IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic est una opinio, etc. Hic subjicit opinionem D. Thomae, quae magis spectat ad sequentem quaestionem. Aliam insinuat, quae negat species intelligibiles, quam docet Henricus quodlibeto 5. quaest. 14. Occham in 2. quaest. 17. et 18. Gabriel distinct. 34. quaest. 2. 3. et 4. Durandus quaest. 6. Haec sententia impugnatur in 1. distinct. 3. quaest. 6. et in 2. dist. 3. quaest. 9. et 10. in 3. dist. 14. quaest. 3. Consule commentarium, maxime in 1. Eam rejicit communis Peripateticorum et Scholasticorum, quam in proprium locum remittimus cum Doctore, brevitatis gratia.
(c) Ex his suppositis, etc. Statuit conclusionem, quod nempe in intellectu animae separatae maneant species intelligibiles acquisitae, quam etiam tradit D. Thomas 1. part. quaest. 89. art. 5. et communior. Probat Doctor, quia ad subjectandum speciem intelligibilem in intellectu, non est necessarium ut sit conjunctus corpori: ergo ex separatione a corpore non aliter se habet ad speciem, ut formam, et consequenter manet in eo species. Consequentia patet, quia subjectum non se habet aliter ad formam propter variationem ejus, quod non est ratio receptivi, nec aliquo modo necessarium ad ejus receptionem. Sed anima recipit praecise inquantum est forma corporis, et ut distincta a corpore, et prout habet esse proprium, quod non communicat corpori secundum dependentiam ab ipso, sicut Angelus recipit speciem intelligibilem: ergo, etc.
Probat primum antecedens, quia species illa est simplex et immaterialis, et non extensa. Unde Commentator dicit 3. de Anima, quod objectum transfertur de ordine in ordinem, quando de phantasmate transfertur ad ordinem intellectualem per speciem, seu fit intelligibilis actu, quod intelligitur quoad immaterialitatem. Nihil autem immateriale recipitur in intellectu, inquantum conjunctus est simpliciter corpori, quia reciperetur in toto primo, sicut species sensibiles in organo, et sensatio, vel certe esset corpus ratio recipiendi, et sive sic, sive sic esset materiale.
Confirmatur et declaratur haec ratio, quia supponendo dari speciem propriam intellectui, per quam constituitur memoria sufficiens in actu primo, quod nunc supponitur, quia etiam universaliter in omni intellectu, requiritur objectum ad actum intelligendi, vel in se ipso, vel certe in sua specie, quod universaliter supponitur de cognitiva in genere ; hoc, inquam, supposito et dato quod in phantasia sit propria species, per quam operatur sopitis sensibus exterioribus, et haec species permanenter transeunte objecto maneant, a fortiori tribuitur intellectui similis species, ut etiam experientia constat habere actum circa objectum absens, et non existens, quae species est propria ejus forma, sicut in reliquis sensibus se habet species particularis cujusque, quae inhaeret ipsi ; ergo etiam intellectui inhaeret species intelligibilis. Quidquid autem inhaeret intellectui, qua intellectus est, praecise abstrahit a corpore, et omni materiali ut subjecto, vel etiam ratione recipiendi, quia alias ratio qua probatur immaterialitas animae per abstractionem operationum, non esset efficax, si intellectus qua intellectus, dependeret a corpore tanquam ratione recipiendi formam, quia sic ipsum corpus esset subjectum quo, et immediatum, vel certe aliquid immateriale quantum animae, ut est subjectum formae, communicaret effectum aliquem materialem, sine quo non esset capax formae, et a quo ipsa forma, tanquam ratione proxima recipiendi dependeret, quod argueret ejus materialitatem, maxime cum sit accidens dependens a subjecto, aut certe constitutum ex corpore et anima, esset primum subjectum formae ; nam et subjectum et ratio recipiendi formam comparantur ad formam, ut advenit in ratione formae, et secundum dependentiam formalem, et non aliter, quorum alterum si est materiale, sequitur formam absolute, et in sua entitate esse materialem, alias non dependeret a tali. Haec ergo ratio satis probat speciem illam non dependere ab aliquo materiali, ut subjecto, aut ratione recipiendi ipsam in intellectu. Haec etiam ratio satis a priori probat speciem esse immaterialem et spiritualem in esse formae, et inesse intellectui, qua natus est operari, ut abstrahit a materia.
Superest tantum ut probetur speciem illam esse permanentem ex natura sua, et non dependere in sui conservatione ab aliquo materiali, aut ejus influxu, quod supponit Doctor ex communi sententia, et ex alias probatis, locis citatis, maxime in primo; et insinuatur probatio ex rationibus sequentis conclusionis ab auctoritate Philosophi et Hieronymi, et in responsione ad secundam et tertiam objectionem contra hanc et sequentem conclusionem.
Et probatur breviter, quod perfectionis est in potentia inferiori tribui debet superiori, si alias imperfectio, quam inducit privatio talis perfectionis, cadit in superiorem potentiam ; sed intellectus est suprema in genere cognitivae, et excedit phantasiam; haec autem licet in receptione speciei dependet a sensu externo, conservat speciem eo nihil operante; ergo et intellectus, nam conservare speciem, et esse in potentia proxima accidentali ad operandum est perfectio, imperfectio autem esse in potentia remota; ergo illa perfectio, cujus oppositum est imperfectio, competit intellectui magis quam phantasiae. Confirmatur, ideo potentiae insunt animali, ut iis mediis conjungatur suo fini perfectivo mediantibus operationibus potentiarum, et hac ratione consequatur propriam perfectionem naturalem per media eidem concessa a natura, et appetitus ejus, qui est ad bonum conveniens, expleatur, ideoque data est potentia loco motiva, ut se ad illud absens moveret ab intrinseco ex appetitu ejus. Sed haec inclinatio, ut conjungatur suo actui, requirit in phantasia conservari speciem et memoriam boni absentis, quando alias nequit movere, ut praesens, quia alias non esset sufficienter provisum a natura animanti, secundum inclinationem sui appetitus, quia deesset cognitio necessaria et. congrua inclinationi sui appetitus. Sed in proposito haec ratio magis urget de homine, cujus inclinatio est superior, et ad bonum rationis, et ad inquirendam veritatem non solum sensibilium, sed abstractorum a materia: ergo a fortiori debet a natura sua habere species, ut media necessaria ad hunc finem, eaque conservare n intellectu, alias deficeret in mediis necessariis ad suum finem assequendum, et perfectionem, ad quam ex inclinatione naturae suae et facultatum ordinatur, et quibus reliquae facultates sensitivae subordinantur.
Dices, sufficere species conservatas in phantasia, hoc est, ipsum phantasma.
Contra, sic sequeretur non dari species intelligibiles, quia sufficeret concursus immediatus phantasmatis cum intellectu ad intellectionem, hoc est contra suppositum, quod in praesens non examinamus, quia supponimus (dari species, et eas esse necessarias, et inesse intellectui ; jam autem quaeritur, an sint permanentes, et non transeuntes sicut actus.
Dices, ergo aliter sufficere phantasma manere, et quoties intelligitur intellectum convertendo se ad phantasma formare speciem intelligibilem, quae cum actu transit, et toties esse novam, quoties intelligitur idem, vel aliud objectum de novo.
Contra, haec responsio est magis absurda, vel aeque ac prior, quia sequeretur quod non esset in potestate hominis intelligere, cum vult, vel quod vult, neque uti scientia, vel habitibus virtutum, saltem Theologalium, ut praescindamus controversiam de subjecto reliquarum, imo etiam neque uti habitibus moralium; et probatur consequentia, quia imperium in voluntate non subsistit sine apprehensione praevia objecti, cum sit appetitiva, supponens cognitionem intellectus, quia est appetitus rationalis, et non sensitivus. Haec apprehensio praevia non est in potestate voluntatis mediate aut immediate, nisi praeeunte intellectu. Sed intellectus nequit praeire, nisi prout movetur ab objecto ; ergo talis est motio ejus, qualis est dispositio, et operatio phantasiae, ac proinde nequit ad aliud convertere: ergo a primo ad ultimum, nequit intelligere nisi hoc objectum, ad quod determinate movet phantasma, et naturaliter juxta dispositionem phantasiae, quod est falsum; ergo species habet intellectus permanentes, quibus uti potest ex imperio voluntatis.
Praeterea, sequeretur si species transi-- rent cum actu, quod nulla esset memoria praeteritorum in intellectu, quod esset maximum inconveniens, tam in ipso intellectu quam in voluntate, ut per se constat, quia praeter alia incommoda nunquam posset prosequi finem, aut illum proponere voluntati, aut habere providentiam ullam ex praeteritis, aut regulares actiones humanas et affectus. Probatur sequela, quia memoria est respectu actus praeteriti, ut fuit objecti et ut praeteriit; sed neque actus intellectus, ut praesens est, vel praeteritus, potest habere speciem in phantasmate ; ergo eam habet in intellectu, etiam permanenter, alias inutilis esset conatus recordandi praeterita, v. g. actus bonos aut malos, tam voluntatis quam intellectus, principia universalia, conclusiones, et hujusmodi, quorum nulla est memoria in sensu, qui versatur circa singularia cognita per experientiam sensus externi. Ergo necessario salvandae sunt species illorum actuum et veritatum in intellectu, sed non est major ratio in his quam aliis speciebus ; quinimo aliae species objectorum simplicium necessariae sunt, ut hae species complete habeant suum effectum in intellectu ; ergo etc.
Praeterea, quando determinatio intellectus fit primo per voluntatem, operatio intellectus praecedit operationem phantasiae, et haec ex subordinatione potentiarum sequitur: ergo in eo salvanda est species in intellectu permanens, per quam operatur. Major probatur, v. g. quando procedit intellectus secundum regulas, et principia universalia, licet phantasia ex ratione jam dicta sequatur operando circa singularia: operatio intellectus non incipit a sensu, sed e contra, ut si phantasia, v. g. operetur intense ex inclinatione appetitus, aut alia causa circa aliquod objectum delectabile, quod sit peccatum;
intellectus, tunc ex imperio voluntatis applicatus ad considerationem legis et honestatis, aliorumque motivorum, trahit secum phantasiam intermittendo priorem imaginationem. Ergo tunc praeit intellectus, et consequenter habet objectum in esse intelligibili sibi praesens permanenter in sua specie, nam complexorum judicium et cognitio principiorum perfecta dependet ab extremis cognitis, et consequenter ab extremorum speciebus repraesentantibus.
Confirmatur, quia habitus sunt permanenter in intellectu, et iis utimur quando volumus; ergo et species, sine quibus habitus essent inutiles, cum respiciant sua objecta ut proponuntur in specie, et qua aliter nequeunt esse praesentia intellectui ; ergo usus liber habitus supponit usum etiam liberum speciei, ac proinde informatum intellectum permanenter tali specie.
Dices itaque tertio, quod species quidem permanenter sunt in intellectu conjuncto corpori; sed dependet a continuo influxu phantasiae et phantasmatis, sicut actus a continuo influxu potentiae.
Contra, haec evasio est falsa, quia nihil influit phantasia in intellectum, nisi actu phantasiando, et operando circa objectum speciei, et ex naturali ordine potentiarum, et motionis objecti sequitur in intellecta etiam apprehensio ejusdem objecti, ut experientia etiam constat, et ratione a priori, quia intellectus sequitur motionem objecti fortius moventis. In eo autem fortius movet objectum, circa quod est phantasiatio, neque est in potestate intellectus quin illud apprehendat prima impressione, nam ut recte Augustinus, non est in potestate nostra qui visis tangamur,- sed non semper phantasia imaginatur objectum, cujus species est tam in ipsa phantasia quam in intellectu. Imo hoc impossibile est ex limitatione potentiae in operando, per quam necessario intermittit operationem circa unum, quando corvertitur ad aliud: sic etiam neque ipse intellectus exit in apprehensionem circa omnia objecta, quorum species habet, ex eadem ratione et experientia ; ergo species intellectus non dependet a continuo influxu phantasiae, sed sua natura est permanens. Ex quibus sequitur intentum et ratio praemissa Doctoris, nempe speciem inesse intellectui, et permanentet, qua intellectus est et independens a corpore tamquam subjecto, aut ratione recipiendi, aut etiam ratione efficiendi speciem, aut conservandi, postquam inhaeret intellectui; ergo eaedem species manent habitualiter in anima separata, quas acquisivit dum fuit conjuncta.
Objectiones contra hanc conclusionem infra solvit Doctor.
(d) Ex hoc habeo quod species, etc.
Statuit secundam conclusionem, nempe species remanere non solum in habitu, sed etiam quoad usum earum, et animam separatam per tales species intelligere, quia constituit species memoriam perfectam, quae in actum secundum transire potest, qui ab Augustino vocatur intelli -gentia, lib. 13. de Trinit. vide Doctorem in 1. distinct. 3. quaest. 9. sequitur ergo quod anima separata per memoriam, id est, intellectum cum specie intelligibili possit habere actum intelligentiae, ut est separata a corpore. Hanc conclusionem probat ex Philosopho et Hieronymo in littera. Patet etiam ex Luc. 16. de.epulone, qui recordatus est suorum fratrum ; ergo habuit memoriam et recordationem eorum quae ipsi in vita contigerant, et de Lazaro. Sap. 5. dicentes intra se, et paenitentiam agentes, hi sunt quos habuimus in derisum, etc. Paenitentia est praeteritorum, sicut et memoria peccatorum commissorum est in electis; deinde verius manet in damnatis memoria peccatorum. Antecedens patet ex dictis superius. Ad hos actus necessaria est species ; ergo, etc.
Dices, dari speciem infusam a Deo.
Contra hanc solutionem agetur in sequentibus, quia sive detur, sive non, potest intellectus nullum habens impedimentum agere per species antiquas et retentas.
Dices, non posse, quia illae dicunt ordinem ad phantasmata, sicut intellectus hominis ad phantasiam.
Contra, quia quod fuerint desumptae a phantasmatibus non dicunt ordinem illum repraesentationis ad phantasmata, sed ad objectum ; ergo possunt nunc a fortiori reducere intellectum ad actum secundum, quando minus est impeditus. Alia responsio non subsistit, quia si vera esset, sesequeretur quod anima separata nullam intellectionem posset habere ; hoc autem est contra fidem et rationem ; illud ergo Philosophi : Quando intellectus intelligit, phantasia phantasiatur, etc. intelligitur non secundum dependentiam intellectus a phantasia in operando, sed secundum conjunctionem et concomitantiam potentiarum in operando, dum anima unitur corpori.