IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Circa istam quaestionem, etc. Dari memoriam praeteritorum in homine probat, quia alias deficeret in nobis prudentia, quae ex praeteritis, et experientia comparatur; desineret etiam cognitio necessaria ad operandum bonum aut malum cognitio praemii et poenae, et destrueretur consequenter politia, quae fundatur in lege ad praemiandum et puniendam. Deinde, quia praeteritum plus habet de veritate quam futurum; futura autem cognoscimus aliquo modo ut futura, et providemus in futuram necessitatem praecognitam; ergo etiam de praeteritis, ut praeterita sunt, possumus habere cognitionem: quinimo haec cognitio futurorum etiam ex praeteritis et experientia comparatur. Hoc ergo supposito tanquam certo, dicit objectum recordationis esse actum aliquem humanum; non intendit humanum, id est liberum, sed actum ad quem humano more et deliberate attenditur, non vero actum,qui imperceptibiliter transiit sine sui cognitione: ille autem actus est ipsius suppositi, nam ut inquit, non recordor te sedisse, nisi quia vidi, audivi, etc. te sedisse, et hoc alias scivi, dum sederes. Addit proinde omnem cognitionem praeteriti, ut praeteriti, non esse recordationem, quia licet sciam mundum fuisse creatum, et meipsum natum pro tempore praeterito, tamen non recordor, quia nullum habui actum qui ferretur in creationem mundi, aut ortum meum dum habuerunt suum inesse de praesenti, aut dum fierent. Sic etiam dum ex effectu et circumstantiis praesentibus colligo aliquod opus ab alio processisse, non recordor proprie ex ratione praedicta.
(c) Ex hac ergo ratione nominis, etc. Definit : Recordationem esse cognitionem seu cogitationem alicujus actus praeteriti ipsius recordantis, et in quantum praeteritum est, etc. Ex hoc quod dicatur praeteriti, deducit quatuor corollaria communiter admissa. Primum est, sequi inter praeteritum et recordationem succedere, seu intervenire tempus, alias non esset recordatio praeteriti, ut praeteritum est. Secundum ex hoc sequitur, nempe fluxum temporis inter praeteritum et praesens, in quo fit recordatio, debere cognosci, nam requiritur hoc ad cognoscendum praeteritum sub ratione praeteriti. Tertium est, quod objectum recordationis, dum fit recordatio, non sit in se praesens, intelligitur de objecto proximo, qui est actus praeteritus, nam alioquin potest quis cognoscere praesentem, quem alias pro praeterito novit, et simul etiam ejus recordari, ut fuit objectum alicujus sui actus praeteriti. Quartum est, quod oportet objectum praeteritum, dum fit ejus recordatio, esse aliquo modo in se praesens, hoc est, in specie et intentionaliter, et hanc speciem esse in potentia conservata, sive sit diversa ab ea quae recordatur, sive eadem.
Avicenna tenet quotiescumque intellectus cognoscit aliquid de novo, id fieri per conversionem intellectus agentis ad phantasmata, et produci speciem novam, non conservari antiquam. Falsitas hujus patet ex dictis in prima quaestione, quia si ipse sensus internus est conservativus speciei, a fortiori intellectus; ex opposito sequitur superfluitas, et tolli habitus ac quisitos, qui dependent a pluribus speciebus habitis per discursum, et collationem, et divisionem objectorum; patet etiam ex dictis quaestione praecedente de anima separata conservante species acquisitas. Neque ratio Avicennae est probabilis, quia putat, si intellectus haberet species objectorum conservatas, semper fore in actu cognitionis, cujus oppositum constat experientia.
Respondetur, negando sequelam, quia intellectus etiam separatae animae, non est in actu respectu cujuscumque objecti, cujus habet speciem, quia determinatur aliquando a voluntate, aliquando a fortius movente vel praesente. Intellectus etiam conjunctus ligatur de facto sensibus, ut illud objectum actu intelligat, quod actu movet, neque etiam separatus aut conjunctus, potest esse illius virtutis, ut possit actu cognoscere objecta omnia simul, quorum species simul habet.
Quantum ad aliud, quod non decidit Magister in 2. dist. 3. asserere videtur esse diversam potentiam illam, quae conservat speciem, et quae recordatur, quia intelligentiam et memoriam ut diversa enumerat, ideoque ab aliis pro hac citatur. Sed facilis est in alium sensum interpretatio ejus, ut memoriam sumat pro principio intelligentiae, non pro reminiscentia. Vide Augustinum lib. 10. de Trinitat. cap. 11. Contrarium est verius, et magis ex sententia Doctoris, qui ubique asserit speciem esse in ipso intellectu, qui mediante specie cognoscit, aut ea utitur. Intellectus autem est cognoscere objectum suum secundum omnes differentias temporis, et alias circumstantias, et sicut recipit species causatas ab intellectu agente et phantasmate, cur etiam non reciperet easdem causatas a suis actibus ?
(d) Ex recordatione autem illius objecti, etc. Colligit etiam alia quatuor corollaria, quae conveniunt ex parte actus recordationis.
Primum est, esse debere duplicis ob jecti, nempe remoti, circa quod recordans habuit aliquando actum ; et proximi, nempe ipsius actus tum habiti, ut praete riti.
Secundum est, speciem illius objecti proximi fuisse impressam, quando ipsum objectum fuit praesens.
Tertium est, recordationem esse tantum proprii actus, et humani, non vero actus qui fuit in alia persona.
Quartum est, quod species actus praeteriti sit in ipsa potentia recordativa, ut superius est resolutum, cujus ille actus praeteritus est objectum.