IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Praeterea non oportet, etc. Subjicit quartam rationem, non esse necessario ponendam in homine,qua constat parte sensitiva, memoriam magis quam in bruto; sed in bruto non debet poni,neque colligitur ex actibus, quibus videtur a posteriori probari in eis memoria, ergo, etc. Probatur antecedens ex convenientia hominis et bruti. Minor probatur quoad primam partem, quia memoria nequit consistere sine memoria praeteriti ut praeteriti, quae nequit esse sine collatione et cognitione temporis, ut praeteritum est respective ad praesens. Probatur quoad secundam partem, quia illi actus sunt quatuor in genere, nempe providentia de futuro, qualis apparet in formicis, et certis aliis animalibus, beneficentia et vindicta, qualis in quibusdam cernitur ; conservatio etiam speciei, et nutritio, v. g. pullorum in avibus, et his similia, ut quando moventur ad diversa loca, et regrediuntur mox ad eumdem, in quo mansionem habent et requiescunt. Item ut diversis temporibus habeant actus differentes et convenientes ; sed haec omnia possunt salvari sine memoria praeteriti, ut praeteritum est ; ergo non debet statui memoria in brutis. Probat ordinate omnes illos actus posse competere ex specie delectabilis et tristabilis, et ex appetitu conformi sequente, qui applicat potentiam motivam ad motum, v. g. formica, quae in hyeme generatur, perinde colligit grana sequenti aestate, ac reliqua, sicut caeterae formicae, nullam tamen habet memoriam praeteriti ; ergo providentia illa perinde probat non esse ex memoria praeteriti ortum, ut patet in hoc exemplo, quam probat non esse ex memoria praeteriti in formica hyeme nata. Idem etiam patet de nidificatione et multiplicatione speciei in illis animalibus, quae sero orta eodem modo habent actus ac animalia, quae viderunt tempus idoneum generationi, et praeteritum. Item, dicendum eodem modo de beneficentia et vindicatione, quia possunt haberi hi actus perinde ac reliqui, ex specie delectabilis remanenti, et tristabilis vehementer sollicitante appetitum; nam hi effectus etiam inveniuntur in iis, quae nunquam experti sunt causam pro praeterito, nam agnus, qui nunquam vidit lupum, tremit ad ejus conspectum, quamvis alias non habuerit ullam speciem lupi, quod non ex alio provenit, quam ex mero instinctu naturali. Aliqua enim sunt objecta per se delectabilia, aliqua vero tristantia ex natura sua, quae alliciunt appetitum bruti ad prosecutionem et fugam, quibus apprehensis sequitur ipsa prosecutio aut fuga: haec autem sunt aliquando talia absolute, et pro omni dispositione complexionis in bruto. Sicut etiam aliqua sunt talia in ordine ad sensitivum hominis, aliquando non sunt absolute et semper delectabilia, sed respective ad certam dispositionem, quae alterat etiam naturam et appetitum ; indeque fit ut aliqua pro certo tempore sint delectabilia, pro alia vero non sunt delectabilia, ideo sequuntur diversi motus in appetitu ex cognitione praesenti ipsorum, aut imaginatione. Aliqua etiam sunt delectabilia ex se, et sollicitant appetitum, quae tamen contrariis fortius moventibus cedunt, ut quando panis et virga porrigitur cani, fortius movet virga terrens quam panis alliciens.
Ex his oritur quartum genus prudentiae apparentis in brutis, ut disciplinabilitas, ex conjunctione enim specierum abstinet brutum a pane ex repraesentatione, quam habet virgae, conjuncta, non vero ex perfecta memoria praeteriti, quia imaginatio vehemens, quam causat species virgae, appetitum etiam movet fortius ad fugam panis delectabilis, quam ipse panis alliciat. Experientia etiam haec in nobis est etiam quoad appetitum rationalem et sensitivum, quando abstinetur a delectabili per solum timorem nocivi excedentis. Ordo etiam in illis actionibus per quamdam prudentiae et directionis speciem habetur (ex quo ordine quantum ad certa tempora, et loca, et consecutionem ipsarum actionum, et conjunctionem magis colligitur memoria praeteritorum ), sicut conservatur in iis, quae nullam habent memoriam praeteriti, neque fuerunt pro tempore praeterito, ut patet in exemplo allato de formica in hyeme nata, et colligente in aestate sicut caeterae, et de aliis animalibus, quae nullam habent praeteriti experientiam, et ad actus eosdem moventur, sic etiam in aliis salvari potest sine memoria praeteriti, nam idem effectus non exigit disparem causam.
Si autem quaeras, quomodo illae actiones certo tempore et modo fiant sine aliqua memoria?
Respondetur, ex instinctu naturae, et coordinatione specierum, et connexione, quatenus habent inter se quemdam in movendo ordinem, sequi etiam in appetitu motum conformem; ex appetitu autem motum in potentia motiva, qui videtur assuetus et ordinatus, nam sicut una species imprimitur simul cum alia, sequitur etiam connexio imaginationum, et una species aliam excitat, ut contingit etiam in nobis, v. g. haec vox homo audita causat suam speciem,quae naturalem illum sonam exprimit,tam phantasiae quam intellectui, eadem species excitat ordinate speciem naturae significatae, ut causet ejus conceptum, quia is est ordo specierum, ut causante una; alia etiam ex connexione excitetur ad causandum in brutis; ergo cum species illae rerum dicant eamdem connexionem, una excitatur per aliam, ut servetur ordo in imaginationibus, qualis servatur connexio inter ipsas species; unde quando offertur panis jam disciplinato, quantumlibet virga tum non sit praesens, species panis ex connexione. quam habet ad speciem virgae, hanc etiam excitat, unde moveatur appetitus ad fugam, quia est fortius movens. Hinc etiam frequentatio quorumdam locorum et regressus, in quibusdam animalibus oritur similiter ex ordine specierum et phantasmatum, non ex memoria praeteriti, qua praeteritum est formaliter, quia sicut loca ista frequentata suas species habent connexas, ita etiam ordinate secundum illam connexionem movent.
Ex quibus patet ad fundamentum oppositum, nempe ex instinctu naturali et connexione, et ordine specierum, ex diversa dispositione complexionis, ex eo quod unum sensibile fortius prae alio moveat, provenire has actiones in brutis, quae speciem memoriae, et discursus prae se praeferunt, non vero quod sit in eis memoria proprie dicta praeteriti, qua praeteritum. Quin etiam addi potest directio causae universalis, quae illum instinctum naturae bruti impressit ad conservationem ejus, et ad universi pulchritudinem servandam in varietate speciei, ac denique propter utilitatem hominum, in quibus sensus magis viget ad usum necessarium vitae humanae.
Probatur ergo haec pars, quam tenet probabiliter Doctor, quia ex iis actionibus non magis colligitur memoria praeperiti, qua praeteritum est, quam etiam providentia futuri; sed in brutis non est cognitio futuri, ergo neque praeteriti, qua praeteritum est. Probatur major, quia providentia in formica grani reservati in hyemem, ob egestatem passam hyeme praeterita, non magis indicat experimentalem praeteriti per recordationem, quam praevisionem necessitatis futurae in hyeme sequenti, in cujus subsidium colligit aestate; ergo si in ea datur memoria praeteriti, tanquam excitans ad collectionem annonae in aestate, et reservandae in hyemem, etiam datur in eadem cognitio necessitatis pro futuro, tanquam finis illius provisionis, sed hoc est falsum. Probatur subsumptum, quod est etiam minor principalis, quia cognitio futurorum, quorum nullae possunt esse species, non habetur nisi ex causis, et hoc per discursum, etiam habetur in nostro intellectu, et non aliter, cum nunquam in se fuerunt, neque in sensu; sed nequit sensus aliquid cognoscere ex causis, alias esset in eo discursus formalis, ergo providentia in futurum in brutis non est ex cognitione futuri, ergo neque ex memoria praeteriti. Probatur haec ultima consequentia, quia memoria praeteriti, ut praeteritum est, non excitat ad illam provisionem, nisi ut futurum cognoscitur, alias non esset providentia pro futuro, neque ut fiat pro praesenti talis collectio grani, necessaria est memoria praeteriti, quia sufficit ipsa delectabilitas objecti. et instinctus naturalis, et excitatio specierum, et delectationis forte ab auctore naturae facta ad instructionem et exemplum hominum, quorum est providere proprie.
Deinde, agnoscere praeteritum ut praeteritum, nequit esse nisi per collationem praeteriti ad praesens, quod est proprium intellectus; sicut ergo in sensu non datur collatio proprie dicta, neque reflexio, neque discursus, maxime in bruto, sic etiam non debet in illo statui proprie dicta memoria, quae sit praeteriti formaliter, ut praeteriti, alias etiam posset salvari brutum agere propter finem naturalem formaliter. Quid enim est agere propter finem, quam assumere media in ordine ad finem,et illa applicare ex vera cognitione finis, ergo cum omnia salvari possunt sine tali memoria in brutis, non debet concedi, quia sic exornatur via, qua cognosci potest distinctio intellectus et sensus.
Accedit quod in plerisque, in quibus illa providentia, et actiones cernuntur negatur etiam a probatis auctoribus memoria. Quin etiam ipse Philosophus 2. de Anima text. 29. 32. 156. videtur negare imaginationem formicae, vermi, et apibus; et 2. Post. text. 103. negat in iis in quibus non manet sensatio, id est, species in imaginativa, esse aliquam cognitionem extra ipsum sentire, id est, non habere cognitionem objecti non existentis, sed tantum praesentis et afficientis sensum actu. Videantur Conimbricenses, et alii de Memoria et reminiscentia in 2. de Anima, ubi agitur de sensibus et potentiis animae separatae.