IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Rationes opinionis non concludunt, etc. Prima ratio, quae est convenientia inter recipiens et receptum, optime solvitur in littera, cujus resolutio est, intellectum separatum posse habere proportionem recipientis speciem a re extra, mediante intellectu agente, et speciem receptam, debitam convenien tiam cum intellectu. Ratio ergo est talis, debet esse convenientia inter recipiens et receptum, seu ut melius, inter movens et mobile;sed non est talis inter intellectum separatum et rem materialem extra ; ergo, etc. Negatur minor, quia res extra est in actu virtuali talis qualis est intellectus in potentia. Confirmat, quia intellectus conjunctus potest abstrahere speciem a phantasmate, quia repraesentat objectum materiale: sed objectum per se est sui repraesentativum, id est, motivum ad sui cognitionem, et materialitas ejus non obstat, quia eamdem etiam habet phantasma;ergo etc. Probat etiam ex dictis in 2. dist. 3. quaest. 11. in quo probavit id convenire Angelo, a simili convenire intellectui animae.
(g) Secunda ratio, quae est ad conclusionem, etc. Haec ratio fuit de recessu ab uno extremo et excessu ad alterum, nempe ab esse corporis ad esse substantiarum separatarum. Respondet Doctor: Si sumantur hi termini : Medium, recedere, et accedere, uniformiter, verum esse ; si vero difformiter, falsum ;quidquid ergo recedit in essendo ab uno extremo, accedit in essendo ad alterum, et sic quod recedit in operando ab uno, ad alterum accedit similiter in operando ; sed si recedat in essendo ab uno, non sequitur accedere ad alterum in operando. Exemplum est, accidens separatum recedit ab esse accidentis per inhaerentiam ad esse separatum;ergo aliter operatur separatum quam conjunctum, non sequitur, quia eodem modo albedo disgregat visum, ut conjuncta et ut separata ;sic ergo anima recedit aliquo modo in essendo a corpore, cujus fuit forma, ut est separata, et sic in modo essendi magis accedit ad substantiam separatam ;ergo in operando ita accedit ut recipiat, vel magis sit receptiva influxus ab Intelligentia, quam ut conjuncta corpori, negatur consequentia, quia alias anima conjuncta corpori glorioso non esset aeque capax talis influxus, ut tamen unita corpori glorioso magis accedit ad esse corporis, quia perfectius actuat corpus gloriosum, et illud habet magis in sua potestate quam corpus mortale. Si autem dicatur recessus ille esse a corpore, tanquam objecto, negatur, quia sic non recedit a corpore, quin illud possit cognoscere per se naturaliter per cognitionem novam. (h) Quae autem adducuntur pro confirmatione, etc. Rejicit confirmationem adductam ex auctoritate Averrois, et recte reducit illas rationes et auctoritates Commentatoris ad errorem, quo imbutus erat. Deinde asserit revelationem veram in somno et extasi non fieri naturaliter, sed a causa extrinseca per miraculum, quod majus est, sit fiat in somno quam in vigilia, quia in somno quis privatur usu rationis, et non in vigilia, in extasi autem qua suspenditur anima a distractione circa sensibilia, tunc magis intendit revelationi. Caeterum hic agimus de cognitione naturali debita animae, et non de supernaturali.
SCOLIUM.
Anima separata potest acquirere notitiam rei alias ignotae, tam abstractive quam intuiti ve, ( de hac divisione scientiae agit 1 .d. 1. quaest. 2. et dist. 8. quaest.pen. et 2. d. 3. quaest. 9.). Ratio est, quia habet activum et passivum sufficiens ad istud ;primum est objectum, et intellectus agens ;secundum intellectus possibilis.
(i) Ad quaestionem ergo dico quod anima separata potest acquirere cognitionem objecti prius ignoti, et hoc tam de cognitione abstractiva quam intuitiva. Rationes istorum terminorum alias dictae sunt.
Primum probo, quia activo sufficienti, et passivo sufficienti sufficienter approximatis, potest sequi effectus, et si agens sit naturaliter agens;sequitur effectus: nunc autem in anima separata habente lapidem, vel aliud objectum proportionaliter sibi praesens, concurrunt haec omnia, agens sufficiens et passum sufficiens respectu cognitionis abstractivae, sive speciei intelligibilis talis objecti, per quam habetur cognitio abstractiva ;ergo, etc. Minor probatur, quia intellectus agens cum objecto est sufficiens causa activa speciei intelligibilis, nec minus cum objecto extra, quam cum phantasmate (de quo isti concedunt, quia, ut dictum est, contra opinionem arguendo, nihil est in phantasmate propter quod sufficiat ad causandum speciem intelligibilem, quin eminentius sit in re cujus est phantasma); intellectus autem possibilis est sufficienter receptivus.
Per istam rationem probatur secundum, scilicet de cognitione intuitiva, nam causae illius sufficientes sunt objectum in actuali existentia praesens, et intellectus agens et possibilis: haec omnia possunt concurrere, et ita, ut videtur, probatur quod necesse est rem ipsam immediate sufficere ad cognitionem intellectualem habendam de ipsa, quia solum phantasma non sufficit ad cognitionem intuitivam objecti, quia phantasma repraesentat rem existentem vel non existentem, praesentem vel non praesentem;et per consequens per ipsum non potest haberi cognitio de re ut existente, et in propria existentia praesente;talis autem cognitio, quae dicitur intuitiva, potest esse intellectiva, alioquin intellectus non esset certus de aliqua existentia alicujus objecti.
Sed.nec ista intuitio intellectiva, vel intellectio intuitiva haberi potest per speciem praesentem, quia illa repraesentat rem indifferenter existentem vel non existentem, praesentem vel non praesentem;et per hoc sequitur quod per solas species influxas a Deo vel Angelis, non est possibilis intellectui separato utraque intellectio, quia non secunda: si ergo illa est possibilis, quia et nunc est possibilis, sequitur quod erit de re in se, non per talem influxum.
(k) Distantia etiam immoderata objecti impedit illam intellectionem objecti intuitivam, quia secundum Augustinum de Cura pro mortuis agenda : Animae illae nesciunt quae hic aguntur, nisi ab Angelis discant, vel ab aliis animabus de novo ad eas venientibus, quia illae quae hic noverunt, possunt illis dicere; sicut Joannes Baptista praedixit animabus sanctis in Limbo Christum esse descensurum, sicut exponit Gregorius illam quaestionem ejus in Matth. Tu es , qui venturus es? Nunc autem si per species influxas cognoscerent illas conditiones existentiae rerum, non oporteret talia nuntiari eis a Sanctis ea scientibus, scilicet Angelis vel animabus, sicut dicunt isti.
(1) Ad argumenta principalia. Ad primum dico quod non sequitur frustra animam uniri corpori. Esto enim quod propter perfectionem animae fleret ista unio, ut scilicet acquireret perfectionem suam ex tali unione, non sequitur quod frustra uniatur, si per aliam viam posset eam acquirere;si enim aliquid ordinatur ad finem, non frustra fit, si alio modo possit finis acquiri, sicut si sanitas possit acquiri per lotionem et potionem, non frustra fit lotio, etsi per potionem possit sanitas haberi ; ita etsi cognitio possit acquiri per usum sensuum, et per alium modum ab anima separata, non frustra fit unio, ex quo ipsa est conveniens uno modo acquirendi cognitionem.
Aliter, et magis ad rem, quod unio animae ad corpus non est finaliter propter perfectionem corporis, nec solam perfectionem animae, sed propter perfectionem totius consistentis ex istis partibus ; et ideo licet nulla perfectio possit accrescere huic parti vel illi, quae non posset haberi sine tali unione, tamen non fit frustra unio, quia perfectio totius, quae principaliter intenditur a natura, non posset haberi nisi illo modo.
(m) Ad secundum dico, quod aliquid est medium uni virtuti, quod non est medium alteri, loquendo de medio necessario, sicut in transferendo corpus de loco ad locum, ubi aliquod est medium necessarium virtuti naturali motivae, ita quod virtus naturalis non potest transferre de ubi remoto ad aliud ubi, nisi per ubi medium; et tamen illud non est medium virtuti divinae, quae potest subito transferre de quocumque ubi ad quodcumque ubi. Sic in proposito, imperfectae virtuti abstractivae necessarium medium est inter se sensibile extra et pure intelligibile, scilicet esse imaginabile: sed virtuti perfectiori abstractivae non est istud medium necessarium. Unde argumentum posset duci ad oppositum, quod si virtus intellectus separati esset perfectior quam conjuncti, posset sine tali medio transferre objectum ab extremo in extremum.
Alio modo posset dici, quod sub altero extremo cadit esse imaginabile, quia illud est simpliciter esse sensibile. Illud autem extremum habet sub se diversa, et in diversis gradibus, quia aliquo modo in gradu sensibili remotiori ab intelligibili est sensibile extra, quam sensibile ut est in imaginabili: nunc autem in gradu aliquo in extremo potest alia virtus agere, et alia minor non potest agere, sed ab alio gradu propinquiori. Ita hic, licet virtus abstractiva intellectus nostri conjuncti non possit agere a sensibili abstrahendo intelligibile, nisi ab hoc gradu infimo sensibili, scilicet ab imaginabili, tamen illa virtus superior vel efficacior potest abstrahere a gradu magis distante, puta a sensibili extra.
(n) Ad tertium, conceditur quod cujuslibet, caeteris paribus, potest acquiri notitia. Et cum dicis de distantia locali, quod non impediat, respondeo, non sequitur, quia requiritur determinata praesentia objecti ad potentiam; istam autem determinatam praesentiam impedit improportionata distantia, nec mirum, quia ad minus objectum quod est aliquo modo hic activum, non potest agere in passum, quantumcumque distans: et per consequens concedo quod non potest respectu objecti quantumcumque localiter distincti, notitia causari in intellectu separato, sicut nec in conjuncto.
Si contra hoc objiciatur, quia secundum Boetium de Hebdomadi bus, per se notum est incorporalia in loco non esse; ergo nec in operatione sua distantiam localem requirere. Respondeo, Philosophus videtur ponere distantiam determinatam requiri ad actionem, etiam substantiae separatae. Unde in 8. Physic. videtur ponere quod Intelligentia movens orbem sit in aliqua parte illius orbis, a qua incipit motus, quasi ad actionem movendi non nihil faceret praesentia localis, saltem definitiva moventis. Similiter in 1. Physic. vult ex intentione quod agens et patiens sunt simul, quod vel intelligitur de simultate per contactum, ubi non potest esse major, sicut est in corporibus, secundum eum: vel ubi ista esse non potest, sed alia major, puta praesentia mutua, de illa intelligatur: spiritus autem ad corpus potest habere praesentiam majorem quam per contactum: ergo ex intentione sua simultas per contactum mutuum erit ex praesentia mutua, et per consequens nimia distantia impedit actionem.