IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Arguit quadrupliciter, quod anima separata non intelligat quidditates sibi antea notas, et solvit per optimam doctrinam.
(c) Contra hoc videntur aliquae dubitationes : Primo, quia si multae species intelligibiles sint conservatae in intellectu, aut quaelibet movebit ad intellectionem, vel ad considerandum objectum repraesentatum per ipsam, vel nulla. Primum est inconveniens, quia non convenit intelligere multa distincta: ergo relinquitur secundum, quod nihil continget intelligere.
Praeterea intellectio sine phantasmate perfectior est quam cum phantasmate (cujus probatio est, quia convenit cum intellectione Dei et Angelorum, quae est simpliciter perfectior in genere intellectionum) ; ergo si intellectus separatus possit intelligere sine phantasmate, haberet intellectionem simpliciter perfectiorem quam conjunctus, quod est inconveniens.
Praeterea, in intellectu conjuncto non sufficit species intelligibilis ad intellectionem sine phantasmate, quia oportet converti ad phantasmata, 3. de Anima. Sed ista species intelligibilis est aeque perfecta in intellectu conjuncto sicut in separato: ergo ipsa sola in separato non sufficiet ad intellectionem, quia nec phantasma poterit tunc haberi; ergo, etc.
Praeterea, operatio propria totius non potest esse propria operatio partis, quia nec esse totale totius poterit esse partis; sed intelligere est propria operatio hominis, ex 1. Ethic. Et probatur per rationem, quia est aliqua propria operatio istius speciei, et non alia quam ista: ergo illa non potest esse operatio animae, quae est tantum pars speciei.
Ad primum, difficultas ista de intellectione multorum, vel unius objecti, primo communis est, tamen in proposito habet difficultatem specialem, quia hic non potest recurri ad sensus particulares percipientes sensibilia, nec ad phantasmata efficacius, vel minus efficaciter moventia, sicut de intellectu conjuncto. Si enim sint plura intelligibilia praesentia intellectui, illud cujus species fortius imprimitur sensui, et est efficacior in repraesentando, illud in ipso efficacius movet intellectum ad sui considerationem.
Dico ergo breviter ad istud hic, et per consequens ubique de ista simultate, quod objecta praesentia habitualiter vel sunt aeque motiva intellectus, vel aliquod est efficacius motivum ejus quam alia. Si primo modo, et cum hoc poneretur aequalis inclinatio intellectus ad quodlibet illorum, nullum illorum prius intelligeretur quam aliud; sed hypothesis est impossibilis Si autem aliquod efficacius motivum, ablata inclinatione majori ad unum objectum quam ad aliud, quod est efficacius motivum, prius movebit, et prius intelligetur. Pensatis ergo hinc et inde virtute motiva, et inclinatione, apparet quod prius intelligetur.
Ad secundum dico, quod aliquid potest dici perfectius positive vel permissive. Exemplum, animal est perfectius musca permissive, quia ratio animalis permittit quod animal salvetur in homine; musca autem est perfectius positive, quia quaelibet species aliquam perfectionem ponit ultra genus. Ad propositum, intelligere sine phantasmate est perfectius quam intelligere cum phantasmate; verum est permissive, sed non positive, id est, non ponit plus perfecti ortis: quod probatur, quia agens potens uti instrumento non positive, perfectius agit, si non utatur instrumento ; tamen actio sine instrumento, possibile est quod sit perfectior actione, quae est cum instrumento: ita hic de phantasmate, quod est ut instrumentum, concedo quod aliquam conditionem perfectionis habet intellectio sine phantasmate, quam non habet intellectio cum phantasmate, quia similitudinem quamdam cum intellectione simpliciter perfecta substantiae separatae; sed non sequitur ex hoc quod quaecumque talis sit positive perfectior quacumque tali.
Ad tertium dico, quod si species intelligibilis in conjuncto non sufficit sine phantasmate, hoc non est quod phantasma requiratur ibi tanquam principium aliquod actus intelligendi, sed praecise requiritur ut principium operationis virtutis phantasticae; et illa operatio requiritur ad intellectionem propter connexionem potentiarum superiorum et inferiorum in agendo ; siquidem superior non perfecte operatur circa aliquod objectum, nisi inferiores quae possunt operari, operentur circa idem. Et haec est ratio quare distractio potentiarum animae circa diversa objecta impediunt operationes earum.
Est tamen aliqua perfectio, quam phantasma tribuit intellectioni, per hoc quod intendit speciem intelligibilem regulariter in qualibet intellectione, sicut declaratum estlib. l. dist. 3. sed illa perfectio haberi non potest sine phantasmate ; et ideo quoad hoc concedendum esset quod intellectio separata esset minus perfecta quam conjuncta, nisi esset aliquod reformans, quod sufficeret pro aequali perfectione restauranda. Et ex hoc patet quomodo necessaria est conversio ad phantasmata, non sicut ad principium intelligendi, sed sicut ad illud quo oportet potentiam inferiorem uti, ad hoc quod superior habeat operationem suam: et hoc propter ordinem potentiarum in agendo, quas ad perfecte agendum oportet concurrere in agendo circa idem objectum.
Ad quartum, cujuscumque totius forma non est nata esse per se, ejus totius potest esse aliqua operatio propria quae non potest esse formae suae. Sed per oppositum, cujus forma specifica nata est per se esse, illius totius non potest esse aliqua operatio perfecta, quae non possit esse formae ut operantis, quia operatio perfectissima non posset inesse, nisi insit secundum formam perfectissimam ; et non potest esse secundum formam possibilem per se esse, nisi possit illi per se inesse, quia illud erit per se immediatum receptivum, et ita si per se est, per se potest recipere.
Concedo ergo quod intellectio est propria operatio totius hominis, sed secundum formam perfectissimam in eo tanquam secundum propriam rationem operandi, nec hoc solum, sed quia haec forma est separabilis, sic inest secundum eam quod potest esse ejus, et ideo sic est propria totius quod potest esse partis: nego ergo majorem in proposito. Ad probationem de esse, licet aliqui dicant quod esse totius est esse animae, tamen hoc improbatum est supra dist. 42. quaest. 1. Unde concedo quod esse totius non potest esse esse animae, nec e converso, loquendo de esse totali et praeciso: et tamen operatio perfectissima totius istius, quia non potest inesse nisi secundum animam, et non potest inesse secundum eam, ut secundum proximum receptivum, nisi possit esse ejus, quando ipsa per se est, sequitur quod operatio totius potest esse operatio illius ; unde nego consequentiam, esse hujus non potest esse illius, ergo nec operatio ejus, operatio istius. Ad probationem, operari praesupponit esse, verum est, sed non ut praecisam rationem recipiendi.
(f) Ad argumenta principalia. Ad primum, illa auctoritas 3. de Anima, debet intelligi quoad acquisitionem intellectionis, et hoc per se et primo, sed quoad usum non est intelligendum. Et ratio est, quia intellectus potest uti forma prius acquisita, licet illa non habeantur, quae prius necessaria erant ad acquirendam illam formam: non sic sensus, loquendo de sensu exteriori, potest uti aliqua forma prius acquisita, quia non est conservativus speciei prius receptae ad posterius operandum. Aliter posset dici, quod haec propositio intelligitur pro statu isto, quia intellectionem istam nobis convenientem per experientiam non novit Philosophus, nisi pro statu isto, quia nullam aliam experiebatur.
Ad secundum, intellectus corrumpitur, id est, impeditur quantum ad operationem, et sic quasi corruptus habetur, quodam interiori corrupto, quia sine operatione phantasiae non potest in operationem suam: sed ex hoc non sequitur quod sit in se corruptio vel corruptibilis, nec quod illud aliud necessario requiratur ad actum ejus, sed tantummodo quod requiratur secundum ordinem potentiarum, qui nunc invenitur in natura humana in operando circa idem objectum.
Ad tertium, dico, quod intellectus passivus non intelligitur ibi intellectus possibilis, sed aliqua virtus sensitiva, quam aliqui vocant cogitativam, et verum est quod omnis sensitiva corrumpitur, et ideo intellectus passivus illo modo acceptus ; non tamen intellectus passivus, eo modo quo dicimus intellectum possibilem esse passivum.