In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit quatuor rationes contra allatas, et sustinet problematice in parte sensitiva esse memoriam, vel non esse.
(g) Sustinendo tamen intentionem Aristotelis, in illo libello quod memoria sit in parte sensitiva, potest responderi ad ista, et quasi ducendo ea ad oppositum. Primum enim de perceptione temporis, concedit ibi Aristoteles, dicens quod primo sensitivo, quo percipimus magnitudinem, percipimus et tempus. Nec obstat quod est successivum, quia motus est successivus, et tamen motus est per se sensibilis, ex secundo de Anima. Nec obstat quod dicitur numerus, quia numerus est per se sensibilis, ibidem, et in 4. Phys. c. de tempore com. 11. ubi Commentator dicit quod si percipiatur solus motus phantasmatum, percipitur tempus: sed istud posset exponi, quod talis motus percipitur ab intellectu, non a virtute phantastica.
Ad aliud, poterit dici quod aliquis sensus poterit recipere speciem actus sentiendi, et speciem illam retinere transeunte actu, et per consequens per illam potest habere actum post tempus, et ita recordari. Et cum objicitur de actu supremae potentiae sensitivae, potest concedi quod recordatio actus ejus non competit alicui sensui, sicut nec sensui alii competit recordari proprii actus, ut accipitur ab Augustino 2. de lit. arbitr. sed tantum hoc competit superiori respectu actus inferioris sensitivae.
Aliter posset dici, secundum quod Philosophus videtur sentire secundo de Anima, quod visus aliquo modo sentit se videre, quia visio est aliquo modo colorata: et ita posset concedi quod sensatio supremae continetur quodammodo sub objecto supremae memorativae.Et si arguas reflexionem illius sensitivae supra se, non magis concludit hoc, quam concludat contra Aristotelem de visu percipiente visionem.
Ad ultimum, licet probabiliter possent actus brutorum salvari, non ponendo memorationem proprie in eis, sed solum imaginativam cognitivam objecti, quod est praeteritum, licet non ut praeteritum, tamen ea quae videmus in actibus eorum, facilius salvantur ponendo in eis memoriam.