IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Supponit dari speciem intelligibilem, ut probavit lato 1. dist. 3. quaest. 6. a n. 5. eamque manere post actum, ut ibi probavit num. 27. de quo 2. dist. 3. quaest. 10. n. 18. Ex his probat animam separatam per species retentas posse intelligere quidditates.
(b) Hic est una opinio de intellectione animae separatae, quod ipsa intelligit per species sibi influxas a Deo: sed ejus pertractatio magis est propria in seq. quaest. De specie ergo non influxa, sive per modum naturalem acquisita, videtur esse opinio Avicennae 6. Naturalium, part. 6. cap. 5. quod ipsa non manet sine actu intelligendi. Ad hoc adducitur etiam Augustinus 2. Trinit. cap. 3. quod cessante actu cogitandi nihil manet in intelligentia, sed postquam conversa est ad memoriam, recipit ab ea. Haec sonant quod nulla species intelligibilis remaneat in intellectu habitualiter, cessante actu.
Alia opinio est, quod in intellectu nulla est species intelligibilis, sed tantum phantasma in virtute phantastica. Circa hoc diffuse habitus est tractatus dist. 3. primi q. 6. et dist. 3. secundi, quaest. 10. unde ex probatis supponatur primo, quod species intelligibilis sit ponenda. Secundo, quod ipsa remaneat in intellectu cessante omni actu intelligendi, nec tantum remaneat, ut raptim transiens, sed ut habitus quoad rationem permanentiae ; an autem sit habitus, tactum est ibi in secundo lib. Loquendo enim de habitu usitate, prout est aliqua qualitas inclinans ad faciliter considerandum, species non est habitus, sed praecedit eum, imo praecedit actum a quo generatur ille habitus proprie dictus. Qualiter autem Augustinus et Avicenna exponendi sunt, patet ibi, quia Augustinus non loquitur nisi de acie sensitiva, quam vocat aciem cogitationis, quae non manebit in anima separata. Avicenna autem videtur ponere duplicem modum intelligendi ab inferiori et superiori, ut tactum est ibi: et ab inferiori quidem notitiam permansivam, a superiori non.
(c) Ex his suppositis habemus istam conclusionem, quod in intellectu secundum se manet species intelligibilis post actum intelligendi. Ex hoc arguo sic : In intellectu, ut est subjectum speciei intelligibilis, non est per se requisitum, nec necessario, conjunctio ejus ad corpus: ergo per non conjungi ad corpus, non se habet aliter in recipiendo speciem intelligibilem. Consequentia patet, quia subjectum non aliter se habet in recipiendo accidens propter variationem ejus, quod non est ratio recipiendi illud, nec aliquo modo necessarium in recipiendo: ipsa autem anima secundum se, et inquantum perficit corpus, est subjectum totale speciei, quia aliter Angelus non posset esse subjectum talium specierum. Antecedens probo, quia species ista est forma simplex immaterialis vel spiritualis, ad minus in hoc quod est inextensa et inextensibilis. Unde dicit Commentator quod transfertur objectum de ordine in ordinem, quando de phantasmate transfertur per intellectum agentem, ad ordinem intellectus possibilis. Quod non intelligo nisi de ordine materialis et extensibilis ad ordinem immaterialem et inextensibilem: sed nihil simpliciter immaterialiter recipitur in intellectu, inquantum conjunctus est simpliciter corpori, quia si inquantum sic, vel ergo in toto primo, vel illa conjunctio erit aliqua ratio recipiendi, sive sic, sive sic receptum, non erit omnino immateriale isto modo.
(d) Ex hoc habeo, quod species intelligibilis eodem modo potest informare intellectum separatum, sicut conjunctum; et tunc ultra cum species intelligibilis conjuncta intellectui agenti et possibili, eodem modo constituat rationem memoriae perfectae, eo modo quo alias dictum est de memoria intellectiva, quod continet objectum intelligibile, et intellectum gignitivum, sequitur quod in intellectu separato poterit esse memoria ejusdem rationis, quae fuit in conjuncto ; et ultra cum memoria aeque perfecta sit aeque parens perfecti actus in intelligentia, et verbi perfecti per Augustinum 13. de Trinit per totum, sequitur quod in intellectu separato poterit esse aeque talis gignitio, sicut intellectui conjuncto ; ergo anima separata per speciem intelligibilem retentam cujuscumque, cujus prius, poterit habere actualem intellectionem.
Huic consonat intentio Philosophi, qui vult primo de Anima, quodsi nonpotesl habere operationem separatam, nec esse. Ponit etiam scientiam proprie in intellectu 3. de Anima, dicens quod sicut anima per sensus est sensibilis, ita per scientiam est scibilis. Scientia autem ex parte sua nata est incorruptibiliter manere, et per consequens ex parte subjecti, cum subjectum sit incorruptibile ; habens autem ipsam, est in potentia accidentali ad considerandum, ex eodem 3. et 8. Physic. Igitur anima separata est in potentia accidentali ad intelligendum objecta prius habitualiter sibi nota ; ergo potest ex se exire in actum.
Huic etiam consonat illud Hieronymi, in prologo Bibliae : Discamus in terris, quorum nobis scientia remanebit in caelis. Valde enim indignum esset tantum laborare circa scientiam et virtutes, si desinerent esse in morte, et valde irrationabile est quod maneant, quin eorum actus possint haberi.