IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Contra hoc videntur aliquae, etc. Quatuor objectiones solvit factas contra praedictas conclusiones. Prima objectio est, quia plures species in intellectu nequeunt simul movere ad cognitiones proportionatas, quia intellectus nequit habere simul tot operationes ob suam limitationem in esse et operari. Non movebunt seorsim una magis quam alia, quia neque ex parte speciei, neque ex parte intellectus datur ratio sic movendi. Haec difficultas non est communis intellectui conjuncto et separato, quia in conjuncto potest esse determinata mediante sensu externo et phantasia, quae potentiae non insunt animae separatae.
Respondetur, vel omnia esse aequalia in virtute, quod supponit esse impossibile, quia nempe intellectus in via fortius movetur ab uno objecto in phantasmate quam ab alio, et frequentius operatur circa unum quam circa aliud ; unde species unius intenditur magis quam alterius. Data ista indifferentia quam intendit argumentum, tam ex parte specierum quam ipsius intellectus, nullum illorum prius intelligeretur quam aliud, quia haec est indifferentia potentiae passivae, quae necessario reducitur in actum per aliud a se, quamvis autem virtus intelligendi sic in intellectu impeditur ex hoc capite, quia cum nequeat exire in actum adaequatum omnibus speciebus omnibus speciebus aequaliter moventibus, et nequeat in tot actus simul ob sui limitationem, et exigat determinari per objectum ad actum determinatum ; inde fit ut omnibus aequaliter moventibus, et stante inclinatione aequali intellectus ad singula, non sequitur ullus actus, quia motio illa aequalis est, et respicit terminum, qui non est in potestate intellectus, nempe intelligere simul singula.
Exemplum est, si plura agentia contraria, applicarentur ad subjectum capax effectus ab alterutro, et aequali inclinatione subjecti, et virtute agentium, et applicatione, nihil producerent, quia agerent ad opposita, quae simul inesse non possunt, et aequaliter agerent. Aliud exemplum magis accommodatum, si plura agentia applicarentur uniformiter quoad virtutem, et reliqua eidem materiae primae, nihil in ea producerent, quia materia ex limitatione sua non est capax nisi unius formae substantialis ; simul agentia autem applicata primo agerent ad diversas formas, quae simul inesse non possunt, et aeque efficaciter agerent, ideoque se mutuo impedirent in actu secundo. Eodem modo in proposito contingeret, quia intellectus limitatus non est capax tot intellectionum, ad quas primo movetur a speciebus, ideo se mutuo impediunt in actu secundo, modo intellectus sit aequalis inclinationis ad singulas.
Quod si diversa sit inclinatio intellectus, tunc sequetur actus conformis inclinationi, quamvis alias objecta aequaliter moverent. Ratio est, quia ex vi talis inclinationis ab intrinseco determinatur ad actum, v. g. si intellectus est habituatus circa objectum per habitum, incli natur ad illud objectum prae aliis, quia licet demus species aequaliter se habere, tamen non est aequalis dispositio intellectus respectu omnium, sicut patet in exemplo allato, si materia sit disposita ad unam formam prae aliis, licet agentia sint aequalis virtutis, illud agens natum agere ad formam, ad quam inclinatur disposita materia, producet, et praevalebit aliis. Idem dico si intellectus ex natura potentiae sit magis inclinatus ad unum objectum quam ad aliud, operabitur circa illud, quia quod inclinatio habitus, a fortiori facit ipsa naturalis inclinatio intellectus. Tota haec responsio procedit praecise in iis quae sunt proximae causae intellectionis, seclusis aliis causis, ex quibus inclinaretur intellectus, ut imperio voluntatis, et aliis causis extrinsecis, quae movere possunt intellectum ad actum. Unde sicut intellectus separatus est subjectus voluntati, ita etiam ex imperio ejus potest determinari nunc ad hunc, nunc ad illum actum et objectum. Ratio autem praedicta et responsio sistit in sola natura objecti, et intellectus, ut hic est mobi Iis, illud movens. Agitur etiam de cognitione abstractiva, non de intuitiva, quia intellectus animae separatae sicut seipsum, ita in species suas intueri potest, ut in sequenti quaestione dicetur.
Objicit secundo : Intellectus sine phantasmate perfectior est quam intellectus conjunctus et dependens a phantasmate, quia magis convenit cum intellectu divino et Angelico ; ergo si separatus potest intelligere, ejus intellectio erit perfectior quam illa quam habuit dependenter a phantasmate, etc. quod est inconveniens. Respondetur, aliquid dici perfectius positive, aliquid vero perfectius negative, sic intelligere sine phantasmate est perfectius permissive, non positive, quod est dicere, quod intelligere sine phantasmate sit perfectius, quantum ad modum intelligendi ex parte causae, nempe intellectus, quia sic intelligendo, magis convenit cum modo intelligendi Dei et Angelorum ; non tamen est perfectius quantum ad substantiam effectus seu intellectionis quoad gradum entitatis et operationis ; quod probat, quia agens potens uti instrumento, si agit sine instrumento, perfectius agit, tamen possibile est actionem seu ipsum effectum non esse in se perfectiorem, v. g. Deus potest producere effectum mediante causa secunda tanquam instrumento loquendo de instrumento, lato sumpto, et eumdem effectum producere potest sine instrumento, idem erit effetus quoad substantiam et gradum, sed diversus modus producendi, quorum alter in se perfectior est ex genere suo, et excludens dependentiam ad plura ; ita in , proposito, intellectio sine phantasmate tanquam instrumento perfectior est quoad modum intelligendi, qui assimilatur modo intelligendi substantiae separatae, licet non perfectior in substantia effectus et operationis.
Haec responsio recte solvit difficultatem quantum ad vim consequentiae, et confirmari potest a priori, quia causa naturalis non impedita ad eumdem effectum uniformiter agit quantum ad substantiam et perfectionem ipsius effectus. Sed intellectus conjunctus, agens ad intellectionem per speciem receptam a phantasmate, non impeditur a phantasmate, sed magis promovetur in sua actione et operatione ; ergo idem intellectus ut natus est agere praecise per talem speciem ad cognitionem abstractivam objecti, uniformiter applicati per speciem, uniformiter agit, quoad substantiam effectus, sicut et ipsa species sistendo in praeciso lumine naturali, et modo cognoscendi objectum per talem speciem, et secluso alio modo intelligendi.
Dices intellectum separatum ex modo essendi esse magis perfectum et expeditum ad cognoscendum.
Contra, intellectus animae separatae quoad modum cognoscendi per speciem receptam a phantasmate, et prout ad illam limitatur virtus potentiae, non acquirit virtutem perfectiorem, neque species variat modum repraesentationis ; ergo perfectio operationis nequit crescere, nisi quatenus virtus intellectus ut conjuncti, esset ligata vel impedita, ne posset in totum effectum in quem potest separata. Sed neque hoc etiam dici potest, quia intellectus ut conjunctus, non impeditur in sua operatione quoad hunc modum cognoscendi per talem speciem, quia est ipsi connaturalis ipsa conjunctio, sicut esse formam corporis: ergo per unionem ad corpus non impeditur ejus operatio connaturalis in corpore. Praeterea, operari etiam dependenter a phantasmate, non impedit ejus virtutem, sed magis promovet, ut dictum est; hoc enim non impedit quin cognoscat modo connaturali motioni per objectum mediante phantasmate, et specie recepta operetur per modum intellectus. Deinde, in corpore glorioso aeque perfecte operabitur per talem speciem, ut conjunctus est phantasmati, quam operatur separatus, quia conjunctio ad corpus gloriosum non minuit ejus perfectionem in operando naturaliter ; ergo perinde idem dicendum de ejus conjunctione ad corpus mortale, quantum est praecise ex hoc capite, quia unio ad corpus mortale est magis connaturalis animae ab intrinseco spectatis causis mere naturalibus, quia esse mortale et gloriosum sunt differentiae corporis secundum diversum statum, quorum unus est ipsi naturalis, alter vero supernaturalis et ex gratia, et causa extrinseca supernaturali. Forma autem naturalis in esse et operatione, magis respicit subjectum secundum naturalem modum, et ab intrinseco convenientem, quam secundum modum supernaturalem ; ergo quoad modum naturalem operandi non impeditur a subjecto connaturali, et consequenter modus operandi dependenter a specie, recepta per phantasmata, non variatur in anima, neque impeditur. Exemplum est de Christo, ejusque intellectu, ut operabatur in corpore mortali dependenter a phantasmate per cognitionem experimentalem receptam a sensu, quae ejusdem perfectionis fuit in eo statu, et in statu separationis animae a corpore in Passione, et triduo mortis, in quo non crevit in illa praeterita cognitione, sicut crevit quando recepit dependenter a sensu.
Quod si quis oppositum hujus tueri voluerit, non repugno, quia Doctor solvit argumentum, quantum ad vim consequentiae, quam negat sequi ex antecedente per causam intrinsecam, et ex vi solius operationis, seclusis aliis causis, ex quibus potest crescere. Ad cujus declarationem suppono speciem ipsam in se esse similitudinem formalem objecti, quoad repraesentationem, ut communis tenet schola Philosophorum, quidquid dixerint pauci,
ut Suarez, lib. 2. de Attributis negativis cap. 12. et in Met. disp. 6. sect. 9. et disp. 30. sect. 11. cujus oppositum colligitur ex Philosopho 1. de Anima cap. 2. text. 26. et cap. 5. text. 76. et 3. Mel. cap. 4. text. 15. Ex communi veterum asserentium simile non cognosci a simili, nisi fiat simile, et 3. de Anima cap. 4. text. 8. et 14. cap. 5 . text. 18. cap. 7. text. 36. cap. 8. text. 37. et 38. Idem docet in libro de memoria, et reminiscentia cap. 1. ubi speciem appellat imaginem, similitudinem, imitationem, simulachrum, picturam : Scire, inquit, oportet affectionem quamdam, quae picturae similis habeatur per sensum in anima, aut certe in parte corporis eam habente inuri, cujus habitum memoriam esse dicimus, etc. Idem docuit Democritus apud eumdem in libro de divinatione per somnium, cap. unic. Somnia simulacris et de fluxibus accepta referens, etc. Idem Plato et Avicenna, et D. Thomas 1. part. q. 84. art. 4. et 6. Augustinus 8. de Trinita. cap. 6. Finxi in animo imaginem Alexandriae, atque intuens in ipsam, id est, imaginem, et quasi picturam ejus, etc. lib. 10. de Trinitat. cap. 8. Quoniam non potest omnia secum introrsum in regionem incorpoream ipsa corpora anima inferre, imagines eorum cum voluerit, recipit, etc. lib. 12. de Gen. ad lit. cap. 23. Certum est esse spiritualem quamdam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines, sive cum corpus aliquod sensu corporis tangimus, et continuo formatur ejus similitudo in spiritu, memoriaque reconditur, sive cum absentia corpora jam nota cogitamus, ut ex eis formatur quidam spiritualis aspectus, quae jam erunt in spiritu, et antequam ea cogitamus, etc. Item 15. cap. 12. et 27. Idem tenet, explicans quid sit verbum, et quomodo ex memoria gignitur. Anselmus in Monologio cap. 31. Cum cogito, inquit, notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem ejus, qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi, etc. Hanc tenet Doctor quodlibeto 14. et in 1. distinct. 3. quaest. 1. ubi omnes ejus discipuli, etD. Thomas loco citato, et 1. part. quaest. 12. art. 9. et reliqui Thomistae, cursus Conimbricensis in 1. de Interpretal. cap. 1. quaest. 2. art. 3. prima sectione, merito eam vocat communem Philosophorum et Theologorum, quae probari potest argumento desumpto ex specie visibili, in qua videtur in reflexione anguli, v. g. in speculo ; videtur, inquam, formaliter objectum, quod non posset oculus attingere sine repraesentatione objectiva formali in specie: ergo idem a paritate contingit in specie intelligibili, quia hoc est etiam perfectionis, nam quo magis assimilatur species objecto, eo magis accedit ad ejus imitationem et participationem. Quamvis autem talis repraesentatio in specie non requiratur ad omnem intellectionem, sed sufficiat repraesentatio virtualis, v. g. objecti secundarii, vel ejus quod virtualiter includitur in suo primario objecto, saltem requiritur respective ad objectum primarium.
Supposita hac doctrina communi, quod ad ea quae in sequentibus quaestionibus tractantur, intelligenda facit, ad propositum recurrendo, anima separata, et intellectus ejus, potest speciem in seipsa intueri, quam pro hoc statu cognoscat tantum a posteriori, et ex operatione, quam experitur circa objectum absens, intuendo autem speciem, et etiam habitum ad objectum inclinans, potest mediante specie habere perfectiorem cognitionem, tanquam ratione cognoscendi cognita, quam fuerit intellectio objecti in via. Deinde, quia ipse intellectus separatus magis est expeditus ad cognitionem, quam ut fuit conjunctus in hoc statu. Undecumque proveniat hoc, sive ex peccato, sive aliunde, poterit etiam perfectius operari circa objectum, ad quod perfectius etiam movet species visa; et praeterea minus distrahitur virtus animae per operationem aliarum potentiarum sensitivarum, quibus in eo statu caret.
Objicit tertio: Species illa non sufficit ad intellectionem in intellectu conjuncto pro hoc statu sine conversione ad phantasmata, ut patet 3. de Anima text. 39. et etiam experientia, ergo non sufficit in separato a phantasmate.
Respondetur phantasma non requiri in intellectu conjuncto tanquam principium actus intelligendi: quando ergo intellectus conjunctus intelligit quod imaginatio phantasiatur, provenit ex conjunctione potentiarum, quia superior in eodem ordine nequit perfecte operari, nisi inferiores in eodem ordine circa idem operentur ; unde oritur distractio potentiarum circa diversa objecta in suis operationibus.
Addit praeterea quod phantasma remote tribuat aliquam perfectionem iniellectioni, quatenus intendit speciem, ex qua ejus intentione oritur perfectio operationis. Hanc perfectionem non habet species animae separatae, neque proinde intellectio per ipsam ex hoc capite esset aeque perfecta ac intellectio, quae mediate intenditur dicto modo ad phantasma, nisi esset aliquod reformans, inquit, quod sufficeret pro aequali perfectione restauranda, etc. Quid sit autem hoc reformans, non exprimit. Dici potest concursus Dei supplentis defectum naturae in statu animae separatae, qui est status perfectus intelligendi, qui concursus ex universali providentia est debitus animae in tali statu, sicut etiam alii statuunt species infusas naturaliter deberi Angelo et animae separatae, quas negant desumi posse ab ipsis rebus, saltem materialibus. A fortiori cum anima sit constituta in actu primo per speciem intelligibilem acquisitam in via, debet suppleri omnis ejus dependentia, ut perfecte in actum.
Responderi potest aliter, illud restaurat esse ex parte potentiae, quae in eo statu perfectius operari potest, et intensius, cum non distrahatur ex operatione aliarum potentiarum, quibus erat intelletus conjunctus in hoc statu, nam perfectio operationis potest provenire ab alterutra causa perfectius et intensius operante ; anima autem conjuncta quo intensius operatur secundum unam potentiam, eo minus intense operatur secundum aliam, quia virtius unita fortior est seipsa dispersa; unde oritur remissio operationis in singulis potentiis quando circa diversa operantur, et quamvis etiam concurrunt circa idem objectum quaelibet in suo ordine, quo vehementius una prae aliis operatur, eo remissior est in aliis operatio, ideoque imaginatio vehemens distrahit intellectum et voluntatem circa idem, et appetitus vehemens etiam deliberationem judicii. Idem patet in extasibus, quando contingunt per abstractionem a sensu et imaginatione, his suppositis intellectum vehementius operari, et perfectius, quia virtus animae ad operationem tota colligitur. In anima ergo separata, cum non sit operatio aliarum potentiarum, nisi solius intellectus et voluntatis, sequitur intensio conatus, perfectior applicatio virium animae, et intensio in ipsa operatione ex tali applicatione, quae supplet illam perfectionem, quae nata esset haberi remote a phantasmate.
Objicit quarto : Operatio propria totius non potest esse operatio partis proprie ;
sed intellectio est propria operatio hominis 1. Ethic. c. 9. quia est operatio propria illius speciei, inquantum differt ab aliis ; sicut ergo operatio sequitur esse, et esse totius est aliud esse ab esse partium, ita operatio totius hominis est ita propria ejus, ut non possit esse propria partis separatae a toto.
Respondet, quando forma constituens totum non est nata habere esse per se extra totum, verum esse antecedens, quae responsio sic intelligitur, nempe operationem illam esse propriam totius in eo sensu, quatenus non possit convenire formae ejus extra totum, sicut non convenit illi esse extra totum ; tamen licet sit totius per ultimam denominationem propria, ipsi inest per formam constitutivam, tanquam per principium quo agendi et recipiendi, non loquendo de operatione stricte et vitali, sed de omni actione immanente vel transeunte, et sic calefacit ignis per calorem, ignit per formam substantialem. Si vero loquamur de operatione vitali stricte sumpta, aliqua talis convenit toti primo, v. g. organo, ut constituitur per animam et corpus, cujus principium elicitivum et receptivum est ipsum totum.
In proposito, forma propria hominis sicut a sensu contraria manet etiam extra totum, et sic etiam potest habere operationem propriam et perfectissimam, quae alias non competit toti, nisi mediante forma tanquam principio recipiendi, et elicitivo. Haec autem operatio animae rationalis est abstrahens a materia, et non dependens a toto, aut etiam ab alia comparte. Exemplum hujus est in venerabili Sacramento, in quo albedo separata perinde disgregat visum, sicut quando fuit inhaerens substantiae panis. Quandocumque ergo forma est principium quo totale receptivum et elicitivum actionis propriae totius,
sive naturaliter, aut divinitus per miraculum ponitur separata, habebit eamdem operationem. Quamvis autem esse totius, ut hominis non sit esse animae, tamen operatio perfectissima non convenit ei, nisi per animam, ut est sola ratio recipiendi et producendi, si autem sola ratio recipiendi et producendi, necessario ipsi competit talis operatio, ut est separata.
(f) Ad argumenta principalia, etc. Ad primum et secundum patet ex littera, et ex dictis. Ad tertium quod est ex tertio de Anima text. 20. Intellectus passivus corrumpitur, etc. Explicatio Doctoris est communis interpretum, nempe sumi intellectum pro cogitativa, aut reminiscitiva sensitiva, quae post mortem corrumpitur: de qua corruptione agit Philosophus loco citato.