IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Esse in nobis actum cognoscendi praeteritum qua tale. Primo, quia alioquin deficeret nobis prima pars prudentiae. Secundo, vitiosi et virtuosi non possent juste scire se esse puniendos, vel praemiandos. Explicat recordationem, ex ejus descriptione, quatenus est circa praeteritum; infert quatuor certa, et alia quatuor certa, quatenus est circa actum proprium praeteritum, qui est objectum proximum recordationis, cujus objectum remotum est, illud circa quod actus ille praeteritus elicitus fuit.
(b) Circa istam quaestionem, primo inquirendum est, an memoria proprie dicta, cujus scilicet est recordari praeteriti, sit in parte sensitiva ? Secundo, an sit in parte intellectiva? Istis autem duobus supponitur quoddam certum utrique parti commune, scilicet quod aliquis actus cognoscendi praeteritum ut praeteritum, est in nobis, Haec patet, quia alias desineret nobis prima pars prudentiae, quae est secundum Tullium recordatio praeteriti. Sequeretur etiam secundo quod virtuosi non possent juste cognoscere se juste praemiandos, nec vitiosi se juste puniendos ; quae praemiatio et punitio fit propter malum vel bonum praeteritum; nec isti, nec illi ex hypothesi cognoscunt illud praeteritum in seipsis: ergo nec justitiam in praemiatione vel punitione. Haec positio destruit omnem politiam, quia omnem coordinationem in praemiationem vel punitionem juste secundum legem inferendam.
Praeterea, praeteritum plus habet de veritate quam futurum. Cujus probatio est, quia veritas futurorum est contingens, praeteritorum necessaria, juxta illud Philosophi 6. Ethic. Hoc solo privatur Deus ingenita facere, quae facta sunt. Sed possumus habere aliquam cognitionem futurorum ut futura sunt, ut experimur, alioquin non possemus nobis providere ad procurandum nobis commoda, vel ad vitandum incommoda: ergo multo magis possumus habere aliquam cognitionem de praeteritis ut praeterita sunt, et ita recordationem.
Hoc supposito tanquam certo, quod possit nobis inesse actus cognoscendi praeteritum, inquantum praeteritum, ut objectum, addo quod ille actus, qui dicitur recordari non est cujuscumque praeteriti immediate, sed tantum alicujus actus praeteriti, qui infuit ipsi supposito recordanti, et qui fuit in ipso actus humanus, ad excludendum actus vegetativae et casuales, sive generaliter imperceptibiles; non enim recordor ejus quod est te sedisse, nisi quia recordor me vidisse, vel nosse te sedisse. Unde licet cognoscam me natum sub ratione praeteriti, vel mundum creatum, non tamen recordor istius vel illius, quia non novi aliquem actum meum in praeterito transeuntem super hoc vel illud.
(c) Ex hac ergo ratione nominis, recordatio est cognitio seu cogitatio actus alicujus praeteriti ipsius recordantis, et hoc inquantum praeteriti, sequuntur quaedam ex hoc, quod dicitur praeteriui; quaedam autem ex hoc, quod talis objecti. Ex hoc enim quod praeteriti, sequuntur primo quatuor certa, quorum primum est istud, quod potentia recordativa habet actum post tempus, alioquin non esset praeteriti ut praeteriti. Et istud dictum Philosophi in illo li bro, quod memoria habet actum post tempus, debet intelligi per se, ita quod actus recordandi per se suc cedit recordato; sunt autem haec verba sua, post tempus memoria omnis fit. Secundum, quod percipit fluxum temporis inter illud instans vel tempus, in quo fuit illud quod est objectum recordationis, et instans praesentis perceptionis.
Tertium, quod objectum recordationis, quando objicitur recordationi, non est in se praesens, quia tunc non esset recordatio ejus, ut praeteriti. Quartum, cum oporteat objectum aliquo modo esse praesens ad actum, et non potest esse in se praesens, oportet quod sit praesens per speciem, et tunc potentia recordativa erit conservativa speciei, et hoc loquendo de totali potentia requisita ad recordationem ; sive enim sint duae, quarum una conservet speciem, alia recordetur, sive sit una, habens utrumque actum, non curo: saltem ad recordationem requiritur conservatio speciei objecti recordabilis.
(d) Ex recordatione autem illius objecti speciali, scilicet actus praeteriti ipsius recordantis, sequuntur quatuor certa. Primum quidem est, quod recordatio erit duplicis objecti, unius remoti vel ultimi, scilicet alicujus, circa quod recordans quandoque habuit actum humanum: et alterius ut proximi, scilicet actus humani et praeteriti tendentis in objectum illud. Secundum, quod cum oporteat potentiam recordativam habere speciem, et hoc loquendo de tota integra requisita ad recordationem, et non possit illa imprimi ab objecto quando non est, vel quando non est in se praesens, necesse est eam imprimi ab objecto quando est actu praesens; illud autem objectum proximum est actus humanus praeteritus; ergo dum ille fuit, imprimebatur species necessaria.
Tertium, quod nullus potest habere recordationem, nisi de actu proprio, et hoc humano, quia per solum illum cognitum ut objectum proximum cognoscitur objectum ejus ut objectum remotum, et per consequens non potest recordari actus ejusdem rationis in alio, cujus in seipso recordatur. Quartum, cum non possit imprimi actus humani praeteriti species in aliam potentiam, nisi cujus ille actus est objectum, sequitur quod oportet actum cognoscendi praeteritum esse objectum potentiae recordativae.