IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ex duobus locis Aristotelis probat secundum eum, dandam esse memoriam intellectivam, et refutat responsiones Henrici. Adducit etiam auctoritatem Aristotelis, Avicennae et Damasceni, ac rationem ex Arist. ad oppositum.
(h) De secundo articulo principali videtur Aristoteles quaedam dicere in illo libro, ex quibus concluditur memoria in parte intellectiva, dicit enim : Quorumdam intelligibilium memoramur, ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis, etc.Hic quidem, quia didicit, et fuit speculatus.
Respondetur secundum eum ibidem, quod memoria intelligibilium non est sine phantasmate. Contra, non propter hoc negandum est memoriam esse in intellectu, sicut non negatur intelligere in intellectu, et tamen secundum ipsum ibi, non intelligimus sine phantasmate.
Aliter respondetur, quod intelligibilium memoramur per accidens. Unde dicit ibi loquens de illis : Quare intellectus, id est, partis intellectivae secundum accidens, erit, supple memoria: et Damascenus ubi prius : Intelligibilium, sicut didicimus, memoramur, substantiae autem ipsorum memoriam non habemus.
Contra, quaecumque virtus cognoscit actum, ut est objecti, aliquo modo cognoscit objectum; sed hoc objectum triangulum habere tres, ut est verum demonstratum vel scitum, potest intellectus solus cognoscere, ita quod nullus sensus potest cognoscere illum actum, me speculatum fuisse triangulum habere tres.
(i) Praeterea Aristoteles concedit ibi, quod reminiscentia soli homini inest, et hoc vult Avicenna, ubi prius cap. 3. quia ibi est sola syllogizatio. Ex hoc arguitur dupliciter : Primo, quia cognitio propria ipsi homini, videtur esse ipsius intellectus. Secundo efficacius, quia cognitio per discursum syllogisticum pertinet ad solum intellectum ; hujusmodi est cognitio reminiscentiae, nam reminiscens discurrit a quibusdam notis ad illud quod aliqualiter decidit, cujus vult recuperare recordationem. Et licet non sit ibi syllogismus, quia semper est ex praemissis ad conclusionem, (proceditur enim ibi a contrariis, vel a similibus, vel a quibuscumque habentibus ordinem aliquem in sentiri, ad illud quod quaerimus), tamen nec talis collatio potest competere virtuti sensitivae, ut videtur ; eidem autem virtuti competit discursus, et cor gnitio terminans discursum ; recordari autem terminat illum discursum ; ergo, etc.
(k) Contra istam rationem objicit. : Primo, auia Aristoteles dicit quosdam bene reminiscitivos, quosdam male, propter diversitatem organi: ergo reminiscitiva attribuitur parti sensitivae. Praeterea, quod reminiscentia sit impossibilis, adducitur argumentum quod recitat Themistius primo Poster. de servo fugitivo, per quod probatur quod impossibile sit aliquid addiscere, quia aut illud fuit prius scitum, et ita non addiscitur: aut non, et ita si occurrit intellectui, nescit illud esse quod requirit. Hoc quidem argumentum ibi non habet evidentiam, quia quidquid necessario infertur ex praemissis necessariis, ex hoc ipso scitur, nec oportet quod sciam illud, quod quaesivi scire, nisi in generali, quia quaesivi scire quidquid potui inferre ex illis notis. Sed in proposito habet difficultatem, arguitur enim sic : Aut ille perfecte oblitus est ejus, quod est A, aut non? si sic, si per reminiscentiam possit redire ad memoriam ejus, nescit illud esse, cujus recordationem quaesivit, et per consequens non reminiscitur, quia reminiscens recordatur alicujus de novo, ut prius memorati, et post tempore intermedio obliti; si non est perfecte oblitus A, ergo non potest reminisci A.
Confirmatur primum membrum per Avicennam ubi prius cap. 3. desiderium recordandi in particulari nulli bruto inest: si enim non memorat, memorari non desiderat. Similiter Aristoteles in lib. l. videtur ponere memoriam pertinere ad virtutem phantasticam, cujus (inquit Aristoteles ) scilicet partis animae, memoria sit, manifestum est,
quando et cujus phantasia est illius etiam memoria est; et Damascenus ubi prius : Memoria est imaginatio derelicta a sensu secundum actum.