IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De diversis animarum receptaculis post mortem. Praeterea sciendum est, quod omnes animae, ut ait Augustinus, " cum de saeculo exierint, diversas habent receptiones : bonae habent gaudium, malae vero tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur ". Ex his ostenditur, quod majus erit gaudium Sanctorum in resurrectione et post, quam fuerit ante; et quod diversa receptacula habebunt animae Sanctorum. De quibus idem Augustinus ait : Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie, vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne, dum viveret".
De suffragiis defunctorum.
"Neque negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae fiunt in Ecclesia. Sed eis haec prosunt, qui, cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem ; est vero talis in bono, ut ista non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam quispiam gravari vel relevari. Nemo autem speret,quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi Apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est : Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, secundum ea quae per corpus gessit, scilicet bona vel mala; quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut possint ei ista prodesse ; non enim omnibus prosunt. Et quare non ? Nisi propter differentiam vitae, quam quisque gessit in corpore. Cum ergo sacrificia, sive Altaris, sive quarumcumque aliarum eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis, sunt propitiationes ; sed pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, tamen qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus vero pro sunt vel ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, vel certe tolerabilior sit ipsa damnatio. Orationibus ergo sanctae Ecclesiae et sacrificio salutari et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus offeruntur, non est dubium mortuos adjuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a Patribus traditum tota observat Ecclesia, ut pro eis qui in communione corporis et sanguinis Domini defuncti sunt, cum art ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Non est igitur ambigendum, ista prodesse defunctis, sed talibus, qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem ejusque Sacramentis de corpore exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis officia impenduntur, cujus, dum hic essent, pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis aliquid boni operantur sui, sed eorum meritis praecedentibus consequentia istam redduntur. Nam istam quisque finiens vitam, nisi quod in ea meruerit, non poterit habere post eam". Ecce, quibus et qualiter prosint illa quae pro defunctis frequentat Ecclesia: mediocriter malis suffragantur ad paenae mitigationem; mediocriter bonis ad plenam absolutionem, qui non habent tantae perfectionis merita, ut non indigeant juvari per pauperes, quorum est regnum caelorum, quos sibi fecerunt amicos de mammona iniquitatis; quorum tanta est perfectio, ut his adjutoriis non indigeant, quales sunt Apostoli et Martyres. Ut enim ait Augustinus : " Injuria est pro Martyre orare in Ecclesia, cujus nos debemus orationibus commendari; pro aliis autem defunctis oratur ".
De officiis sepulturae.
De pompis vero exequiarum idem Augustinus ita dicit : " Pompa funeris, agmina exequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis vel nulla. Praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit Angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium. Sit tamen cura mortuos sepeliendi et sepulchra construendi, quia haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt, nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque Sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt laudati sunt. Impleant igitur haec homines erga suos officia postremi muneris et sui humani lenimenta maeroris. Verum illa quae adjuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, orationes multo observantius procurent ".
De duobus aeque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia,
Solet moveri quaestio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter, sed mediocriter bonis, qui praedictis suffragiis indigent et meruerunt pariter post mortem juvari ; pro altero vero, id est, pro divite, speciales et communes fiunt orationes multaeque eleemosynarum largitiones ; pro paupere vero non fiunt, nisi communes orationes. Quaeritur ergo, an tantum juvetur pauper paucioribus subsidiis, quantum dives amplioribus? Si non pariter juvatur, non ei redditur secundum merita. Meruit enim pariter juvari, quia pariter boni extiterunt; si vero tantum suffragii consequitur quantum dives; quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta ? Sane dici potest, non ei magis valuisse gene- ralia et specialia, quam pauperi sola generalia suffragia. Et tamen profuerunt diviti specialia, non quidem ad aliud vel majus aliquid, sed ad idem,. ad quod generalia, ut pluribus et diversis causis unum perciperetar emolumentum. Potest tamen dici aliter, illa plura subsidia contulisse diviti celeriorem absolutionem, non pleniorem.
Quibus suffragiis juvabuntur mediocriter boni, qui in fine invenientur.
Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono, qui, talibus indigens suffragiis, in ipso consummationis saeculi articulo cum reliquis migrabit, si salvus fuerit.
Pro eo non offertur ulterius sacrificium vel oratio vel eleemosyna, nec habebat tantae perfectionis merita, quae his suffragiis non egerent. Numquid ergo salvabitur? Existimo, eum, quasi per ignem transeuntem, salvari meritis et intercessionibus caelestis Ecclesiae, quae pro fidelibus semper intercedit voto et merito donec impleatur Christus.
Quomodo Sancti et glorificati vel Angeli audiunt preces supplicantium, et quomodo intercedunt pro nobis ad Dominum?
Sed forte quaeris : Numquid preces supplicantium Sancti audiunt, et vota postulantium in eorum notitiam perveniunt? Non est incredibile, animas Sanctorum, quae in abscondito faciei Dei viri luminis illustratione laetantur, in ipsius contemplatione ea quae foris aguntur, intelligere, quantum vel illis ad gaudium, vel nobis ad auxilium pertinet. Sicut enim Angelis, ita et Sanctis, qui Deo assistunt, petiti ones nostrae innotescunt in Verbo Dei, quod contemplantur. Unde et dicuntur Angeli orationes et vota nostra offerre Deo, non quia eum doceant, sed quia ejus voluntatem super eis consulunt. Unde Augustinus : "-Angelis, qui sunt apud Deum, innotescunt petitiones nostrae, ut quodammodo eas offerant Deo et de his consulant, et quod, Deo jubente, implendum esse cognoverint, hoc nobis vel evidenter, vel latenter reportent. Unde et Angelus hominibus ait : Cum orare tis, orationem vestram obtuli Deo. Ad omnia quidem scienda sufficit Deo sua perfectio ; habet tamen nuntios, id est, Angelos, non qui ei quae nescit annuntient, (non enim sunt ulla quae nesciat); sed bonum eorum est de operibus suis ejus consulere veritatem, et hoc est, quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab eo ipse per Verbum ejus sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud Verbum ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes, quid sibi faciendum, quid, quibus et quando nuntiandum sit. Nam et nos, orantes eum, non eum docemus, quia novit, ait Verbum ejus, Pater vester, quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nec ista ex tempore cognovit, sed futura omnia temporalia aque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Non ergo dicitur Angelus orationes nostras offerre Deo, .quasi Deus tunc noverit, quid velimus et quo indigeamus, quae omnia, antequam fiant, sicut et postquam facta sunt, novit ; sed quia necesse habet rationalis creatura temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo, quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat ".
Quod dictum est de Angelis attribuit sanctis animabus.
Si autem Angeli a Deo per Verbum ejus discunt petitiones nostras, et quid de his implendum sit, et quid non: cur non credamus, et animas Sanctorum Dei faciem contemplantium in ejus veritate intelligere preces hominum, et quae implendae sint, vel non? Inde est, quod Deus dicitur exaudire preces quorumdam, non solum, quando effectui mancipat, sed etiam, quando innotescit curiae Angelorum et sanctarum animarum, quid inde futurum sit, vel non; et quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt et ipsi. Adeo enim supernae Veritati addicti sunt, ut nihil praeter ejus voluntatem queant velle. Intercedunt igitur ad Deum pro nobis Sancti et merito, dum eorum merita suffragantur nobis, et affectu, dum vota nostra cupiunt impleri; quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei implenda didicerint. Oramus ergo, et intercedant pro nobis, id est, ut merita eorum nobis suffragentur, et ut ipsi velint bonum nostrum, quia, eis volentibus, Deus vult, et ita fiet. Ex praemissis constat, quod cum quibusdam misericordius agit Deus, quam aliqua eorum peccata meruerint, scilicet cum mediocriter malis, qui suffragiis Ecclesiae juvantur. (Finis textus Magistri.)