In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Non posse improbari, si dicatur quod ignis agit realiter in corpora damnata, et ponit triplicem modum id explicandi. Arguit tripliciter contra id quod dictum est, actionem intentionalem solam esse doloriflcam, et solvit perspicue.
(e) Quarto dico, quod nec est omnino certa ratio ad negandum ibi immutationem realem, quia ex quo potest poni, ut habetur in primo articulo, et licet non sit necessaria ad dolorem, sicut habetur in secundo articulo, tamen quaecumque arguuntur in tertio articulo, si adscribantur miraculo, non possunt improbari. Posset enim Deus vel coagere igni ad inducendum calorem realem in corpus, non tamen qui esset formaliter repugnans quantitati illius mixtionis vel complexionis, et tunc posset poni miraculum in hoc quod non coagit in totum effectum in quem agit ignis. Posset etiam Deus coagere igni ad illum summum calorem incompossibilem, et tunc destrueretur illa mixtio proportionata, nec tamen destrueretur vita, Deo miraculose conservante eam. Quod si ponatur calorem induci in summo, et tamen aequalitatem illam mixti stare in eodem, videtur quod formaliter repugnantia sit, sicut si medium et extremum simul fierent in eodem. Et an hoc sit possibile Deo non hic, sed alibi, tamen non est ita notum, sicut alterum duorum praedictorum.
(f) Sic ergo dico, quod patientur passione afflictiva ab igne, et ideo necessario passione intentionali, non necessario autem ad afflictionem passione reali ; sed si illa concomitetur, quia causa naturalis approximata susceptivo, oportet incorruptionem illius corporis ab extrinseco salvari aliquo praedictorum modorum.
(g) Contra secundum articulum instatur per hoc quod sensus Beati sentirent omnem differentiam sensibilem ; ergo si esset Beatus in illo igne, intentionaliter immutaretur ab illo, sicut damnatus, et tamen non pateretur passione afflictiva; ergo illa non est per solam passionem intentionalem. Praeterea, omnis operatio est delectabilis potentiae operanti, quia perfectio ejus; ergo sensatio quaecumque, quae concomitatur actionem intentionalem, erit delectabilis ; non ergo dolorosa. Praeterea, appetitus sensitivus non est nisi propter naturam: ergo nihil est sibi disconveniens, nisi quia disconveniens naturae.
Ad primum, vel sensui Beati nullum sensibile esset excellens, quia sensus ille ita erit perfectus, quod non poterit aliquod sensibile propter excessum esse illi improportionatum, et tunc sequeretur quod etiamsi immutaretur intentionaliter ab illo igne, non tamen dolorose, quia non a disconveniente. Vel aliter, cum dolor non causetur (ut dictum est) in ipso sensu, sed in appetitu sensitivo ; et appetitus sensitivus Beati est totaliter quietatus, vel complete satiatus delectatione sensibili ; et delectatio excellens excludit tristitiam quamcumque 7. Ethic. in illo appetitu
Beati nullus dolor causari posset. Esset ergo concedendum, si illud sensibibile esset excellens sensui ejus, quod dolor causaretur in appetitu ejus, nisi quia a causa efficaciori inest illi appetitui, quod excludit omnem dolorem.
Ad secundum, operatio non proportionata non est delectabilis ; talis est sensatio objecti excellentis ; nec mirum, quia operatio non est delectabilis, nisi quia circa objectum delectabile ; istud autem objectum est disconveniens, ideo contristans vel doloriflcans. Ad tertium, verum est quod natura facit aliquid esse disconveniens appetitui sensitivo, quia illud, vel concomitans illud, communiter est corruptivum naturae ; tamen esto quod tale aliquando non concomitetur, semper manet disconvenientia prima. Ita in proposito, licet non sit haec immoderata calefactio concomitans speciem excellentis calidi, tamen manet disconvenientia calidi, ut speciem imprimentis ad appetitum sensitivum.
(h) Ad argumenta principalia. Ad primum, illa auctoritas 6. Topic. videtur improbare actionem realem ignis, non autem intentionalem, quia de illa non intelligitur dictum Philosophi ; sed si realis ponatur, oportet dicere quod propositio est vera quantum est ex parte causae naturalis dimissae sibi in agendo, quia tunc per continuationem fit magis et magis abjectio convenientis a substantia, cui illud est conveniens sed in proposito non dimittitur causa naturalis sibi. Vel aliter, magis abjicit a substantia dispositive, quando sequitur illud ad quod est dispositio: sed hic non sic magis abjicit de substantia hoc modo, quia non potest in effectum illius dispositionis, quae scilicet secundum se esset dispositio causis naturalibus sibi dimissis.
Ad aliud, patet quae actio, intentionalis scilicet vel realis, sit ibi ponenda necessario, et quae posset ibi poni: et ad objectiones contra ex articulo secundo et tertio.