IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Probabilius esse post judicium ignem tantum intentionaliter agere in corpora damnata, quia plura ponerentur miracula, si etiam realiter ageret in ea. Praeterea Scriptura docet damnatos a contrariis pati, quod non stat si realiter patiantur.
(d) Tertio dico, quod probabilius videtur post judicium ponere solam immutationem intentionalem, quia etsi possit utraque tunc poni, ex primo articulo, tamen realis non faceret aliquem dolorem sine intentionali, nec etiam cum intentionali, sed sola immutatio intentionalis faceret dolorem ; ergo cum pluralitas non sit ponenda sine necessitate, et non ponitur ibi passio ignis, nisi propter afflictionem illorum ab igne, sufficit ponere solam intentionalem, ita quod alia posita videtur superfluere, quia nihil faceret ad hunc finem.
Praeterea, congruum est ponere circa damnatos, ita pauca miracula, sicut possibile est, cum non sit verisimile quod Deus velit circa eos tunc multiplicare miracula ultra illud, quod requiritur ad punitionem eorum justam ; sed ponendo actionem realem, et cum hoc (ut necesse est) intentionalem, videtur quod oportet ponere circa eos plura miracula quam ponendo solam intentionalem ; ergo, etc. Probo minorem, licet quaecumque via habeat ponere quod tunc non corrumpuntur a causa intrinseca , et hoc, vel per conservationem divinam miraculosam, vel non miraculosam, sed justam, quia correspondentem statui finali, in quo jam illi sunt, tamen si ponatur actio realis,ibi est aliqua causa corruptiva extrinseca , et miraculum videtur, si illud non corrumpit, cum causa, quae potest inducere aliquid incompossibile alicui, possit ipsum corrumpere, ille autem ignis potest inducere calorem omnino incompossibilem qualitati mixti requisitae ad vitam. Si ergo illum non inducat in summo, et tamen agat realiter, miraculum est ; sicut fuit in camino, ubi ignis non habuit omnem actionem, quam ex natura sua habere potuisset. Si iterum inducat calorem in illo gradu, miraculum est quod ille gradus stat cum vita.
Si dicas, eodem modo ex alia parte oportet ponere miraculum, ne corrumpatur ab extrinseco ; nam naturaliter immutatio illa intentionalis excessiva causat dolorem excessivum ; unde et dolor excessivus occidit, sicut apparet de Antiocho 1. Machab. quinimo etiam timor excellens, de quo minus videtur, quandoque est causa mortis . Respondeo, nullus dolor simpliciter repugnat qualitati mixti simpliciter requisitae ad vitam , quod patet satis, quia intentio causativa doloris magis videretur repugnare ; sed illa non repugnat, sicut nec unum contrarium in esse reali, et aliud in esse intentionali.
Apparet etiam per Augustinum 21. Civit. cap. 3. Non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. Et subdit : Cur corpora quae animabus dolorem possunt inferre, mortem vero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat, quod dolorem facit ? Non est ergo necessarium futurae mortis argumentum dolor ; et ratio sua paulo ante posita, stat in hoc : animae est dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa est a corpore ; si ergo a dolere argumentum sumeretur ad mortem, magis ad animam pertinet mori, ad quam magis pertinet dolere. Adhuc ante illud innuit rationem aliam quasi talem : Cujus rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae potius sit indicium ,
certum est enim vivere omne quod dolet; quasi arguit, si dolere necessario infert vivere,non necessario infert mori.
Dico tamen quod quandoque, imo hic, ut in pluribus ad dolorem excessivum sequitur mors , quia sequitur improportio illius qualitatis naturalis requisitae ad vitam, et modum ponere, requireret declarare quomodo virtus phantastica et appetitus possunt habere actionem in qualitates naturales . Sed quomodocumque hoc sit, non est ibi formalis repugnantia cujuscumque sensationis vel doloris ad quemcumque gradum qualitatis naturalis requisitae ad vitam ; ergo non erit tantum miraculum dolorem quemcumque esse sine morte, sicut qualitatem realem simpliciter contrariam qualitati mixti esse cum vita ; ibi enim esset quasi repugnantia formalis inter qualitatem inductam a contrario, et qualitatem requisitam ad vitam ; vel si secunda non opponeretur, esset miraculum vitam esse sine illa qualitate mixta. Sed hic non requiritur aliquod miraculum, nisi quod dolor suspendatur ab effectu suo, ut in pluribus, scilicet ne ad ipsam sequatur distemperatio mixtionis repugnans vitae ; ipsum autem quoad talem effectum suspendi, non oportet ponere novum miraculum, sed reduci ad idem, ad quod reducitur suspensio actionis contrariorum ad intra, ne corrumpant, videlicet ut propter statum finalem, ad quem reducti sunt, Deus suspendat causas ab effectibus, ut in pluribus, qui si sequerentur,destrueretur illud compositum.
Praeterea tertio Scriptura videtur dicere eumdem damnatum pati a contrariis, juxta illud Job : Ab aquis nivium transibunt ad calorem nimium.
Et licet salvaretur juxta illam superficiem litterae, alternatio in istis afflictionibus, tamen non posset probabiliter salvari, quod simul pateretur in summo, et realiter a contrariis. Potest autem salvari quod simul patiatur, et in summo intentionaliter ab eis , quia species contrariorum etiam in summo non sunt contrariae ; ergo illa via de intentionali, sine reali immutatione, potest plura salvare pertinentia ad eorum afflictionem, quam alia.