In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) Quarto dico, quod nec est omnino certa ratio ad negandum ibi immutationem realem, etc. Haec est quarta conclusio hujus quaestionis, in qua Doctor est problema ticus, licet sententiam D. Thomae ut probabiliorem sequatur. Ignem autem Inferni agere etiam actione reali in corpus damnati tenet S. Bonaventura, hic art. 3. quaest. 1. Richardus ut magis probabilem sequitur, art. 3. quaest. 6. et 7. Eam assertive tuetur Durandus quaest. 10. neque impugnari sufficienter posse affirmat Doctor, quia ex primo articulo, corpus illud, licet impassibile sit quoad corruptionem, passibile tamen est quoad immutationem sui realem, et causa sufficiens et efficax passionis realis applicata. Quod autem inde non destruatur, divino miraculo est adscribendum, quod tamen ex ordinaria dispositione illius status est consectaneum, sicut plura alia ut institutioni Eucharistiae consectanea sunt plura, quae alias essent miracula. Posset ergo triplici modo salvari actio realis ignis in corpus, ut producendo calorem, qui non esset quantitati requisito mixtionis ad vitam salvandam contraria, et sic non coageret Deus ad totum effectum ignis, nempe ad resolutionem ignis temperamenti mixtionis quoad illum gradum, a quo dependet esse corporis viventis. Vel posset Deus coagere ad destructionem etiam temperamenti quoad totum, non coagendo ad destructionem substantialem mixti, et sic salvaretur vita. Vel denique tertio modo inducere calorem in summo, conservando simul mediam proportionem, et temperamentum mixti. Hunc modum non approbat, quia sic formaliter essent repugnantia in eodem, nempe medium, quod est ipsum temperamentum, consistens in debita proportione, et extremum, quod videtur repugnare. Videatur Sanctus Bonaventura, qui pluribus exemplis hanc conclusionem probat.
(f) Sic ergo dico, etc. Resolvit landem ex dictis, passuros damnatos passione afflictiva ab igne, et sic necessario actione intentionali. Et ad hanc passionem necessariam, non est necessaria actio realis concomitans ad hunc finem, quae si datur, erit ex approximatione causae efficacis ad passum. Non negat quin ex actione reali sequatur passio in sensu, et dolor, sed intendit quod non qua realis est, inferat passionem intentionalem, sed qua agit intentionaliter, aut percipitur sensu aliquo passio realis, qua est objectum disconveniens sensui. Quod si autem passio realis concomitetur intentionalem, incorruptio corporis damnati debet salvari miraculose modo dicto. Primus modus minorem habet difficultatem. Secundus modus est possibilis Deo, conservare nempe formam in subjecto absque omni quod essentialiter non requiritur ad effectum ejus formalem. Tertius autem modus videtu? impossibilis.
(g) Contra secundum articulum, etc. Objicit tres difficultates contra tertiam conclusionem quae est tertii articuli. Prima est, quod sensus Beati sentiat omnem differentiam objecti sui, etiam excellentem sine dolore ; ergo dolor non est ex intentionali passione. Secundo, quia omnis operatio est delectabilis potentiae operanti; ergo et sensatio concomitans seu affectio. Tertio, quia appetitus sensitivus est propter naturam: ergo nihil est sibi disconveniens, nisi quia disconveniens naturae, etc.
Ad primum, respondet dupliciter: Primo negando aliquod sensibile esse disconveniens sensui Beati, quia fit impassibile per dotem. Secundo respondet, dato opposito quod impediretur dolor in appetitu ob delectationem quam habet, redditur quoque incapax doloris.
Ad secundum, negat antecedens, quia operatio improportionata sensui non est delectabilis.
Ad tertium, quod ipsa natura aliquando facit objectum esse disconveniens appetitui ob laesionem naturae per realem passionem: tamen haec non est causa adaequata passionis, quia etiam si separaretur passio realis, manente actione intentionali, adhuc esset objectum disconveniens, et dolorem inferret.
(h) Ad argumenta principalia, etc.
Primum fuit ex illo Topicorum 6. Omnis passio facta magis abjicit substantia, etc. ergo si continue cruciantur ab illo igne magis, et magis abjicitur substantia, ac tandem corrumpitur tota.
Respondet rationem Philosophi magis concludere de actione reali, et non intentionali, quia in illa fit corruptio, non autem in hac.
Vel secundo dicendum, quod vera est propositio intellecta de causa naturali sibi dimissa quoad integrum effectum, sed non quando impeditur a causa superiori. Vel tertio denique, abjicit de substantia dispositive, quando potest sequi forma, ad quam disponit substantialis, non autem quando nequit illam inducere, sicut de facto contingit, quia nulla causa potest inducere dispositionem necessi tantem ad formam in eo gradu quo repugnat formae praemissae, nisi forma ad quam disponit nata sit sequi. Solutionem tertii argumenti remittit ad jam dicta, quia actio realis ignis potest esse etiam cessante motu primi mobilis, neque illa actio est corruptiva corporis Deo illud conservante.