IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Contra istam positionem, etc. Impugnat praemissam sententiam ab inconvenienti. Primo, quia ponitur superfluitas sine necessitate, quia anima separata per principia sua intrinseca, caeteris concurrentibus, potest attingere suam perfectionem naturalem ; ergo frustra superadditur influxus causae extrinsecae non necessarius. Haec ratio deducitur infra, et in particulari, g Ad quaestionem, etc. Quoad praesens probatur in genere: Creatura rationalis sicut vindicat perfectissimum gradum essendi inter reliquas, ita etiam perfectissimum finem naturalem, ad quem inclinatur inclinatione potentiae tam activae quam passivae, mediante operatione: ergo etiam habet media in ipsa natura, et in potestate sua constituta, per quae attingere potest illum finem, v. g. cognitionem finis; sed hoc esset falsum nisi posset a rebus ipsis accipere cognitionem: ergo, etc. Probatur subsumptum: Quidquid competit alicui per actionem liberam causae superioris quae suspendi potest, non habet illud in sua potestate libera et proxima requisita ad usura, sicut neque ipsam causam habet in sua potestate; sed tales sunt species influxae a Deo, ergo illae non sunt in potestate creaturae rationalis, ut animae separatae, quin suspendi possint, ergo etiam neque finis, ad quem inclinatur potest esse perfecte et proxime in sua potestate.
Dices illas species fluere ab intellectu sicut potentiae ab essentia animae. Haec responsio est Capreoli loco citato ad secundum argumentum Aureoli, et ab omnibus communiter rejicitur, quia sicut neque anima est eminenter aut virtualiter alia quaecumque ab ipsa intelligibilia, sic etiam neque potest sola esse radix specierum, per quas res aliae cognoscantur, vel cur etiam ipsi in corpore idem non conveniat, quia species illae si fluerent a solo intellectu, non repugnaret eas inesse eidem, etiam in corpore, sicut non repugnat eas a Deo communicari animae in corpore, atque conservari: nam eadem ratio formalis compositionis, aut repugnantiae invenitur in specie, sive producatur a Deo, sive etiam fluat ab intellectu, haec enim non variant ejus rationem formalem, in qua fundatur repugnantia aut compatibilitas ad aliud. Quidquid ergo fluit ab intellecta tanquam proprietas, potest ipsi inesse secundum omnem ejus modum essendi, cui non repugnat: non repugnat autem species talis, ut fit a Deo in anima unita, ergo neque ut fluit ab intellectu. Patet consequentia, quia in anima unita corpori glorioso erunt tales species, undecumque causentur et fuerunt in anima Christi: quidquid ergo sit de usu talium specierum quoad cognitionem proportionatam, an impediatur per modum cognoscendi intellectus viatoris, non repugnat saltem eas inesse quoad habitum, sicut species receptae a sensibus manent dormiente et amente, quamvis usus earum non habeatur. Deinde, species illae, quibus cognoscit anima separata perfectiores sunt in repraesentatione, et perfectius imitantur objectum, quam species acquisitae; ergo si illae possunt fluere ab intellectu, quibus perfectius assimilatur objecto, magis videtur consequenter dici etiam species, quibus utitur in corpore fluere ab intellectu.
Respondent ergo alii, illas species esse connaturales animae separatae ex Dei providentia naturali, qua supplet defectum naturae ; cum ergo anima separata nequeat abstrahere species a rebus, quia respicit objecta mediate phantasmate, quae in eo statu non est conjuncta, ideo spectat ad Dei naturalem providentiam illas species producere in intellectu, quibus operari posset. Haec responsio est magis communis. Impugnatur tamen, et petit principium, quia ratio praemissa intendit sicut conveniunt animae potentiae, quibus in finem suum naturalem et propriam perfectionem inclinatur, ita etiam habere media in ipsis rebus, per quae potentiae possunt exire in actum, secluso influxu speciali causae superioris, alias ab intrinseco non haberet unde posset tendere in suum finem, sicut aliae res naturales habent, quod est perfectionis et actualitatis in ipsis. Dicere ergo quod nequeat anima separata ab intrinseco tendere in finem sufficienter applicatum in re ipsa, es negare in ipsa proximam inclinationem in finem et perfectionem, cujus oppositum convenit naturae inferiori et minus per se spectanti ad perfectionem naturae universalis.
Sic ergo argumentor : Dei providentia naturalis subordinatur providentiae ejus supernaturali ut respicit creaturam rationalem, v. g. animam ; neque secundum eamdem providentiam habetur aliqua dispositio specialis circa animam in statu separato, nisi secundum merita vel demerita ejus in corpore, ut fuit in via, neque alius finis praestitutus praeter damnationem aut gloriam ; ergo neque est aliqua specialis dispositio, aut providentia divinae voluntatis circa finem naturalem animae, ut ab his abstrahit. nisi illa quae universalis est, juxta exigentiam suae naturae et activitatis, concurrentibus causis naturalibus cum Dei influxu generali. Sed ex hac providentia non sequitur Deum influere species, quae faciunt ad perfectionem naturalem animae, nisi ipsa in se habeat virtutem sufficientem operandi applicato objecto, aut abstrahendi species, neque ex providentia supernaturali, qua respicit animam damnati ob demerita, sequitur aliqua dispositio in Deo praeter illam, quae est justitiae, quae dispositio tenderet ad perfectionem aliquam illius animae circa finem naturalem, per quam in eo quiesceret: ergo secundum nullam providentiam sequitur species eidem infundi a Deo praeter illas, quae ad paenam et tormentum ejus faciunt.
Praeterea, si Deus influeret species in animam separatam damnati ad perfectionem ejus, sequeretur quod influeret ipsi species circa quodcumque per se natum naturaliter perficere intellectum juxta naturam intellectus, et inclinationem naturalem ejus ad omne intelligibile ab intellectu naturali separato juxta naturam intellectus per se, capacitatem et perfectionem ; quia deberet ipsi reddere quodcumque intelligibile in actu, et consequenter species cujusque influere, ne potentia incompleta maneret in natura, aut defectus naturalis. Ergo dato quod intellectus damnati excederet in capacitate et perfectione intellectum alicujus salvandi, sequeretur quod status naturalis intellectus, et species in illo essent perfectiores, et forsan plures quam in salvando ; sed nemo concedit ita perfici intellectum damnati, ergo non debet asseri in eo infundi species, quae ad paenam ejus et executionem divinae justitiae non cedit.
Quod si dicatur in paenam ejus a Deo non infundi species tales, quae ad perfectionem naturalem ejus essent, non videtur hoc congruum, quia in gratuitis fit privatio ob demeritum ; naturalia autem,
et quae secundum providentiam Dei naturalem inesse debent, videntur salva permanere in iis saltem, quae ad ipsam paenam non concurrunt proxime, ut est detentio in igne secundum apprehensionem et locum, de quibus alias supra dictum est.
Praeterea, non videtur intellectui animae separatae deberi species per se infusas, secundum naturalem providentiam Dei modo dicto ; sed ad summum per accidens infusas tales quales a phantasia abstraheret, aut certe solus concursus universalis cum speciebus acquisitis in corpore ; per accidens, inquam, ut infantibus, qui nullas habuerunt, vel certe alias juxta modum, quo cognoscit intellectus in corpore. Hoc dato, vel dicendum est intellectum animae separatae in statu separationis non perfectius intelligere, quam natus sit intelligere in corpore, et sic tollitur fundamentum sententiae oppositae, dicentis, in eo statu accedere ad modum cognoscendi Angelorum ; vel certe convenire intellectui in eo statu cognoscere res in seipsis, et abstrahere species ab ipsis, quod est intentum.
Probatur itaque sequela, quamvis dicamus intellectum separatum, aut animam separatam, secundum providentiam naturalem, qua corpus est corruptibile, et subjectum agentibus contrariis habere convenienter illum statum separationis, quia est forma incorruptibilis, non dependens a subjecto in esse, tamen non est fundamentum, unde ipsi conveniat in eo statu operatio perfectior, quam sit illa quae convenit ei in toto, cujus est essentialis forma, nisi alias intellectus animae separatae natus sit in eo statu concurrente objecto habere ex se perfectiorem operationem secluso influxu speciali causae extrinsecae ; ergo vel natus est ex propria inclinatione abstrahere species perfectiores, ut est separatus, Vel certe concurrente in se objecto perfectius operari. Probatur antecedens, quia ex providentia naturali, et ex natura sua anima ordinatur ad totum, ut det ei esse et operari secundum omnem perfectionem quam includit, estque per se intenta ab auctore naturae propter totum, non e contra, totum propter ipsam ; ergo ex providentia naturali non debetur ipsi perfectior operatio, quam sit illa quae competit toti, ad quod ordinatur tanquam ad finem, quia quae ordinantur ad finem, eo magis sunt in termino suae perfectionis quantum ad esse et operari, quo magis conjunguntur fini. Sed animae in toto secundun adversarios, non competit alia operatio naturaliter nisi per species abstractas a sensibus ; ergo animae separatae non debentur species perfectiores, aut modus cognoscendi perfectior, quam sit per tales species, et consequenter non debentur species aliae, quam sint illae, quas in toto habuit, vel eaedem et similes in perfectione, neque alia cognitio perfectior ut intuitiva, nisi alias ex natura sua eidem conveniat habere similem in toto.
Dices, animam separatam participare modum essendi et cognoscendi Angelorum.
Contra, non variatur esse animae per separationem ejus, quia post separationem est eadem substantiam immaterialis, et per se existens et rationalis, hoc ipsi competit, ut est in toto, et secundum quod rationalis est, constituit totam, et operatur in toto per intellectionem et volitionem abstrahentes a materia, et habet species spirituales, quibus utitur ad intelligendum, et ut separata est, dicit ordinem et appetitum per modum formae ad totum et ad subjectum, secundum entitatem suam et modum essendi, quia non exuit rationem formae, neque perfectius existit,
quam ut in toto existit, in quo fuit forma spiritualis, immaterialis et incorruptibilis.
Si dicas, in toto habere esse in materia, hoc nihil est, quia esse in materia non variat modum essendi ejus, quia est in materia non dependens a materia in esse, sed per modum formae spiritualis est in materia communicans perfectionem sine dependentia in suo esse a materia.
Dices habere aliquas operationes in materia ab ipsa dependentes, ut operationes sensuum, et alias vitales materiales .
Contra, hoc etiam nihil obstat, quia intellectio et volitio ejus non dependet a materia, ut in praecedenti quaestione dictum est: habere ergo aliquas operationes in materia, quae dependent ab ipsa materia, nihil probat, nisi easdem non habere extra materiam, non vero recipere modum essendi diversum per separationem, ab eo quem habuit in materia; ergo in esse separato, sicut modus ejus essendi, quantum ad existentiam propriam est idem, ita et modus connaturalis operandi est idem in eo sensu, videlicet, quo ipsi non conveniat aliqua operatio, aut modus operandi ab intrinseco, et natura, nisi qui alias eidem in materia competere potest ex natura sua et propria inclinatione Unde sequitur ex providentia naturali, non deberi eidem species, aut modum cognoscendi, qui alias in materia eidem a fortiori non competat, spectata naturali ejus inclinatione, quod est dicere, quod esse in subjecto non repugnat, quin habere possit easdem species, et modum cognoscendi, spectata naturali ejus inclinatione, ut respicit suum per se objectum in sua latitudine, formam enim quae dicit naturalem appetitum ad subjectum, impediri ab operatione sua perfectissima, aut connaturali per hoc praecise, quod compleatur ille appetitus, et informet subjectum, non videtur consonum Philosophiae aut rationi, quia quanto magis forma perficitur secundum appetitum innatum, eo magis perficitur in ordine ad operationem connaturalem et debitam ejus inclinationi naturali, minusque derogatur ejus perfectioni. Ex quibus sequitur animae ut separatae, non deberi ex natura sua cognitionem aut speciem, quae eidem in toto secundum eamdem inclinationem repugnet, quia ordinatur ad totum, ct magis intenditur per se ab auctore naturae esse, et perfectio totius quam animae, quae est ejus forma perfectiva.
Confirmatur, anima in corpore glorioso complete habebit omnem modum intelligendi, quem habet anima separata ; ergo unio animae ad corpus non impedit per se, neque repugnat ex natura sua ad modum cognoscendi connaturalem animae separatae. Patet consequentia, quia vel ideo repugnaret qua subjectum, vel qua corpus materiale ; sed utramque rationem corpus gloriosum retinet, quia et materiale est, et habet rationem perfectam subjecti, quamvis recipiat incorruptibilitatem, et tunc perfectius subditur animae, et in eo etiam vigebunt operationes sensuum perfecte, et modus etiam intelligendi per phantasmata: ergo, etc.
Dices, corpus mortale repugnare modo intelligendi animae separatae connaturali.
Contra, corpus Christi Domini fuit mortale in quo anima ejus habuit modum cognoscendi perfectissimum, qui competit animae separatae naturaliter cognoscendi res in seipsis.
Deinde, corpus natura sua corruptibile est subjectum connaturale animae, secundum providentiam naturalem, nam glorificatio corporis est ex gratia et providentia supernaturali: ergo omnis modus cognoscendi connaturalis animae non repugnat corpori mortali. Probatur consequentia, quia forma in esse, et modo connaturali operandi respicit subjectum secundum modum connaturalem essendi subjecti, ex ejus naturalibus tam intrinsecis quam extrinsecis. Sed in proposito illud est esse corruptibile corporis ; ergo non repugnat connaturali modo operandi animae, qui eidem ex natura sua competit, et consequenter non repugnat eidem in corpore mortali attingere objectum secundum omnem modum sibi connaturalem ex natura potentiae et objecti. Ex quibus patet neque unionem ad corpus, neque colligationem ad potentias sensitivas, neque conditionem mortalis corporis repugnare animae, quin in corpore habere possit omnem cognitionem, et modum cognoscendi naturalem ipsi debitam in esse separato. Ergo accessus ille, quem praetendit sententia contraria ad alterum extremum, nempe substantiarum separatarum modum existendi, non probat animam separatam alio modo intelligere quam ipsi convenire possit ex natura potentiae, ut est conjuncta, neque alias species ei debere ex providentia Dei naturali, et posse abstrahere species a rebus in esse separato.
Tertia responsio est, animam, ut est separata, non posse abstrahere speciem a rebus, aut ab ipsis immediate moveri ad cognitionem, ideoque indigere ut a causa superiori recipiat species, ut cognoscat aliquid de novo, cujus antea non habuit speciem. Ratio est, quia nequit recipere speciem, nisi a phantasmate, quo caret anima separata.
Contra, nihil obstat quin anima recipiat speciem ab intelligibili in actu, v. g. ab Angelo, per modum objecti, quin cognoscat etiam se ipsam per essentiam, et cognoscat etiam alia entia spiritualia saltem naturalis ordinis, quia nullum est impedimentum ex parte potentiae, ut admittitur, quia intellectus cognoscit per speciem influxas a Deo talia entia, non est impedimentum ex parte objecti, quin etiam sui speciem imprimat in intellectu; ergo ex parte utriusque non est impedimentum. Probatur antecedens quoad secundum membrum, quia objectum est actu intelligibile et immateriale ; ergo habet proportionem motivi ad intellectum ut mobilem, non secus ac objectum sensibile respectu sensus habet talem proportionem, et imprimit speciem suam tanquam causa totalis ; ergo etiam in intellectu idem facit objectum actu intelligibile et immateriale, quod non negarent Philosophi, si admitterent intelligentias habere species, et mutari posse ad intellectiones novas et accidentales, quae non essent de sua substantia Ergo cum Theologia corrigat hunc errorem, admittendo species et intellectiones novas in substantia separata creata, consequenter admittere debet has species posse produci in intellectu per objectum actu intelligibile ex natura objecti, quia ratio, ob quam objectum materiale non potest immediate producere speciem in intellectu, cessat in proposito, neque ulla alia ratio occurrit in oppositum, et sufficiens causa assignatur in eo, quod intellectus non impeditus habeat objectum intelligibile actu sibi praesens, quia nullus est gradus in intellectione, qui non referri possit ad utramque, ergo frustra recurritur ad aliam causam, et superflue.
Si dicas, intellectum Angelicum recipere species a Deo, et ita dicendum de intellectu separato animae, eum exigere, ut moveatur a Deo, per species influxas a solo Deo, et non ab objecto, quia hic est modus intelligendi substantiae separatae.
Contra, licet Angelus et primus homo receperint species universales a Deo, quibus perficerentur in ordine ad operationem juxta statum in quo sunt creati, ne ullum esset impedimentum ex defectu cognitionis necessariae, tamen non inde sequitur, quin primus homo potuerit recipere species a rebus, imo etiam idem potuit Angelus, ut suo loco disserit Doctor: ergo ex anticipatione divini influxus non sequitur privatio potentiae ad operationem juxta naturalem inclinationem suam ad objectum actu intelligibile et praesens.
Deinde, si illa esset natura intellectus separati, ut non posset intelligere, nisi per species influxas a Deo, sequeretur quod nullo modo intelligeret per species acquisitas in via: hoc autem est contra communem, et patet sequela, quia mobile non est natum moveri nisi a suo motore, si solus Deus est motor ejus adaequatus in eo statu. Sed potest intellectus moveri ad intellectionem per species acquisitas a rebus materialibus, dum fuit in via, et reservatas in statu separationis ; ergo non ligatur ad motionem per species influxas ; ergo etiam potest moveri ab objecto actu intelligibili, vel mediante specie sua, vel per seipsum immediate ad cognitionem novam, etiam ut est separatus, quia et objectum est actu intelligibile, et continet virtute actum intelligendi, quantum natum est dependere, aut esse ab objecto, et intellectus natus est dependere, aut esse ab objecto, et intelle-.ctus natus est moveri ab objecto. Probatur consequentia, quia intellectus separatus intelligens per speciem acquisitam, intelligens per speciem acquisitam, intelligit virtute objecti, a quo dependet, et causatur illa species per motionem ordinatam sensuum externorum et phantasiae, et in virtute objecti habet illa species, ut sit ejus imago naturalis ab intellectu agente,
ut sit spiritualis, nam hoc est ejus dumtaxat munus. Sed objectum spirituale non est minus natum assimilare sibi intellectum, ?imo potius est objecto materiali quoad hoc, quia est perfectius intelligibile, et magis proportionatum potentiae, et ad quod magis inclinatur potentia ; materiale vero est objectum per se sensibile in actu, intelligibile vero non nisi in potentia, et remote ; ergo sicut magis inclinatur potentia ad objectum perfectius, et proxime proportionatum et intelligibile, ita etiam a fortiori magis natus est moveri ab objecto actu intelligibili ; ergo vel mediante seipso, vel certe mediante specie ; per speciem quidem ad cognitionem abstrahentem a praesentia et existentia objecti, per seipsum ad intuitivam sui existentis et praesentis.
Praeterea, quanto perfectius includitur in aliquo objecto ratio primi objecti potentiae et motivi, tanto magis inclinatur in objectum, tanquam perfectivum sui, et finem extrinsecum, a quo, mediante operatione, est nata perfici: sed haec perfectius includuntur in ente spirituali, ergo magis natum est perficere et movere potentiam ad operationem. Confirmatur, quia alias sequeretur quod intellectus creati et separati nullum esset objectum motivum, quod videtur absurdum. Probatur sequela, quia potentia nullum recipiens influxum ab objecto, neque potens recipere, nequit moveri ab objecto, aut hoc esse motivum respectu ejus, sed ita se habet intellectus creatus et separatus, si a solo Deo recipere influxum possit, aut reduci in actum; ergo nullum est objectum ejus motivum creatum et naturale, sed tantum habet terminativum, a quo non dependet potentia, neque specificatur.
Praeterea, sequeretur intellectum animae relictum in statu naturali, non posse illuminari ab Angelo, neque unum Angelum ab alio, et sic tolleretur communicatio inter substantias separatas, et hierarchia naturalis possibilis in statu mere naturali, et quaecumque subordinatio. quod est absurdum. Probatur sequela, quia haec conservari non possunt, aut institui, nisi dependenter ab operatione intellectus aut voluntatis, quae esset impossibilis, nisi per species a Deo influxas, quin imo his suppositis non esset possibilis illuminatio aut locutio: et probatur, quia Angelus non potest causare speciem aut cognitionem in intellectu alterius, aut per modum objecti, aut per modum causae superioris efficientis, ex suppositione sententiae oppositae ; ergo etiam neque movere intellectum ejus ad hanc vel illam cognitionem rei alias ignotae, vel etiam notae habitualiter, id est, per speciem ; sed aliter nequit fieri illuminatio virtute naturali Angeli illuminantis, neque etiam ab ipso Deo, nisi ut causat speciem aut operationem, vel ad eam determinat intellectum habituatum specie. Si ergo relinquatur natura spiritualis sibi, etiam per species rerum influxas nequit illuminare intellectum inferiorem, nisi habeat similes species, vel easdem, quibus etiam positis, difficulter explicari aut capi potest quomodo possit determinare intellectum inferiorem, ut exeat in actum cum tali specie magis quam cum altera aeque aut fortius movente.
Haec difficultas tollitur, dicendo quod intellectus separatus moveatur ab ipso objecto mediate aut immediate, et applicato, quod magis congruit naturae intellectus separati, qui licet ignotus sit in specie nobis quantum ad modum operandi, illud statuere debemus, quod magis congruit ejus perfectioni, dum aliud in oppositum non occurrat.
Praeterea, probatur intellectum separatum posse recipere speciem ab ente spirituali, quia etiam intellectus conjunctus potest recipere speciem ab actu suo, quem habuit, alias non esset in eo recordatio actus praeteriti, quae recordatio fit per speciem relictam per actum. Manet praeterea in eo species repraesentans complexa, de quibus habuit scientiam, ut species conclusionis scitae, per quam immediate concurrente habitu exit in actum scientificum exercitatus, sine recursu ad principia per discursum. Sed non est major ratio cur hae species causentur ab his objectis spiritualibus, quam ab aliis similes species causentur: ergo non repugnant intellectui separato animae recipere species ab objectis alias ignotis et spiritualibus, nisi dicatur aut in Angelis, aut in anima separata non esse memoriam praeteritorum, quod plurimum derogaret providentiae naturali ipsorum, et motui, quem habere possunt in finem naturalem, circa quem erarre possunt, sicut et peccare, si Deus ipsos relinqueret in pura natura, ac proinde exercere cognito et praeterito certius in finem tendere corrigendo errorem admissum, sive ex defectu intellectus proponentis, sive ex vehementi et inordinata voluntate in eligendo, et obcaecante intellectum, aut rapiente a debita consideratione rei.
Dato itaque quod anima separata possit recordari praeteritorum, sequitur posse recordari etiam actus praeteriti, quem habuit in statu separationis: ergo per speciem relictam per actum, et sic aliquid intelligere de novo, et per speciem novam, quam non influit Deus, quia superflueret: quidquid enim natus est actus intellectus causare in intellectu conjuncto, potest causare in intellectu separato, nam perinde tam actus est efficax quam species, quae permanet in statu separationis. Haec autem ex concessis, potest in actum.
talem in anima separata, in qualem potuit in anima conjuncta, juxta dicta in quaestione praecedente ; et anima separata potest uti habitu, quem habuit in via in ordine ad eosdem actus, et discurrere ex principiis ad conclusionem, cujus assensus causatur per assensum praemissarum, quia hic modus cognoscendi est ipsi etiam connaturalis ; ergo etiam potest recipere speciem, quae manet post actum in memoria, per quam recordatur actus et objecti praeteriti, neque, ut dictum est, major habetur ratio cur secundum providentiam Dei naturalem, et efficaciam actus praeteriti causetur talis species, quam etiam a quolibet objecto spirituali applicato recipiatur species connaturalis ipsi ; ergo superfluit species influxu a Deo repraesentans objectum spirituale praesens.
Restat probandum animam separatam , posse abstrahere species a rebus materialibus sibi praesentibus, quod difficilius probatur ob experientiam, quam habemus de colligatione ejus ad phantasiam, et propter ea quae docuit Philosophus ex ejus status experientia. Probatur ex eo quod nihil obstat quin intellectus separatus possit abstrahere has species ; non materialitas, quia etiam phantasma est materiale et extensum, a quo omnes concedunt de facto abstrahi species.
Dices, phantasma esse aliquid intentionale, et in hoc esse magis spirituale, quam sit res in seipsa.
Contra, haec spiritualitas in phantasmate, non tollit illam rationem materialitatis, quae repugnat intellectui, nempe quantitatem et extensionem, quia haec aeque conveniunt phantasmati, aut cuilibet speciei sensibili, ac rei ipsi, seu objecto, ut eolori, quem repraesentat, quia est qualitas extensa in subjecto extenso et materiali, qua ratione negatur speciem sensibilem esse posse in intellectu, quia illa ex natura sua exigit subjectum extensum cui inhaereat, sicut color cujus est species ; ergo perinde participat materialitatem sicut res ipsa, quae repugnat intellectui.
Declaratur, esse intentionale in specie sensibili non est aliud, quam esse similitudinem naturalem repraesentantem objectum ; inquantum autem res ipsa, ut comparatur ad sui imaginem naturalem, aut artificialem, dicitur simpliciter ens: imago vero secundum quid, et solum in repraesentando, licet comparata ad rem, quam repraesentat, dicitur intentio, et prout nata est repraesentare objectum in se absolute, ut species in aere, vel respective ad aliquam potentiam, ut species in oculo et in phantasmate, sub hac ratione non repugnat rem materialem esse in intellectu, ut omnes concedunt ; speciem vero sensibilem, qua forma materialis est, perinde repugnat eam esse in intellectu, sicut repugnat in eo esse rem ipsam quam repraesentat; ergo esse intentionale objecti in specie, ratione cujus dicitur intentio aliquo modo spiritualis, est solum esse imaginis et repraesentationis ad differentiam rei quam repraesentat; secundum differentiam, inquam, veri esse rei ab esse in alio, secundum similitudinem, imitationem et repraesentationem, hoc autem esse spirituale non tollit veram et propriam formae materialis rationem, secundum proprium esse a specie sensibili: tale, inquam, esse materiale, cui repugnat aut agere, aut causa totalis in spiritum, vel in eo subjectari; ergo invenitur eadem repugnantia in phantasmate quoad hoc, ac invenitur in ipsa re quam repraesentat.
Sed non obstante hac conditione phantasmatis, intellectus eo concurrente producit speciem; ergo etiam concurrente objecto poterit, si applicetur, producere speciem ejus. Probatur consequentia,
nihil obstat ex parte objecti, quia non materialitas, quae perinde etiam invenitur in phantasmate: et quia non obstante materialitate sui, producit speciem intentionalem sensibilem, v. g. in aere, tanquam causa totalis ipsius ; ergo a fortiori poterit producere speciem naturalem sui, tanquam causa partialis in subjecto capaci, caeteris concurrentibus, nempe intellectu agente, per quem illa species redditur forma spiritualis, et proportionata intellectui possibili ut subjecto. Patet consequentia, quia quodcumque agens natum assimilare sibi passum, si applicetur, potest assimilare passum capax ; sed objectum natum est assimilare sibi intellectum, qui est inclinatus ad effectum hunc: ergo, ut applicatur causat assimilationem. Major vera est, tam in agente reali quam intentionali, secluso impedimento. Minor probatur, quia objectum materiale est per se contentum sub objecto motivo intellectus, estque scibile ab intellectu: ergo est natum assimilare sibi intellectum.
Dices id verum esse quatenus habet esse in phanstasmate, non vero secundum esse reale ejus in se et extra, quia sic non comparatur ut motivum immediatum ad intellectum.
Contra, ratio hujus quaeritur, et impugnatur responsio, quia objectum est per se motivum intellectus secundum id, in quo assimilatur objecto: sed assimilatur objecto absolute, vel secundum esse proprium formale objecti, et secundum illud esse, ut dicit ordinem ad phantasiam, aut aliam potentiam; ergo objectum est motivum intellectus secundum esse formale et absolutum objecti, non vero secundum esse, quod habet in phantasmate, quatenus hoc denotet aliquid diversum ab esse formali objecti; sed esse formale objecti perfecte in reipsa competit objecto, ergo objectum in re ipsa, est motivum per se sufficiens intellectus.
Confirmatur, objectum secundum esse formale objecti est illud, quod concurrit ex parte phantasmatis ad speciem intelligibilem, quia species intelligibilis repraesentat esse formale objecti, et non ipsum phantasma, ut est repraesentans objectum: ergo ratio formalis movens intellectum ex parte phantasmatis est ipsum objectum in suo este formali repraesentato ; ergo a fortiori idem esse formale objecti in re ipsa positum, natum est movere intellectum ad sui speciem et cognitionem. Omnis enim species in virtute objecti causat, et ut continet ipsum objectum, alias non esset ratio quare phantasma bovis non causaret speciem hominis ; haec ratio supponit sententiam communem, nempe speciem esse repraesentationem formalem objecti, quod maxime verum est de phantasmate, quae est species expressa objecti.
Confirmatur secundo, quia illud est per se formale objectum motivum intellectus, quod est formale objectum sui habitus scientialis, cujus causas et proprietates, et esse formale et reale inquirit. Haec autem conveniunt objecto per se, et non prout habet esse in phantasmate: ergo motivum intellectus formale est ipsum objectum in se, et secundum causas et proprietates ejus, non vero esse phantasticum, ut denotat speciem repraesentantem, ut alia est ab esse formali repraesentato; quin etiam ipsum phantasma, quando vere repraesentat, id est, conformiter repraesentat illud idem esse formale, quod habet in re ipsa, alias non esset similitudo naturalis objecti, et conformiter repraesentans. Si ergo ipsum objectum, qua applicatur intellectui secundum esse formale suum in phantasmate, v. g. albedo sub ratione albedinis, movet intellectum,
sequitur posse idem esse formale in re ipsa applicatum, movere intellectum, concurrente agente facultate ejus, ad causandum speciem sui. Ex parte vero intellectus nullum est impedimentum, quia sicut esse formale objecti in phantasia, et extra intellectum ipsum, ei sufficienter applicatur, ita etiam nihil obstat, quin idem esse formale in reipsa applicari possit sufficienter intellectui separato ad causandam ad speciem, sicut neque de ratione objecti est, ut produxit speciem sensibilem in medio, ut ipsum objectum sit in medio, neque ut causat, ut in phantasia est, ut sit in intellectu realiter aut intentionaliter.
Dices, hanc esse subordjnationem essentialem potentiarum, ut intellectus non , possit abstrahere speciem ab objecto, nisi ut illud praesens in phantasmate. Contra, non est major subordinatio potentiarum respective ad speciem abstrahendam, quam quoad ipsam operationem; sed intellectus separatus potest operari per species alias abstractas a phantasmate sine phantasia, ergo etiam abstrahere speciem ab objecto immediate absque phantasmate. Major probatur eadem experientia, qua probatur subordinatio in ordine ad speciem. Deinde eatenus dependet intellectus a phantasmate, quatenus dependet ab objecto sub ratione propria et formali objecti, ita ut prior sit dependentia et ordo intellectus ad objectum tanquam motivum suum formale, et secundum propriam rationem objecti, quam ordo ejus ad phantasiam, ut applicantem objectum; ergo si objectum secundum propriam rationem applicetur sine phantasia aut phantasmate poterit movere, ita autem applicari jam probatum est quoad intellectum separatum ; ergo ordo intellectus ad objectum qui est prior, manet sine ordine ad phantasma, ut applicans, qui est posterior.
Confirmatur, intellectus versatur circa differentiam objecti quae non repraesentatur in phantasmate, quia phantasma est objecti ut singularis secundum conditiones individuantes; intellectus autem circa universale et quidditatem objecti) ergo ordo intellectus ad objectum non terminatur adaequate ad illud, ut repraesentatur in phantasmate. Antecedens conceditur communiter, et probatur consequentia, quia licet prima apprehensio intellectus et species abstracta versetur circa objectum sub conditionibus individualibus, et sit conformis objecto, ut est in phantasmate, v. g. secundum quod altum, quantum, magnum, parvum, et talis figurae, loci, temporis determinati ; tamen ulterius intellectus abstrahit et segregat, dividendo rationes illas conjunctas primum apprehensas, et format species illarum seorsim, quae repraesentent tam objectum sub ratione absoluta, quam etiam reliqua, v. g. albedinem sub ratione absoluta albedinis, et non in ordine ad subjectum, eamque secundum propriam rationem definit. Ad has species non concurrit phantasma, quia quidquid repraesentat, repraesentat ut in ordine ad alterum, et conjunctum, neque aliter potest concurrere ad ejus repraesentationem; deinde intellectus comparans primum apprehensa, abstrahit rationes universales, circa quas phantasia nequit versari, et harum rationem format seorsim species repraesentantes ipsas sub ratione absoluta, quae deserviunt scientiae, quae est de objecto universali, et secundum se formaliter. Haec species repraesentans objectum universale, et secundum suum formale absolutum non est prima species recepta a phantasmate, quia illa eodem modo repraesentat objectum quo repraesentat phantasma cum conditioni bus individualibus et conjunctis, non est species in reminiscentia, quia repraesentat objectum in ordine ad actum praeteritum. Scientificus autem apprehendit objectum sub ratione propria, v. g. hominem sub ratione hominis sine ordine ad aliquod per accidens conjunctum, sive sit actus praeteritus, sive etiam alia ut individua ; ergo habet speciem sic repraesentantem rationem communem hominis praecise, quia nequit apprehendere sine specie ; neque species repraesentare aliter quam est objecti sub ea ratione sub qua apprehenditur. Illa etiam apprehensio hominis sub ratione absoluta et praecisa non fit per speciem expressam priorem ipsa apprehensione, ut patet experientia, ut quando profertur homo, statim et primo concipi significatum nominis absolute et praecise circa quod ante prolationem signi, hic et nunc nullus fuit conceptus intellectus: ergo a primo ad ultimum, datur species in intellectu, sic praecise repraesentans talem naturam sub ratione sua abstracta et absoluta, ut patet ex omnibus fundamentis, quibus probatur dari speciem.
Sed ad hanc speciem non concurrit immediate et proxime phantasma, alias repraesentatio esset alterius rationis, juxta modum quo objectum repraesentatur a phantasmate, et non objecti abstracti et universalis: eamdem ratione neque illa repraesentatio fit per speciem primo impressam concurrente phatasmate cum intellectu agente, quia experientia constat hanc sequi modum repraesentandi phantasmatis, quia sine differentia ita primo apprehenditur objectum, prout phantasia illud apprehendit: ergo ejus causa erit sola apprehensio abstrahens objectum sub praecisa ratione objecti, seu objectum in illa apprehensione. Unde concluditur intentum, nempe intellectum posse abstrahere speciem ab objecto suo formali, ut applicatur aliter quam per phantasma, et consequenter dari species in intellectu, quae non causantur a phantasmate: ergo ordo intellectus ad objectum sub ratione formali objecti motivi, non limitatur ad phantasmata, neque ut causantia omnem speciem intellectus, neque ut applicantia objectum adaequate, ut est motivam intellectus, et consequenter stare potest sine phantasmate, ut recte probat processus scientificus, et experientia: ergo objectum formale, quacumque ratione applicatur intellectui, potest movere intellectum, sed in reipsa applicari potest: ergo sic etiam movere intellectum separatum, sive ad cognitionem abstractivam per speciem, sive ad intuitivam se ipso; utroque enim modo versatur intellectus circa objectum materiale ex natura intellectus, et inclinatione ejus universali, quae maxime est expedita in intellectu separato, et intellectu etiam in corpore saltem glorioso.
Confirmatur secundo, non magis limitatur intellectus ad speciem abstrahendam a phantasmate praecise, quam ad cognitionem expressam, ut fit per speciem praecise, quia ex necessitate speciei in ordinem limitatur ad phantasma: ergo magis limitatur ad ipsam speciem in ordine ad cognitionem exprimendam per speciem, aut ad objectum, ut in specie movet ad cognitionem. Sed intellectus non ita limitatur ad objectum in specie expressa, quamvis ad omnem cognitionem requirit concursum objecti, quia ex genere est causa partialis cujuscumque cognitionis: ergo etiam non limitatur ad objectum, ut est in phantasmate, qua causatur ab eo in suo genere species. Probatur minor, quia objectum ut in apprehensione terminorum, seu ipsa apprehensio terminorum, ut continet objectum, causat assensum principii, assensus principiorum similiter causat assensum conclusionis: ergo objectum est motivum intellectus formale, quocumque modo ipsi applicetur, sive ad assimilandum intellectum per speciem impressam, sive per expressam. Ex quibus sequitur veritas primae rationis adductae a Doctore, nempe intellectum ab intrinseco concurrente objecto per se, sive materiali, sive formali spirituali, posse habere cognitionem novam in esse separato, ac proinde superfluere species influxas a Deo, in ordine ad cognitionem naturalem intellectus separati, praesente objecto cum Dei concursu generali.
(d) Haec etiam opinio vilificat naturam, etc. Haec est secunda ratio ab inconvenienti, nempe ex sententia opposita, vilificari naturam animae intellectivae, quia sicut vilior est natura, quae in nullam operationem sibi convenientem potest, vel si potest, non nisi in viliorem, ita simpliciter vilior est illa natura, quae in operationem sibi convenientem non potest, quam quae potest. Sed anima separata, ex positione opposita, non potest ab intrinseco in operationem sibi convenientem concurrente objecto praesente, nisi .addantur species influxae ; lapis autem seclusis extrinsecis sibi potest in operationem, seu motum sibi convenientem, ut descendere in centrum, et ibi quiescere ; ergo magis servata proportione et spectata perfectione animae separatae ipsa anima quam lapis.
Haec ratio explicatur et probatur, sicut esse in pura potentia, et esse in actu formali aut virtuali ita se habent, ut prior potentia semper includat dependentiam et imperfectionem, seu carentiam perfectionis debitae; potentia vero activa, aut formalis includat perfectionem et actualitatem oppositam, et potentia activa perfectionem simpliciter, quae etiam in Deo formaliter reperitur, ita comparando singula singulis, quidquid est in actu virtuali, dicit in hac parte perfectionem, qua caret illud quod est in pura potentia passiva, et quo magis activa est completa, eo est perfectior et actualior. Sicut enim perfectio rei sumitur ab actu, et operatio sequitur esse, quo perfectior est operatio, eo perfectior colligitur esse actus a quo procedit. Bene ergo sequitur illam naturam esse imperfectiorem, quae est in pura potentia passiva respectu operationis sibi convenientis, quam sit illa, quae potest in talem operationem. Ergo quo perfectior est natura alicujus, eo magis est in actu respectu propriae operationis sibi convenientis et consequenter anima, quae est perfectissima forma, potest ab intrinseco in suam operationem separata, sicut natura inferior, v. g. lapidis in propriam operationem, et potest cognitiva sensitiva in actum movente objecto, quae est inferioris ordinis; ergo et intellectiva, quae est superioris ordinis.
Respondet Cajetanus 1. p. quaest. 89. art. 1. non dari medium cognoscendi ex parte intellectus nostri inter conversionem ad phantasmata et conversionem ad entia superiora, nempe Intelligentias, et sic est duplex modus operandi ejus, conformis duplici modo essendi conjuncto et separato, quae est doctrina D. Thomae. Ad primum adducit rationem, quia natura providit de intentionibus sensibilibus, quia objectum immediate nequit concurrere cum intellectu. Haec ratio in priori argumento confutata manet, quia committit non causam ut causam ; quamvis enim intellectus in hoc statu nequeat intelligere seu apprehendere primo objectum materiale, nisi ut movetur a phantasmate, ideo est, quia objectum aliter non ipsi applicatum, et ostensum est de facto intellectum abstrahere, et moveri ad cognitionem, et formandam speciem objecti materialis per ipsum objectum, ut relucet in alio quam in phantasmate. Non ergo ideo natura providit de speciebus sensibilibus, ut intellectus intelligat objectum, et abstrahat speciem ab objecto , sed quia cognitiva sensitiva nequit aliter ferri in objectum, si ratio assignanda sit ex parte potentiae cognitivae quam movet objectum. Quod probatur, quia etiam in brutis, ubi nulla est isubordinatio cognitivae sensitivae ad intellectum aut intellectionem, neque potest esse, eodem modo providit natura, ut fit sensatio objecti mediante specie intentionali. Ergo idem contingit in homine,qua animal est, et viget sensu, et convenit cum Jbrutis, quo sensitiva ejus habeat actum, ideo requirit sic moveri a sensibili, mediante specie, quamvis nullus esset in eo. usus intellectus, sicut non est in amente, aut infante, in quibus viget sensus, et movetur hoc modo per objectum.
Finis ergo intrinsecus hujus providentiae naturalis specierum sensibilium, non est in ordine ad intellectum, sed ex necessitate cognitivae sensitivae, ut possit exire in actura, ut patet in bruto, in quo cessat ille finis, quem communiter adducit pars contraria.
Si quaeras autem quare id ab intrinseco exigat cognitiva sensitiva, non est alia ratio, nisi quia est talis naturae, nam ut dicit Philosophus, sensibile supra sensum positum non facit sensationem, requirit etiam potentia conjunctionem intrinsecam objecti. Et quia id nequit congruere temperamento organi, ut objectum in esse reali conjungantur, ideo requirit conjunctionem ejus in sua specie intentionali ; nihil enim est conjunctius organo quam ipsum organum, quod alias etiam sensibile est, sed quia non habet speciem sui, seipsum non sentit per modum objecti.
Alia etiam ratio ostendi potest ex parte objecti, unde illa providentia naturalis exurgat producendae speciei sensibilis, quia nempe objectum natum est assimilare sibi subjectum quodcumque capax speciei, ideoque producit species objectum visibile in medio diaphano, quae non ordinantur ad ullam cognitionem, et ex quibus nulla visio nata est sequi: ne ergo dicamus naturam aliquid superflue agere, aut contulisse virtutem, qua nequit reduci ad actum, qui est finis ejus intrinsecus, ideo dicendum est hanc virtutem esse connaturalem objecto, ut possit assimilare sibi subjectum capax intentionali ter, quamvis etiam mediante specie producta in organo moveat potentiam ad sensationem. Universalior ergo est finis naturae in producendis speciebus intentionalibus, quam sit cognitio sensitiva, aut intellectiva, quamvis hae ut particularis finis sub illo universali comprehendantur.
Ex quibus evacuatur responsio opposita, nam quod intellectus conjunctus pro hoc saltem statu non possit primo apprehendere objectum, aut habere ejus speciem, nisi dependenter a phantasmate, causa est, quia non habet objectum sibi applicatum, non vero quod species sensibiles ab intrinseco fine solum ordinentur ad speciem intelligibilem, aut quod objectum debeat hoc modo spiritualisari ad speciem intelligibilem producendam, quae aliter produci non posset, si objectum esset applicatum: sed ideo debet spiritualisari, quia necessario id exigit ipsa cognitiva sensitiva ab intrinseco, sive in bruto, sive in homine, quia, ut alias dictum est, non spiritualisatur quantum ad esse objecti repraesentatum quia species intelligibilis est objecti, qua talis est in sua differentia et materialis. Non spiritualisatur etiam in specie sensibili aut phantasmate illa spiritualitate, ut ita dicam, quam exigit intellectus in sua specie: sed haec spiritualitas fit in specie per solam virtutem innatam ipsius intellectus spiritualisantis speciem objecti, atque ad hunc tantum finem ponitur intellectus agens diversus a possibili.
Ex hoc intelligitur differentia illa assignata a Philosopho, inter intelligibile actu, et intelligibile in potentia, quarum prima competit objecto materiali, secunda vero spirituali; nam materiale ideo ab eo dicitur intelligibile in potentia, quia nequit imprimere se solo sine intellectu concurrente speciem sui intelligibilem ex communicatione materialitatis, ex qua repugnat corpus agere, ut causa totalis in spiritum, quae perinde tam speciei sensibili cuicumque, quam objecto ipsi competit. Dicitur vero esse intelligibile in actu in specie intelligibili, quia in ea potest concurrere proxime ad intellectionem. Per oppositum intelligibile in actu dicitur etiam respective ad ens spirituale, eo modo quo sensibile in actu dicitur de objecto materiali, quia potest media specie a se solo causata movere sensum: ita etiam objectum spirituale potest se solo producere speciem sui in intellectu, quia ab eo removetur fundamentum repugnantiae, quod invenitur in materiali. Potest ergo objectum materiale esse intelligibile in potentia respective ad intellectum separatum, quae potest ab eo abstrahere speciem intelligibilem, ut supra probatum manet. Neque ex eo dicitur intelligibile in potentia, quod nempe intelligi non posset virtute intellectus et objecti, nisi per conversionem ad phantasmata, quamvis sic tantum pro hoc statu cognitionis abstractivae cognoscuntur materialia, prima sui apprehensione. Probatum autem est in statu beatitudinis aliter cognosci posse, quin etiam de facto per speciem intelligibilem, ad quam non influit phantasma, cognoscitur etiam pro hoc statu directe.
Duplex ergo ille modus intelligendi, quem adstruit Cajetanus, non est adaequatus modus intelligendi, neque hujus status, neque status separati, intelligendo per conversionem sive ad phantasmata, sive ad superiora entia, id est, Deum, aut intelligentias, causationem speciei intelligibilis. Primum patet ex jam probatis; secundum vero patet, quia intellectus separatus animae, seu ipsa anima, cognoscit se per propriam essentiam; cognoscit etiam per species acquisitas, dum fuit conjuncta, quin etiam etiam ex dictis, abstrahere potest species a re materiali applicata. Potest etiam vel a se vel ab Angelo abstrahere rationes communes, ex quibus discurrere potest scientifice, et consequenter formare species, quibus uti potest circa Angelum alias visum, dum est absens, quoad rationes communes sibi et aliis, sicut abstrahit species a prima apprehensione objecti materialis, segregando objectum a conditionibus individuantibus, et aliis rationibus conjunctis, ac proinde neque ratio naturalis, neque Philosophia ea in parte, qua veris principiis inhaeret, requirit deprimere naturalem cognitionem animae separatae ad duos illos modos. Tertium, quod addit illa responsio de duplici esse animae, est superius impugnatum.
Respondet ergo Cajetanus ad secundam rationem Doctoris, quae est praesens, eam refellendo ex doctrina jam tradita. Primo, quod vilitas naturae passivae sit, si non reducatur per propria activa in actum; haec autem respectu intellectus, ut respicit objectum materiale, sunt praecise phantasmata illustrata, non vero lapis illustratus, quia hic est in infimo gradu materialitatis, phantasma in summo gradu spiritualitatis.
Contra, haec responsio est jam impugnata, neque respondet argumento, sicut perfectionis est in potentia et natura posse exire in actum sibi convenientem, ita etiam imperfectionis est non posse exire in actum convenientem ; si ergo cognitiva inferior caret illa imperfectione, ita etiam cognitiva superior, ut versatur circa idem, quod suum per se objectum habet eamdem perfectionem, vel certe vilior est in hoc potentia inferiori et subordinata ; ergo intellectus separatus potest ab intrinseco exire in actum concurrente objecto, alias vilificatur ultra potentiam cognitivam sensibilem. Vel sic formetur ratio: Intellectus ut conjunctus est in imperfectiori statu cognoscendi et essendi quam separatus, quia ut separatus, ex sententia opposita, accedit ad extremum perfectionis, ideoque natus est recipere magis influxum a superiori in eo statu ; sed conjunctus potest seipso exire in actum intelligendi rei materialis ab intrinseco ; ergo a fortiori, ut est separatus, alias non acquireret perfectionem operandi ex separatione. Probatur consequentia, objectum materiale est per se objectum intellectus separati, sicut et conjuncti, quia inclinatio per se intellectus ad scientiam rei materialis manet in separato, neque ideo respicit illud ut objectum per se, quia est conjunctus, sed quia intellectus est natus versari circa illud, per operationem abstrahentem a materia, cujus privatio in intellectu dicit imperfectionem ; ergo est perfectionis in intellectu posse ab intrinseco se perficere seu reducere in actum circa illud objectum, nam ideo dicimus species hic acquisitas rei materialis, et habitus scientificos permanere in separato, quia sunt perfectiones connaturales intellectus humani, ad quas in omni suo statu inclinatur: ergo consequenter inclinatur ad cognitionem objecti materialis, etiam in statu separationis, tanquam proprii, et per se objecti. Sed hoc nequit dici salva opposita sententia, quia quod neque potentia, neque actu est objectum intelligibile, nullo modo potest esse objectum per se intellectus, neque consequenter intellectus ab intrinseco inclinatur ad ipsum naturaliter ; ergo dicendum est objectum materiale esse intelligibile in potentia respectu intellectus separati, aut certe tolli inclinationem ejus naturalem ad ipsum.
Si dicas esse intelligibile actu per species influxas, et non aliter, aut per species acquisitas in via.
Contra, demus nullas fuisse acquisitas in via, v. g. ab anima pueri, neque ideo tollitur ab ea inclinatio ad objectum, quod vero ordo intellectus, seu inclinatio ejus ad objectum, et utriusque ad invicem, non respiciat species influxas per se, patet, quia neque in via se sic respiciunt, ut sunt causae cognitionis, unde si Deus communicaret alicui speciem, per quam in via cognosceret objectum, hoc esset mere per accidens. Deinde agimus de objecto motivo et perfectivo potentiae ex natura sua ;ergo ordo ejus ad intellectum debet salvari in aliquo, quod est in virtute objecti. Hoc autem non contingit per species influxas, quae non repraesentant in virtute obiecti, sed causae contingentis, et extrinsece causantis ;ergo per eas non salvatur ordo objecti motivi et potentiae, et consequenter si objectum non sit motivum naturale potentiae in statu separationis, non debetur ejus cognitio potentiae, neque influxus specierum. Probatur consequentia, quia illud debetur alicui ex providentia naturali, ad quod dicit inclinationem activam, aut certe passivam. Sed in statu separationis intellectus non dicit inclinationem activam ad causandum speciem objecti, prout illa opinio dicit: neque dicit etiam passivam, quia alias objectum esset motivum ejus in eo statu saltem in potentia, quod negatur ;ergo ex nulla ejus inclinatione debetur ei species influxa talis objecti.
Dices, dicere inclinationem ad cognitionem ejus, quia est connaturalis perfectio intellectus.
Contra, non omnis cognitio naturalis, quae esset perfectio intellectus, ei debetur, vel communicatur per species influxas, et idem dico de habitibus, qui sunt perfectiones connaturales intellectus, unde enim id constat fieri, vel unum magis quam aliud. Nulla enim perfectio debetur naturaliter animae separatae, nisi illa, quae ex causis naturalibus ei debetur, et hoc modo non debetur ei cognitio rei materialis. nisi tantum per phantasmata secundum opinantes ;in statu vero separationis ei debetur cognitio per conversionem ad superiora et entia spiritualia tantum. Neque etiam Deus, ut auctor naturae, tenetur dare eam perfectionem, quae non debetur ex causis naturalibus agentibus, aut disponentibus ad ipsam perfectionem. Melius ergo salvatur perfectio intellectus et animae separatae asserendo hanc cognitionem objecti materialis deberi animae, et acquiri ab intrinseco ne vilificetur. Ex quo patet rationem Doctoris quoad hoc non peccare.
Respondet secundo Cajetanus naturam tunc dici vilem, si non concurrentibus his, quae sunt sui generis, non posset in proprium opus, non autem si non posset concurrentibus rebus aliorum generum; anima autem separata est de genere substantiarum separatarum, et esset vilis, si non intelligeret cum illis.
Contra, res esse unius aut alterius generis, non facit ad propositum de perfectione conveniente rei naturaliter, quae aliquando, et ut in plurimum est, per res alterius generis ut substantiae per accidens;effectus per causam aequivocam; causae particularis per universalem ;materiae per formam. In proposito autem cognitio rei materialis, et species ejus convenit intellectui conjuncto per rem alterius generis, ut per se constat ;ergo etiam animae separatae quoad idem esse suum, eadem perfectio ei convenit;imo convenit species ex parte per intellectum agentem, qui manet etiam in anima separata, sicut et inclinatio in intellectu possibili ad objectum materiale. Deinde in perfecto et perfectibili, ut patet in exemplis allatis, non attenditur idem genus, sed proportio perfectibilis et perficientis aut perfectivi, ad quam non facit res esse ejusdem, aut diversi generis ad propositum, si in intellectu separato non manet ab intrinseco, ratio perfectibilis et perfectivi circa objectum naturale, et operationem naturalem, sicut competit omni potentiae cognitivae praesente objecto, et ipsi etiam intellectui invia, ut fuit conjunctus, vilior fit se ipsa, et aliis cognitivis.
Respondet tertio, quod egere pluribus extrinsecis ad opus suum, non reddit vilius sic egens illo, quod per se causat opus sine extraneis, quando opus agentis est alterioris ordinis, talis est intellectio quae est alterioris ordinis, quam opus lapidis et aliorum inferiorum. Dato ergo quod pluribus extrinsecis egeat ad operationem, non ideo fit vilior.
Contra, quando concursus plurium arguit in effectu diversum gradum perfectionis, id verum est, non tamen in singulis causis;nam elevatio ad actum supernaturalem necessario arguit perfectionem in actu, non tamen in potentia, sed defectum virtutis, licet alias perfectius sit attingere hoc modo actum,
quam non posse attingere. In proposito posse in objectum ordinis naturalis, et cognitionem sibi convenientem, arguit perfectionem et actualitatem in intellectu in via, et in aliis cognitivis: ergo etiam in statu separato posse ab intrinseco, in eodem arguit perfectionem, et servata proportione, defectum actualitatis non posse ab intrinseco in operationem illam imperfectionem et potentialitatem, nam si in via non posset, in hoc sequeretur imperfectio ;ergo idem dicendum in statu separationis.
Respondet quarto, quod conversio ad superiora est perfectio naturalis, nam talis modus intelligendi debetur naturaliter intellectui separato.
Contra, ex necessitate et impotentia in operationem ordinis naturalis, in quam potuit intellectus conjunctus, arguit imperfectionem virtutis, ut per se constat ; dari autem species influxas intellectui separato omnium objectorum materialium, et hoc ei deberi nullo fundamento asserirur, quod autem aliquorum prae aliis debeatur species, hujus ratio assignanda est. Sed neque in hoc consistit vis argumenti, sed in eo quod negatur intellectui praesente objecto virtus ab intrinseco, qua possit in ipsum objectum, quae perfectio communicatur ei in via, sicut et caeteris potentiis inferioribus;fundamentum vero illius debiti specierum influxarum desumptum ab objecto, ejusque materialitate jam impugnatum est.
(c) Praeterea, sic opinans, etc. Haec est tertia ratio ad hominem ex principiis D. Thomae 3. part. q. 35. art. 5. quia ex sententia, quam tenet, individuari formas per subjectum, et maxime accidentales, negat consequenter duo accidentia solo numero diversa posse in eodem subjecto numero. Hoc supposito, species influxa et species acquisita ejusdem objecti in via, sunt solo numero diversa, quia species influxa non debetur animae separatae, nisi ut suppleatur defectus causae naturalis, nempe objecti, quod nequit intellectum movere ex improportione materialis ad intellectum ut mobilem in eo statu. Sed Deus supplens defectum alicujus causae non agit ad effectum perfectiorem, quam sit ille, qui a tali causa alias applicata produci potest: ergo species influxa objecti materialis talis est in specie, qualis fieret ab objecto materiali, si applicaretur modo sibi connaturali agendi. Sed species acquisita manet ex dictis quaestione praecedenti;ergo non datur species influxa naturalis lapidis, et consequenter saltem in hoc casu poterit intellectus separatus habere intellectionem lapidis sine conversione ad superiora per speciem acquisitam, quod negant, nempe ex fundamento allato, quod dicitur per conversionem ad superiora tantum intelligere, quia habet modum essendi separatum, quem sequitur talis modus operandi. Vide Cajetanum et D. Thomam loco allegato, qui sustinent modum convertendi se ad phantasmata in conjuncto, et convertendi ad superiora in separato esse adaequatum modum intelligendi animae rationalis.
Responderet D. Thomas animam intelligere per species per se infusas, quia intelligit eo modo quo Angeli intelligunt, et sic species influxas differre specie ab acquisitis. Hanc responsionem Doctor impugnat in ultima parte argumenti. Varii autem sunt modi interpretandi D. Thomam, ejusque sententiam, ideoque huic argumento non plurimum est insistendum, quamvis urgeat difficultatem sententiae oppositae.
Quam hac ratione sic urgeo : Species influxa rei materialis, qua acquiritur ejus cognitio, imperfectius repraesentat , rem materialem, quam species acquisita.hoc est in actu secundo respective ad intellectum. Doctrina est D. Thomae loco praefato in corpore, comparantis intellectum humanum, ut distinguitur infimo gradu intellectualis substantiae a superiori, rudibus, qui non intelligunt per conceptus abstractos, sed per exempla sensibilia et materialia;ideoque si animae unitae corpori darentur species influxae et universales, non intelligeret perfecte, sed modo confuso et universali. Ad hoc autem quod perfectam et propriam cognitionem de rebus habere possit, unitur corpori, ut a rebus sensibilibus propriam de eis cognitionem accipiat per conversionem ad phantasmata unde colligit ex excessu hujus cognitionis, quantum ad perfectionem ejus, animam uniri corpori propter melius esse suum in cognoscendo perfectius res, per illam conversionem ad phantasmata. Vide ibi Cajetanum resolventem species influxas esse quidem perfectiores in se, non tamen per eas perfectius animam cognoscere, sed imperfectius.
Hanc eamdem doctrinam tenet Sanctus Thomas art. 2. sed expressius art. 3. in corpore, ubi dicit, Angelos per ejusmodi species recipere perfectam cognitionem rerum naturalium, quia iste modus cognoscendi est naturalis Angelo;animam vero separatam recipere cognitionem rerum naturalium, sed imperfectam et confusam per speciem influxam. Ratio autem hujus est, quia mensura intellectionis desumenda est ab intellectu, non vero a specie.
Supposita ergo hac doctrina, sequitur non dari speciem influxam ei, qui habet acquisitam Probatur sequela, quia species influxa datur intellectui ex debito natura Iis providentiae, vel quia aliter separatus nequit intelligere, nisi per speciem talem proportionatam modo essendi ejus vel ad supplendam imperfectionem, quatenus per illam intellectus posset melius cognoscere, aut cognoscere aliquid, quod non posset per speciem acquisitam, quae cognitio esset ei debita naturaliter. Si primum dicatur, sequitur quod per speciem acquisitam nihil intelligat in eo statu, aut possit intelligere, contra ea quae determinata sunt in praecedenti quaestione, et sic species acquisita suspenderetur ab omni actu. Si secundum dicatur, sequitur speciem influxam nihil conferre perfectionis intellectui, et superfluere, ac proinde eam non deberi, supposita specie acquisita. Probatur sequela, quia per speciem acquisitam intellectus cognoscit res perfectius, et sub ratione propria, per aliam vero sub ratione tantum imperfecta universali et confusa. Sed habenti cognitionem perfectam et distinctam superfluit cognitio confusa et imperfecta ejusdem ; ergo et medium sic cognoscendi, per quod nullus suppletur defectus, sed potius perfectioni additur imperfectio, et existenti in actu completo additur completus, ad quem non est potentia in intellectu, nam intellectio confusa et distincta ejusdem habent se sicut excedens et excessum ;imo, quod magis est, videntur opponi simul in eodem intellectu, sicut scire et opinari, quia confusa dicit privationem ejus perfectionis, quam habet distincta, neque intellectus potest in idem confuse et distincte ferri, sicut neque sciendo et opinando.
Sequitur praeterea talem speciem non deberi intellectui ad cognitionem naturalem convenientem. Probatur sequela, nulla species debetur intellectui, quae est ei improportionata, vel per quam intellectus nequit aeque perfecte intelligere, sicut species repraesentare. Sed species illa repraesentaret Angelo quidditatem, et res naturales perfecte et distincte, intellectui autem animae solum imperfecte et confuse: ergo non est proportionata animae, tanquam medium exeundi in actum sibi convenientem. Probatur major (minor est opinantis), quia intellectui debetur species ut connaturalis, per quam reducitur in actum juxta incli nationem, quam dicit ad objectum. Sed inclinatio ejus ad objectum est per cognitionem distinctam, et sub ratione propria objecti, non vero confusa et communi, et sic etiam fertur in objectum per speciem acquisitam, ut supponitur ;ergo cognitio ei debita secundum inclinationem naturalem, est distincta objecti materialis: ergo et medium huic cognitioni proportionatum ei debetur ; tale autem non est illa species, ut dicitur, respective ad intellectum separatum: ergo debetur ei species acquisita, vel virtus eam abstrahendi, quod est intentum. Videtur praeterea involvere contradictionem, illam quidem ex se deberi intellectui, et ex natura sua esse nobiliorem absolute, ut dicit Cajetanus, et non repraesentare intellectui rem materialem distincte;neque ratio, aut exempla data in oppositum quidpiam valent, nam intellectualitas animae non est in eo gradu deficiente, in quo non est nata ferri in objectum materiale et naturale sub ratione propria, nam ut conjunctus etiam sic admittitur ferri: ergo si species influxa est nobilior in esse speciei et repraesentantis, ita ut nata sit ex se facere objectum distincte praesens, id etiam praestabit respective ad intellectum animae, qui sic natus est ex propria inclinatione ferri in objectum. Ideoque alii docentes intellectum animae non posse abstrahere speciem novam, dicunt species influxas repraesentare objecta distincte respective ad intellectum, et distincte etiam intelligere, quod magis videtur conforme rationi et fundamento, quo dicitur animam separatam accedere ad perfectionem substantiarum separatarum. Verum hic accessus non ita intelligi debet, ut tollatur perfectio naturalis intellectus, qua potest species abstrahere a rebus materialibus, et recipere ab entibus spiritua alibus, quia nulla ad hoc ratio aut auctoritas cogit, et per oppositum magis dignificanda est natura, et tollenda superfluitas.
SCOLIUM.
Solvit rationes pro sententia D. Thomae, et Henrici, adductas n. 3. ostendens manifeste nihil conficere, quia in prima, altera praemissa est falsa, vel est ex quatuor terminis ; in secunda, altera praemissa est falsa, vel mutatur sensus medii, et utrumque explicat optime.
(f) Rationes opinionis non concludunt. Prima ad partem negativam, vel erit ex quatuor terminis: vel concludet oppositum: vel una propositio erit falsa. Si enim accipias pro majore, oportet esse convenientiam inter recipiens et receptum, et pro minore, res materialis extra non habet convenientiam cum intellectu) quid sequitur? ergo intellectus non recipit rem materialem extra, nec e converso. Si autem concludas, quod non recipit a re materiali extra, sunt quatuor termini, quia istud praedicatum non fuit in majori. Si autem accipias majorem istam, quam tamen non ponis in scripto, sed primam, oportet esse convenientiam inter recipiens, et illud a quo recipit, dico, quod magis proprie diceretur esse proportionem quam convenientiam, quia recipiens habet rationem passi, et illud a quo recipit, rationem agentis ;agens autem et passum sunt proportionalia, non autem proprie convenientia,nisi extendendo convenientiam ad proportionem: imo proportio eorum requirit disconvenientiam, quia requirit quod unum sit in actu tale, et aliud in potentia tale.
Sic ergo major ista nova, vel erit falsa, si intelligatur de convenientia proprie dicta: vel si extendat convenientiam ad proportionem, concedatur, et tunc minor, res extra non habet convenientiam (isto modo) cum intellectu, falsa est. Est enim in actu saltem virtuali, tale quale formaliter intellectus est in potentia.
Hoc confirmatur primo, quia tu concedis phantasma habere talem convenientiam ad intellectum, et tamen phantasma est oppositae conditionis ad illud quod recipitur in intellectu, in hoc quod non repraesentat, nisi objectum ut hic et nunc, quod intelligitur sub ratione universali, abstractum ab istis conditionibus;nec illa alia convenientia, scilicet quod phantasma est sine materia extrinseca, facit quod phantasma sit activum. Est enim vere in materia, hoc est, in organo extenso, et tantum impediret actionem in intellectum immaterialem existere in hac materia extensa, quantum existere in illa materia extensa: sed tantummodo per hoc agit phantasma in intellectum, quia est repraesentativum objecti: ergo hoc aeque potest ipsa res in se, quae aeque est repraesentativa sui. Et hoc credo esse verum,quia licet intellectus possit abstrahere a phantasmate manente sine re, tamen potest immediate accipere cognitionem a re extra, et habetur in quodam Commento, 3. de Anima. Confirmatur secundo, quia sequeretur quod Angelus non posset accipere cognitionem a re, quod improbatum est in lib. 2. dist. 2. quaest, ult.
(g) Secunda ratio quae est ad conclusionem affirmativam de illo influxu, vel peccat secundum diversum intellectum medii, vel habet alteram praemissam falsam. Cum enim accipis in majori, medi um quanto magis recedit ab uno extremo, tanto magis accedit ad aliud; si intelli gas uniformiter medium accedere et recedere, concedo: si difformi ter, falsa est, utpote si est medium in essendo, et recedit ab hoc extremo in essendo, accedit ad aliud in essendo. Similiter si est medium in operando, et recedit ab hoc in operando, accedit ad illud in operando. Sed si est medium in essendo vel operando, et recedit in essendo ab uno extremo, non propter hoc accedet ad aliud in operando.
Modo minor potest intelligi, vel de medio in essendo, et verum est, quia quodammodo anima conjuncta habet esse medium inter substantiam separatam, et esse corporeum, et tunc conclude: ergo anima separata quando recedit a corpore in essendo, magis accedit ad substantiam separatam in modo essendi, concedo;sed ex hoc nihil ad B, quod magis accedat in recipiendo influxum ejus pertinentem ad operationem: et si ad hoc deduceretur ratio, manifestum est quod non concludit, tuno enim anima separata magis esset capax talis influentiae, quam ipsa conjuncta corpori glorioso, quia conjuncta corpori glorioso magis accedit ad corpus secundum esse, quam ipsa separata, imo magis, hoc est, perfectius, quam ipsa conjuncta corpori corruptibili. Si autem accipias in minori, quod anima separata magis recedit a corpore in operando quam conjuncta, falsum est, ut ab objecto circa quod operetur: ita enim potest separata cognoscere corpus, sicut conjuncta potuit;et ideo non sequitur quod magis accedat ad substantiam separatam, ut ad objectum cognoscibile, vel ut a quo recipiat objectum cognoscibile.
(h) Quae autem adducuntur pro confirmatione illius positionis, unum de somno et extasi, aliud de dicto Commentatoris 3. de Anima, videntur figmenta: non enim ideo in somno videntur vera, quia anima recedit a corpore in operando, ut ab objecto;tunc enim quanto somnus profundior, tanto magis talia viderentur;hoc autem falsum est, quia somnia non accidunt in somno profundissimo, sed in somno tenui;tunc enim epileptici regulariter viderent vera a spiritibus illis. Unde istud fundamentum videtur esse acceptum ex Actionibus Mahometi, qui dicitur fuisse epilepticus, et ad cooperiendum mendaciter miseriam suam, dixit se oportere cadere, quando Angelus loquebatur sibi, et secundum illam fictionem ejus, Avicenna reverenter loquens de lege sua, fingit in 9. Metaph. tales abstractiones a sensu, ut fiat relevatio ab Angelis.
Nos autem Christiani non dicimus aliquem in somno vel extasi aliqua videre, nisi sit ibi aliqua causa positiva, utpote quod Deus tunc intellectum immutet;de congruo autem magis tunc disponitur per amotionem impedimenti.quia scilicet non est distractus circa alia objecta, et vehemens occupatio circa illud objectum, impedit intense operari circa istud: imo magis videtur miraculum, quod in somno reveletur veritas quam in vigilia in intellectu non nimis intento circa sensibilia, quia naturale est quod in vigilia homo habeat usum rationis, in somno autem non.
Illud secundum de Averroe, planum est quod totum est figmentum, et ad propositum, quod ista substantia separata recipiat a superioribus, et tamen ut conjungitur nobis non recipiat, contraditio est, quia nulla substantia separata posset nobis conjungi, nisi in ratione causae efficientis vel moventis. Activum autem aliquod si in essendo recipit aliquid a superiori, et inquantum est activum, est recipiens ab eodem.