IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. et Henrici, animam separatam non posse acquirere cognitionem ullius ignoti, clare fuseque explicatur. De qua actum est 2. dist. 3. quaest. 10. et 11. et ibi efficaciter refutata est.
(b) Hic tenetur negativa, propter rationem secundam in virtute. Arguitur enim, quod oportet esse quamdam convenientiam inter recipiens et receptum; species autem in sensibus Jexistentes habent convenientiam cum intellectu, inquantum sunt sine materia, et cum rebus materialibus, inquantum sunt cum conditionibus materialibus: et ideo convenienter sensus recipit a rebus materialibus, et intellectus a sensu ; non autem intellectus immediate a rebus materialibus, quia non est ibi talis convenientia: et ideo ad hoc quod post separationem a corpore, intelligat, non requiruntur aliquae formae a rebus acceptae, vel tunc, vel prius.
Quomodo ergo intelliget? Respondeo, per influentiam a substantiis superioribus, Deo videlicet, vel Angelis, et hoc loquendo de naturali influentia, et naturali cognitione ejus, quod ostenditur sic : Intellectus noster est medius inter substantias intellectuales et res corporales ( unde dicitur anima esse creata in horizonte aeternitatis, lib. de causis, et hoc ideo, quia per intellectum attingit ad substantias intellectuales: inquantum vero est actus corporis, attingit res corporales ); omne autem medium quanto magis appropinquat uni extremo, tanto magis recedit ab alio, et e contra. Sed anima rationalis, quae mediat inter substantias intelligibiles et res corporales (ut dictum est) dum separatur, quodammodo recedit a rebus corporalibus: igitur tunc accedit ad influxum substantiarum intelligibilium.
Unde cum anima nostra in statu viae maxime ad corpus accedat, utpote ejus actus existens, non habet respectum ad res intellectuales, et ideo non recipit influentiam a superioribus substantiis, ut cognoscat, sed cognoscit per species a sensibus acceptas: et ideo etiam in hac vita, quanto anima magis abstrahitur a corpore, tanto magis a substantiis spiritualibus influxum cognitionis recipit: et inde est quod quaedam occulta cognoscit in dormiendo, et in excessu mentis.
Unde quando actu erit a corpore separata, erit paratissima ad recipiendum influentiam ab Intelligentiis superioribus, scilicet Deo et Angelis: et sic per hujusmodi influentiam habebit cognitionem majorem vel minorem, secundum modum capacitatis suae. Et sic Commentator loquitur 3. de Anima, quia ponit intellectum possibilem esse substantiam separatam ; quamvis in hoc erret, tamen quantum ad hoc recte dicit, quod ex hoc quod ponitur substantia separata, habet respectum ad substantias intellectuales superiores, ut eas intelligat; sed secundum alium respectum, quo comparatur ad intellectum nostrum recipiendo species a phantasmatibus, non conjungitur substantiis altioribus.