IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat praedictam sententiam. Primo, quia pluralitas non est ponenda sine necessitate: ergo anima separata sine influentia speciali a Deo, vel ab Angelis, potest intelligere. Secundo, aliquando esset vilior lapide, quia hic potest in operationem sibi proportionatam. Tertio, servat species hic acquisitas: ergo non accipit alias ejusdem objecti, quia essent ejusdem speciei plura accidentia in eodem subjecto, quod est contra D. Thom. 3. part. quaest. 35. art. 5.
(c) Contra istam positionem, etsi non esset alia ratio, nisi ex istis duobus principiis, quorum primum est, quod plura non sunt ponenda sine necessitate, et accipitur a Philosopho 1. Physic. et secundum quod in nulla natura ponendum est quod derogat ejus dignitati, nisi sit evidens ex aliquo convenienti tali naturae, quod potest accipi a Philosopho 2. de Ge neratione, semper inquimus naturam desiderare id quod melius est;et sicut in toto universo, ita in qualibet parte, magis ponendum est id quod melius est sibi, si non evidenter appareat sibi illud non convenire. Nunc autem hic ponitur pluralitas, quia species tales influxae a Deo vel Angelis: et sine necessitate, quia natura illa sufficienter habet in se unde possit attingere ad perfectionem propriam sine talibus datis infusis a Deo vel Angelis. Unde hoc non videtur nisi quidam recursus ad Deum vel Angelos, propter hoc quod non capitur perfectio illius naturae in se. (d) Haec etiam opinio vivificat naturam animae intellectivae; sicut enim simpliciter vilior est natura, quae in nullam operationem, vel non nisi in viliorem potest, ita proportionaliter est illa natura vilior, quae in operationem sibi convenientem non potest, quam quae potest. Anima autem separata, per te, ex intrinsecis sibi, etiam cum objectis extrinsecis concurrentibus, non potest in illam operationem sibi convenientem, nisi Deus, vel Angeli dent sibi tales species lapis autem ex intrinsecis sibi, sine influxu tali mendicato, potest in operationem sibi proportionatam, quia descendere in centrum, et ibi quiescere ; ergo magis vilificatur anima secundum proportionem ad suam nobilitatem exilia positione quam natura lapidis.
(e) Praeterea, sic opinans tenet alibi, quod duo accidentia ejusdem speciei non possunt simul esse: illa autem species lapidis ut objecti, influxa, est ejusdem speciei cum specie intelligibili acquisita ab anima hic in corpore: ergo vel illa influxa non poterit esse, vel oportet istam hic acquisitam non manere: sed secundum est falsum, quia cum proprium subjectum speciei illius sit incorruptibile, et ipsa species ex se possit incorruptibiliter manere, sequitur quod ipsa manebit; ergo non dabitur a Deo aliqua species lapidis, et per consequens vel nunquam poterit intelligere lapidem, vel poterit intelligere per speciem priorem acceptam a rebus, quod negant.
Si dicas non dari speciem prius habenti, non videtur rationabile quod illa specie perfecta, qualis datur alteri non habenti, careat ista anima: et saltem hoc habetur contra opinionem, quod aliqua intellectio erit tunc per speciem priua a re acceptam. Si dicas speciem infusam et acquisitam differre specie, sicut virtutem acquisitam et infusam, et quae simul sunt, istud est axioma de quo in 3. lib. dist. 26. quaest. 1. Sed esto quod concedatur eis de virtutibus, non sequitur propositum hic, quia virtus infusa habebit aliam regulam propriam quam acquisita, et ex alietate regulae poterit poni alia virtus specie, quia virtus in ratione essentiali virtutis, dependet a regula cui conformatur: haec autem non poterit fingi differentia specifica speciei infusae, et prius acquisitae, quia non est haec differentia nisi tantummodo principii effectivi, vel modi efficiendi; talis autem non distinguit effectus specie, secundum quod innuit Augustinus 3. de Trinit. cap. 10.