In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicujus prius ignoti?
Alens. 2. part. quaest. 26. m. 1 D. Thom. 1. part. quaest. 89. art. 1. ad 3. et quaest. 55. art. 2. D. Bonav. 2. ad 3. art. 3. quaest. 1. Richard. art. 6. quaest. 1. Mayron. quaest. 4. Capreol. quaest. 2. Conimbric. tract. de Anima separata disp. 3. art. 5.
(a) Secundo quaero, utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicujus prius ignoti? Quod non, quia tunc intellectus frustra uniretur corpori. Probatio consequentiae, non unitur propter perfectionem corporis, quia forma non est propter materiam, sed e converso. 2. Physic. ergo unitur propter perfectionem sui acquirendam, ut scilicet per usum sensuum in corpore acquirat scientiam: sed istud esset frustra, si separata sine usu sensuum posset eam acquirere.
Praeterea, transitus ab extremo in extremum, non potest esse nisi per medium: res extra est omnino materialiter, in intellectu omnino immaterialiter: ergo oportet quod transeat per medium, in quo sit aliquo modo materialiter, et aliquo modo immaterialiter. Sic autem est in sensu materialiter, quia secundum conditiones individuales: et immaterialiter, quia secundum Philosophum 2. de Anima: Sensus est receptivus specierum sine materia; materia, inquam, tali, qualem requirit forma realiter existens extra.
Praeterea, si posset acquirere cognitionem unius ignoti, pari ratione et cujuslibet, et ita distantia localis quantacumque non impediret ejus cognitionem: quod videtur esse contra Augustinum inlib. de Ctira pro mortuis agenda, ubi vult quod, animae separatae non noverunt ea quae hic aguntur, nisi eis exprimantur ab Angelis, vel ab animabus ad eas venientibus, quae illa hic noverunt.
Oppositum, natura non est sine propria operatione specifica, et accipitur ex 2. de Caelo et Mundo,et a Damasceno cap. 64. Anima autem humana est perfectissima forma, et ejus propria operatio secundum intellectum possibilem est intelligere, secundum agentem abstrahere, et secundum voluntatem velles ergo nullus modus essendi potest convenire animae secundum naturam suam, in quo non possit in istas operationes. Secundum autem naturam suam, talis est, quod potest habere esse separatum, et hoc est ex perfectione naturae suae ( unde, hoc non oonvenit aliis formis imperfectis): ergo in illo esse potest in illas operationes i sed possibile est eam non acquisivisse prius species objectorum, sicut patet de anima parvuli defuncti ; ergo poterit tunc acquirere.