In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ostendit ex quatuor actibus qui reperiantur in brutis, qui sunt providentia, vindicatio, beneflciatio, nidiflcatio, seu conservatio speciei, ac disciplinatio, non concludi dari in eis memoriam, seu recordationem ; et explicat quomodo ista faciant sine ulla prseteriti, qua tale, memoria.
(f) Praeterea, non oportet ponere in parte sensitiva aliquam operationem sensitivam, quae non potest concludi esse in bruto ; hoc probatur, quia in aliquo bruto potest esse excellens sensitiva, quantum ad omnes actus sensitivae, quos experimur in nobis; sed ista recordatio non potest concludi esse in bruto ex ejus actibus. Probatio minoris, videmus actus omnes brutorum, ex quibus magis posset concludi, utpote qui videntur actus prudentiae, vel providentiae, ut patet de formica recolligente grana ad eumdem locum, et tempore determinato, scilicet in aestate. Similiter actus vindicandi, vel quasi justitiae retributivae, puta obsequendi benefacientibus, et puniendi offendentes, videtur in brutis competere eis, inquantum cognoscunt praeteritum ut tale. Similiter tertio de actibus pertinentibus ad conservationem speciei, utpote de nidificatione avium, et nutritione pullorum, et hujusmodi, quae non videntur posse competere eis naturaliter absque cognitione praeteriti ut praeteriti. Et quarto aliqua sunt disciplinabilia, ut vult Philosophus de Memoria et Reminis. et de Sensu et Sensato, quod non est sine memoria praeteriti ut praeteritum est. Haec autem omnia possunt sustineri sine recordatione praeteriti ut praeteriti; ergo nullus actus bruti concludit illum actum inesse bruto.
Minor istius probatur discurrendo per illos actus: de uniformitate enim quantum ad locum et tempus, ut patet in formica, potest salvari per solam apprehensionem et retentionem speciei ejus, quod est delectabilis sine apprehensione praeteriti ut praeteritum; si enim delectabilis fuit huic formicae hic reponere granum, et illa species delectabilis, quae remanet in phantasia, movebit appetitum sensitivum ad quaerendum illud tanquam delectabile, et ita de novo ad veniendum ad illum locum. Quare autem in uno tempore recolligit, et in alio non, oportet dare rationem ex parte suae complexionis, quare est sibi delectabile sic recolligere grana, et sic non ; sive hoc imponatur naturali industriae, sive alii causae, saltem illud de tempore non concludit recordationem, quia formica hoc anno genita, quae nunquam prius est experta penuriam hiemalem, ita recolliget in aestate ista grana, sicut alia decem annorum, si tantum posset vivere: ergo ex recor datione praeteritorum non habet illum actum pro tali tempore. Si autem frequentatio ejusdem loci arguatur ex praeterito, responsum est quod illa est ex delectabili prius apprehenso absque apprehensione praeteriti ut praeteriti.
Consimiliter ad secundum de vindicta, vel beneficiatione ab animali laeso, vel placato, breviter dico quod phantasma delectabilis placentis, vel tristabilis offendentis, imprimitur, et semper impulsat appetitum sensitivum ad motum conformem illi objecto vindicandi, vel beneficiandi, quando cessat saltem aliud delectabile, vel tristabile praesens fortius movens. Et ideo si tempore intermedio suspendatur ista actio per aliud praesens, in fine temporis statim illud phantasma movet, et sequitur in appetitu sensitivo motio proportionata isti objecto, quae prius non sequebatur, quia erat impeditum ab alio objecto fortius movente: non est ergo hic apprehensio praeteriti ut praeteritum, sed tantum ejus, quod est praeteritum, cujus species manens movet ad vindictam, vel gratiam, cessante fortius alio movente.
Consimiliter de tertio, quia delectabile inest brutis his undecumque, saltem causam oportet convincere intrinsecam ex complexione nunc taliter disposita, vel alterata ad congregandum talia et talia ligna ad faciendum nidum, vel ad sic componendum: et illud non est alias delectabile, complexione tunc aliter se habente: et ex ista delectatione, non autem apprehensione praeteriti ut praeteritum, operantur. Cujus probatio est, quia si esset aliquod brutum propagatum in primo anno, aeque provideret sibi necessaria ad nidificationem, sicut si esset quotcumque annorum: ergo ex cognitione praeteriti ut praeteritum, non est ista nidificatio, et concurrit cum primo.
Quantum autem de disciplinatione, facilius solvitur, et concurrit cum secunda. Solvitur autem per hoc, quod ex frequenti sensatione delectabilis et tristabilis conjunctorum, impressum est isti animali phantasma delectabiliter. Et hoc modo, quod quandocumque movet unum, statim ex conjunctione movet aliud: ergo quando cibus praesens movet appetitum ad sumendum, statim phantasma virgae percutientis simul movet: et per consequens ut tristabile ad fugiendum, etsi ex magna frequentia imprimatur phantasma hujus, ut valde tristabilis, magis retrahit a delectabili, quam delectabile alliciat ad seipsum.