IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Juxta hoc potest dubium inferri, et est, etc. Agit de memoria in parte sensitiva,
an illa detur memoria juxta conditiones praemissas memoriae proprie dictae; et primo inquirit, an potentia debeat cognoscere actum praeteritum, dum fuit praesens? Si autem non cognoscit, videtur non posse recordari illius. ut praeteriti; et probatur, quia actus imperceptibilis non est recordatio, non ob aliam rationem, nisi quia non fuit cognitus; ergo ut sit actus, objectum recordationis, debet fuisse notus, quando fuit in se praesens. Deinde, quia alias nihil movet potentiam, nisi sit per modum objecti in se praesens, neque causat speciem sui, sed actus potentiae, ut actus, est praecise incognitus, non est in potentia per modum objecti ; ergo nequit imprimere speciem in potentia, si non est notus. Tertio, ipsum objectum remotum non esset objectum recordationis, nisi ut alias notum fuit per aliquem actum tunc circa objectum elicitum ; ergo etiam neque objectum proximum potest esse objectum cognitum, nisi etiam sit prius notum. Probatur consequentia, quia non videtur posse recordationem actus praeteriti, ut praeteriti, id est, quatenus fuit cognitio alicujus pro tempore praeterito, nisi ipse actus tum existens fuerit cognitus, ut fuit tum objecti expressivus.
Deinde, ipse actus per experientiam cognoscitur a potentia operante. Hanc partem, ut veram tenet Doctor, sed dicit non esse demonstratam, quia incertum est an actus ut imprimat speciem sui in potentia, requirat ut sit actu cognitus a potentia, quia sicut producit habitum, cujus est causa totalis, ita etiam videtur posse imprimere speciem sui in intellectu, quia est praesens in se, et intelligibile in actu cui competit imprimere speciem, tanquam causae totali, sicut sensibili in actu, hoc idem competit respectu sensus. Dato ergo hoc, quod actus imprimat speciem sui, licet non sit cognitus per alium actum diversum a seipso, species illa repraesentabit actum sub ratione praeteriti, quia repraesentabit actum in ordine ad objectum et circumstantias, in quibus tum fuit in exercitio, quod sufficit. Et quamvis non fuerit cognitus per reflexionem potentiae, et per actum diversum, tamen aliquo modo fuit cognitus experientia et seipso, quatenus constituit potentiam tendentem in objectum, et adhaerentem objecto perceptibiliter, quod requiritur, ideoque actus imperceptibiles non causant speciem, quia defuit attentio potentiae. Requiritur ergo saltem ut sit hoc modo seipso perceptibilis a potentia, qua potentia sub actu experitur se tendere in objectum, licet non requiratur ut sit cognitus per diversum actum ; alias illa conditio quod actus praeteritus debeat esse humanus, et perceptibiliter, seu attentione habitus, evacuaretur, contra superius dicta et definitionem assignatam. Quando ergo asserit non esse demonstratum an actus praeteritus dum fuit praesens, ad hoc ut imprimat speciem in potentia, debeat esse tum cognitus, intendit per alium actum a se diversum, dubium esse si requiratur ut sit cognitus, non vero de cognitione experimentali, qua potentia tendens in objectum per ipsum actum experitur se esse in actu ; requiritur ergo ut aliquo modo experiatur tam actum proprium quam sensus externi, ut fuit de objecto, si recordatio sit circa actum sensus externi. Dubium vero est ex modo operandi sensus, qui est potentia materialis, an possit reflecti super actu proprio, vel etiam an possit directe cognoscere actum alterius sensus, quia non videtur sensatio contineri sub suo objecto, quae est qualitas, aut aliquid sensibile in seipso. Ex hoc argumentatur ad negantem memoriam, in parte sensitiva. Primo, quia nequit sensus percipere tempus, quod requiritur ad recordationem praeteriti, ut praeteritum est; ergo, etc. Patet antecedens, quia tempus est numerus motus, et includit prius et posterius, quod nequit percipi a cognitiva, nisi per collationem, qui non reperitur in sensu. Secunda ratio est ex eo quod sensus non sit reflexivus, saltem actus supremae sensitivae non cognoscitur a se, aut ab alio sensu inferiori. Tertia, quia sensatio non est sensata per modum objecti, cum non sit qualitas sensibilis: ergo non relinquit post se speciem sui: variant enim Philosophi in hoc. Nam Nemesius in lib. de Natura hominis, cap. 1. Plutarchus apud Philippum in lib. 2. hujus de Anima textu 103. putant cognitionem sensationis externae ad rationem spectare. E contra Alexander lib. 3. Naturalium quaestionum, Themistius lib. 1. de Anima, cap. 4. Simplicius textu 136. et nonnulli alii docent, sensus externos etiam aliquo modo percipere suos actus, quod modo supradicto videtur concedendum.
Alii communiter Peripatetici negant sensum externum cognoscere suum actum, sed hoc spectare ad internum cum Philosopho lib. 1. de Anima c. 1. et de somno et vigilia, cap. 2. negat sensum externum percipere suam sensationem.