In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Arguit tripliciter non esse memoriam in parte sensitiva. Primo, quia haec non potest percipere tempus. Secundo, nec cognoscere actum dum praesens est. Tertio, non percipit nisi qualitatem sensibilem, qualis non est sensatio praeterita.
(e) Juxta hoc potest dubium inferri, et est, an recordativa cognoscat actum illum dum est, cujus ut praeteriti est recordatio tanquam objecti immediati? Videtur enim quod si illum tunc non cognoscat, nec postea recordabitur. Sed non est probatio necessaria, quia sensus non videtur esse reflexivus super actum alterius sensus; et esto quod non percipiat actum alterius sensus dum praesens est, non apparet demonstrative quare non poterit percipere illum ut praeteritum, postquam praeteriit, saltem illis certis suppositis,inquiratur conclusio illius articuli: videtur quod recordatio non possit poni actus partis sensitivae; primo ex illa conditione, quae est percipere tempus : Tempus autem est numerus notus secundum prius et posterius, A. Physic. Hoc autem percipi non potest sine collatione posterioris ad prius: collationem autem nullus sensuum habere potest, quia hoc est proprium intellectivae.
Praeterea, dictum est in quarto illato quod oportet recordantem percipere actum, dum est praesens: sed sensitiva non potest percipere actum sentiendi dum praesens est, saltem non universaliter, quia actus supremae sensitivae non potest percipi ab aliquo sensu nec ab inferiori, nec a superiori, patet: nec a seipsa, quia non est potentia illa super se, nec super actum suum conversiva, et tamen cujuslibet sensationis in nobis potest esse recordatio, ut experimur: ergo non est illa recordatio generaliter alicujus sensitivae.
Sed quia hic arguitur ex quodam quod prius dictum fuit esse dubium, ideo arguitur ex sexto tanquam certo, sic : Sensitiva non percipit primo nisi qualitatem aliquam sensibilem, (unde secundo de anima, Philosophus ut concedat visionem aliquo modo esse perceptam a visu, dicit illam esse aliquo modo coloratam), sed nec recipit speciem propriam, nisi alicujus talis qualitatis. Sed sensatio illa. cujus est recordatio, non potest aliquo modo poni qualitas sensibilis, quia quaecumque sensatio ut coloris, vel soni, vel saporis, aeque potest esse recordata: ergo illa species requisita ad recordationem non est sensus alicujus ut potentiae receptivae.