IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo articulo principali, etc. Hic disserit an in parte intellectiva sit proprie memoria. Partem affirmativam probat ex auctoritate Philosophi in littera, quorumdam intelligibilium memoramur, etc.
Dices quod non memoramur intelligibilium sine phantasmate. Haec responsio est Henrici quodlib. 6. quaest. 8. cujus sententiam hic tacite impugnat Doctor.
Contra, neque intelligimus sine phantasmate, non inde sequitur quin intelligere sit solius intellectus et proprie.
Dices quod memoramur per accidens intelligibilium, quare intellectus, id est, partis intellectivae secundum accidens erit, etc. ubi negat nos substantiae intelligibilium memorari, sed scientiae tantum, aut cognitionis. Impugnat autem illam responsionem primo, quia illius potentiae cujus est actu cognoscere, est etiam cognoscere objectum actus, quia cognoscit actum, ut est objecti. Sed cognoscere triangulum habere tres angulos, est solius intellectus, et cognoscere se speculatum fuisse, hoc est etiam solius intellectus, et non alterius potentiae inferioris, quae cognoscit objectum sub conditionibus individuantibus, et non sub ratione universali sicut cognoscit intellectus scientificus.
Haec ratio efficax est contra Henricum, qui dicit memoriam esse in intellectu per accidens, quia est proprius actus hominis seu totius; quod autem est proprium toti, non convenit parti, nisi per accidens, et ut est in toto, ideo negat animam separatam habere memoriam talem, qualem habet conjuncta, neque cognoscere memorando actum praeteritum suum, quem habuit conjuncta ; sed si cognoscit actum praeteritum, quem habuit conjuncta, id fieri per scientiam alterius rationis, quae non est memoria. Dicit autem memoriam fieri in homine per habitum inclinantem ex parte intellectus ( negat enim species, ut supra vidimus quaest. 1.) sed requiri ulterius praeter habitum inclinantem intellectum, ut objectum repraesentetur, ut praeteritum, quod solum praesentatur a phantasmate, ideo negat habitum hic acquisitum habere actum in anima separata ex defectu phantasmatis, cujus munus est repraesentare objectum ; neque ideo habitum illum superflue conservari in anima separata, licet non habeat actum ex defectu praesentantis objectum, quia sicut potentia visiva in tenebris conservatur, et non frustra, licet in tenebris non habeat actum, ita etiam habitus praedictus non erit frustra, quia potest in anima in statu conjuncto et perfecto animae habere actum.
Contra hanc doctrinam urget ratio praedicta, licet magis in specie videatur illa fundamenta adducta ex Philosopho et Damasceno impugnare, quatenus alter dicit non dari memoriam in parte intellectiva, nisi per accidens, eorum quae didicimus: alter vero substantiae intelligibilium non dari memoriam, id est, objectorum, sed scientiae de objectis. Ratio autem formatur sic : Ejusdem potentiae est cognoscere objectum, cujus est cognoscere actum, ut est de objecto, seu ipsius objecti: sed intellectus cognoscit actum suum scientificum praeteritum, ejusque memoratur, ut fuit objecti demonstrati, ut triangulum habere tres angulos: ergo intellectus cognoscit, non solum actum, sed etiam objectum: sed objectum est scientificum et universale: ergo cognoscitur ut in ipso intellectu fuit, et non ut in phantasmate. Probatur consequentia, quia phantasmata non repraesentat objectum, ut universale abstractum et scientificum; sed solus intellectus et species quam habet objecti, ita repraesentat; ergo intellectus memoratur non solum actus praeteriti, sed etiam ipsius objecti, ut fuit actus terminus, et materia circa quam: ergo memoria proprie dicta, et per se, est in intellectu, et non tantum per accidens. Probatur consequentia, quia actus memorandi est praeteriti objecti tam proximi quam remoti, ut fuit praecise in intellectu, et non ut fuit in actu alicujus potentiae inferioris per modum repraesentantis ipsum sub modo universali et abstracto, quo terminavit actum scientiae.
(i) Praeterea Aristoteles, etc. Secundo impugnat eamdem solutionem ex Philosopho de memor. et reminiscent. cap. 4. et Avicenna cap. 3. 6. moralium part. 5. dicit enim Philosophus quod reminiscentia soli homini inest, et Avicenna idem, quia nempe in homine inest syllogizatio. Ex quibus replicat primo Doctor, quod cognitio propria ipsi homini est solius intellectus, ut propria; sed reminiscentia est propria homini ex Philosopho, ergo est solius, et propria intellectus. Minor est Philosophi. Major superius probata, quia nulla est propria cognitio hominis, ut discernitur ab aliis, nisi illa quae est per animam secundum specificum gradum animae; haec autem est per solum intellectum, quae proinde convenit toti per intellectum et animam, tanquam principium, et proinde convenit ipsis in esse separato.
Argumentatur secundo ex illo Avicennae, quia syllogizari est actus proprius intellectus, ita ut non sit alterius potentiae, sed cognitio reminiscentiae fit per discursum, ergo, etc. Minor patet, quia est processus a notis ad aliquod quod decidit, et cujus vult recuperare memoriam, et licet ibi non sit syllogismus, inquit, quia semper est ex praemissis ad conclusionem, etc. id est, in forma concludente, non ita aliquando in reminiscentia, sed processus est a contrariis, similibus, et quibuscumque habentibus ordinem in sentiri ad illud quod quaerimus, quia nempe reminiscentia fit per excitationem speciei repraesentantis praeteritum, ac proinde proceditur ad alias species, cum quibus illa habet aliquam conjunctionem,ex quibus occasionative, et non per principium intrinsecum syllogisticum, excitatur talis species objecti praeteriti, cujus reminiscentia quaeritur ex collationeillarum specierum. Haec autem ipsa collatio non est conveniens ulli potentiae nisi intellectivae, quia ipsa est etiam reflexiva, et discursus virtualis procedendo a noto ad ignotum; sed ejus potentiae est cognitio terminans ad discursum aut collationem, cujus est ipsa collatio; ergo et reminiscentia est propria intellectus, ut sic acquisita per talem collationem.
(k) Contra istam rationem, etc. Replicat contra rationem praedictam, quia Philosophus dicit reminiscentiam bonam aut malam dependere a prava aut bona dispositione organi; ergo reminiscentia tantum est in parte sensitiva. Praeterea, quod reminiscentia sit impossibilis ex argumento Themistii in 1. Poster. vis ejus in hoc consistit, quia vel memoria servi fugitivi, v. g. quem quaeris, ex toto decidit, et sic frustra quaeris, quia inventum non agnoscis; vel non decidit, et sic non est perfecte oblitus. Deinde ex Avicenna, qui dicit desiderium memorandi non esse in bruto; si enim non memorat, memorari non desiderat. Item ex Philosopho et Damasceno, qui videntur constituere in parte sensitiva, in qua est phantasia.