IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic tenetur negativa, etc. D. Thomas in 1. p. quaest. 54. art. i.q. 55. art. 2. et quaest. 57. art. 2. docet Angelum cognoscere alias res a seipso per species congenitas, non vero per species receptas a rebus saltem materialibus; unde negat intellectum agentem in Angelo, eodem modo, quaestione 89. art. 2. Ad secundum dicit animam separatam intelligere per species infusas a Dec, et articulo tertio idem docet. Et articulo primo ad tertium, quem praefatis in locis sequuntur plerique ejus Commentatores, et Ferrariensis lib. 2. contra Gentes cap. 96. Capreolus in. 2. d. 3. quaest. 2. et alii. Priorem difficultatem de speciebus, et modo cognoscendi intellectus Angelici tractavit Doctor in 3. d. 3. quaest. 11. ac proinde hanc difficultatem in illum locum remitto. Hic autem solum agemus de eo quod in titulo proponitur. Fundamentum hujus sententiae praecipuum est declaratum a Doctore in littera, sistit enim breviter in hoc, quod intellectus humanus sit in media proportione ad Angelicum, et ad cognitionem sensitivam, et ex hac convenientia cum utraque cognitiva, tam in modo essendi quam in operatione participare modum cognoscendi utriusque ; nam ut est forma corporis ipsi unita et dependens a corpore prout dependentia salvatur in proposito, sequitur modum operandi sensitivae, accipiendo speciem a rebus in phantasmate, quae mediat inter intellectum et sensum externum, qui recipit species ab ipsis rebus; ut vero separatur a corpore, sicut habet modum essendi separatum a materia, sic etiam recipit cognitionem eo modo quo Angelus per influxum Dei aut Angelorum, et prout secundum esse recedit ab uno extremo ad alterum, ita etiam sequitur modum operandi et cognoscendi illius extremi, ad quod accedit; agitur autem hic de cognitione naturali animae separatae, non autem de supernaturali.