IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Tertio dico, etc. Statuit tertiam conclusionem, nempe probabilius esse per actionem intentionalem solam, ignem post judicium punire corpora damnatorum. Hanc conclusionem tenet D. Thom. lib. 4. contra Gen. c. 89. ubi Ferrariensis, et quodlibeto 8. quaest. 8. art. 18. ad 1 Solus dist. 50 quaest, un. art. 3.
Probatur a Doctore, quia tollenda est superfluitas cum finis per necessaria attingi commode possit ; sed omnis afflictio carnis, aut ex carne solum habetur per intentionalem actionem, quia afflictio quae oritur ex actione reali non percipitur nisi per actionem intentionalem, inquantum movet aliquem sensum per modum objecti: ergo potest stare talis dolor sine reali immutatione sensus, cum sola intentionali.
Secundo probat, quia miracula non sunt multiplicanda sine necessitate; sed si paena ignis esset per actionem realem,
ita multiplicarentur, quia vel essent simul contrariae formae, quod videtur implicare ; vel certe maneret forma unita subjecto, sine qualitate naturali requisita ad vitam conservandam: vel certe ignis agendo in summo, nihil induceret repugnans qualitati mixti, quod perinde repugnat, et tollit dolorem per immutationem realem carnis.
Dices etiam miraculum admitti, si sola intentionalis statuatur, quia vehemens dolor inducit in hac vita mortem.
Respondet quod nullus dolor per se repugnat qualitati mixti formaliter contrariae, quia sic non opponitur forma intentionalis et realis. Quod probat etiam ex Augustino in littera. Et quamvis in vita mortali dolor excessivus inducit mortem ob virtutem phantasiae et appetitus, et commotionem vehementem humorum et spirituum, ex qua sequitur distemperatio qualitatum naturalium mixti requisitarum ad vitam, tamen cum hic effectus proveniat a dolore remote et effective tantum, minus miraculum erit suspensio ejus divina virtute, ex conditione illius status finalis, et ordine justitiae vindicativae peccati aeternaliter, quam illud miraculum, per quod oppositio contraria inter formas physicas suspenderetur a suo effectu formali et absoluto intrinseco.
Tertio probat ex varietate paenae contrariae, et non interruptae. Job. 14. Ab aquis nivium transibunt ad calorem nimium, etc. Licet autem salvari posset haec paena per alternationem ejus, tenendo fieri per immutationem realem, hoc non congruit illi statui, in quo quaelibet paena est perpetua, et non intermissa, ergo alternationem non recipit. Ex alia autem parte nequit probabiliter salvari, quod simul patiatur a contrariis in summo, et realiter ; ergo illa via de intentionali ratione, magis salvat statum illum sine multiplicatione miraculorum, quam si afflictio fiat per immutationem realem sensus.
Quarto tandem probatur haec conclusio, non minor est paena animae damnatae absque corpore quam in ipso corpore, et par est paena Daemonum et hominum, juxta Gregorium supra citatum in quaest. praeced. Sed salvatur paena sensus in his et animabus separatis per solam actionem intentionalem; ergo etiam paena animae in corpore ex dolore carnis potest sic commode salvari. Major probatur, quia animae damnatae recipiunt mensuram plagarum juxta qualitatem delicti, tam quoad paenam sensus quam damni: ergo non est magis intensa eorum paena in corpore quam extra corpus, neque magis etiam extensa. Probatur consequentia, quia licet animae debeatur paena sensibilis ex carne, cujus sensum secuta est in corpore,tamen paena illa non est suspensa, quantum ad rationem formalem paenae in anima per veram tristitiam, ut ordinatur peccatum ejus, quamvis causa paenae proxima, qua sensibilis est, non sit praesens applicata: tamen in apprehensione certa de eventu rei est applicata, et anima perinde habet eamdem tristitiam extra corpus, et intra corpus, quamvis ut unitur corpori, eadem paena immutabilis in se, et secundum sententiam datam sit ex causa in re posita, quae ante fuit ex causa in apprehensione certi eventus, tanquam ex motivo sufficiente: neque paena illa redditur vehementior ex laesione sensus, sive reali, sive intentionali, quam antea fuerit, quia illud non est fortius movens in ipsa positum, quam fuerit in sola apprehensione applicatum, alias non redderetur condigne, et ad mensuram paena peccato in anima separata, antequam restitueretur corpori. Paena etiam animae, ut unitur corpori,
redundat in ipsum corpus, quod natum est pati ex passione animae, eademque paena eadem manens majorem habet causam sufficientem ex laesione sensibili corporis, quia idem dolor ex pluribus causis inesse potest, quamvis maneat idem ex divinae justitiae termino posito. Et quoniam paena vel dolor non competunt corpori nisi ratione animae, inquantum per eam animatur, sufficit tam ad corporis quam ad animae cruciatum salvare illam actionem et modum agendi, per quem paena ipsa sufficienter subsistit in utroque: nec ponendus est alius, qui statui incorruptibilitatis videtur repugnare per conservatio -nem contrariorum in eodem subjecto et in summo gradu ; sufficit ergo immutatio sensibilis et intentionalis, neque requiritur alia realis, quae intantum est causa doloris sensibilis, inquantum per modum objecti apprehenditur, ut disconveniens sensui et appetitui.
ObjiTcies cum Durando, quod licet sufficiat in aliis sensibus immutatio intentionalis sine reali, tamen in sensu tactus non ita sufficit, quia requirit mutationem realem.
Respondetur cum Doctore supra, licet realis concomitetur ut plurimum in praesenti statu ex applicatione causae utriusque, et passi receptibilis, tamen dolorem causari per intentionalem et non realem, nisi ut transit in intentionalem. Deinde, exemplum a Doctore supra positum ostendit haec separari posse, quinimo aliquando realis sine intentionali causatur in ea parte, quia stupet sensus ad actum, licet sit animatus, et saepe fluit per actionem agentis corrumpentis, sine eo quod sentiatur aut inferat dolorem. Aliam objectionem solvit Doctor infra g sequenti.