In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum anima separata possit recordari praeteritorum, quae ipsa novit conjuncta ?
D. Bonavent. 1. dist. 3. 2. part. art. 1. quaest. 1. ad arg. et 4. dist. 50. 1. part. art. 2. quaest. 2. et 3. Henric. quadi. 6. quaest. 8. Gregor. 2. dist. 7. quaest. 3. art. 1. Molina 1. part. 9.55. art. 2. disp. 2. ro. 2. Vide Scot. 1. Metaph. quaest. 3. et 2. Metaph. quaest, 1. et 7. Metaph. quaest. 18.
Tertio quaero, (a) utrum anima separata possit recordari praeteritorum, quae ipsa novit conjuncta? Quod non. Philosophus in lib. de Me. moria et Reminiscentia, ponit quod memoria est vis sensitiva. Damascenus etiam lib. 2. cap. de memorativo, ponit idem. Nulla autem sensitiva manet in anima separata quantum ad possibilitatem habendi actum ; ergo, etc.
Praeterea, objectum intellectus est universale, ut habetur a Philosopho primo Phys. et 2. de Anima. Sed universale abstrahit ab hic et.
nunc, fuisse et fore, et hujusmodi conditionibus respicientibus existentiam: memoria autem respicit conditionem determinatam pertinentem ad existentiam, utpote praeteritionem; ergo memoria repugnat parti intellectivae; ergo non manet in anima separata.
Praeterea, tunc sequeretur quod pari ratione anima beata haberet recordationem omnium praeteritorum, et per consequens anima beata haberet recordationem peccati commissi. Consequens est falsum, tum quia Isai. 65. Ecce ego creo caelum novum, et sequitur, oblivioni tradentur angustiae priores ; et Gregorius exponens illud, dicit eamdem sententiam: tum quia Beatus nullam patietur miseriam. Recordatio autem ista esset causa magnae miseriae, quia magnae displicentiae; non enim posset Beatus complacere in malo commisso, nec neutro modo se habere, id est, nec complacendo, nec displicendo, quia non staret hoc cum perfecta charitate: ergo haberet displicentiam, et de aliquo irrevocabili, ergo tristitiam.
Oppositum Luc. 16. ait Abraham ad divitem illum : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, Lazarus similiter mala, etc. Idem vult Augustinus super illud Psalm. Fiant filii ejus orphani; et idem 9. Confess. quod mortui habent memoriam nostri.
Praeterea, si non haberent memoriam peccatorum commissorum in vita mortali, non haberent materiam gratias referendi Deo de ejus misericordia: et est argumentum Gregorii fundantis se super illud Psalm. 88. Misericordias Domini in aeternum cantabo. Quomodo in aeternum misericordiam canit, qui miseriae non meminerit ?