In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(g) Sustinendo tamen intentionem Aristotelis, etc. Intentum Aristotelis et communis est dari memoriam in parte sensitiva. Idem tenet hic Doctor, et respondet ad alias rationes prius objectas.
Primum fuit, quod ad cognitionem praeteriti ut praeteriti, requiritur cognitio temporis.
Respondet,tempus posse cognosci a sensu, sicut cognoscitur magnitudo, et numerus, et motus.
Ad secundum, quod objicitur, nullum cognoscere actum alterius. Respondet sensum superiorem cognoscere actum inferioris.
Et si dicatur ad hoc, quod actus superioris sentitivae non cognoscitur ab ipsa, aut ab alio sensu, respondet primum,non referre hoc, quia salvatur memoria actuum sensuum inferiorum, ex qua possunt illi actus convenire etiam in brutis; in homine vero actus superioris sensitivae cognoscitur ab intellectu.
Respondet secundo, quod etiam ipsa superior cognitiva cognoscit proprium actum, sicut dicit Philosophus 2. de Animo, quod visio sit aliquo modo colorata, et videtur, potest esse species permanens in superiori sensitiva, qua cognoscit directe ipsum objectum non solum absolute, sed etiam ut fuit terminus, et objectum actus praeteriti; et sic tollitur reflexio supra actum, ad cujus cognitionem sufficit ipsa experientia, qua cognoscit potentia se tendere in objectum, et species manens objecti, ut fuit terminus potentiae tendentis.
Ad ultimum illud, quod in paragrapho praecedenti adducitur, ad impugnandum memoriam in bruto, respondet, licet illi actus possunt salvari in bruto sine praedicta memoria, tamen melius salvari statuendo in eo memoriam.