IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro resolutione hujus articuli, docet priamo, recordationem habere duo objecta ; proximum, quod est actus praeteritus et remotum, quod est ejusdem actus objectum. Et quoad recordationem sensitivam, praeteritio requiritur in utroque objecto, quia sensus tendit in objectum secundum certam approximationem, vel lineam rectam vel curvam, vel aliquid simile, et hujus dispositi? onis, etiam ut praeteritae, recordatur ; at memoria intellectiva tantum petit praeteritionem in actu. Secundo docet non ideo hominem esse male memorativum, quia ejus intellectus male conservat suas species, sed quia sensus male conservat suas ; et probat dupliciter intellectum indelebiliter servare species. Vide eum 1. d, 3. quaest. 6. quod tamen firmiter non asserit, ex n. 18.
(I) Ad intellectum illarum auctoritatum dico, sicut prius dictum est, quod actus recordandi habet duplex objectum, scilicet proximum et remotum. Praeteritio autem quandoque requiritur in utroque objecto, ut objectum est, quandoque in altero tantum. Sensus autem, quia non cognoscit objectum suum, nisi secundum aliquam dispositionem, quam habet dum sentitur, juxta illud Met. Abeuntibus sensibilibus a sensu, non est palam utrum sint, an non, ideo non potest habere recordationem actus sui, ut praeteriti, quin etiam habeat objecti sensati, ut praeteriti, quia ut tantummodo sic se habentis, sicut sentiebatur dum mansit actus sentiendi; intellectus autem non requirit praeteritionem in utroque objecto, sed tantum in proximo, quia enim actus ejus potest esse alicujus, ut est necessarium, sicut speculandi triangulum habere tres. Ideo actus recordandi illum actum speculandi, potest habere objectum remotum, non ut praeteritum, sed ut semper uniformiter se habens: quantum ergo ad istam conditionem, respicere objectum praeteritum ut praeteritum, tam scilicet remotum quam propinquum, ita quod utrumque cognoscatur praecise et necessario ut praeteritum, memoria est necessario sensitivae, non autem necessario intellectivae, licet sic posset esse ejus, ut statim dicetur in solutione.
(m) Ad aliud dico, quod memoria in parte sensitiva est sufficiens ad operandum sine intellectu, ut patet in brutis, sed e converso, memoria intellectiva non sufficit ad operandum sine memoria sensitiva, sicut nec possumus sine phantasmate intelligere; ideo non diceret Aristoteles hominem bene et male memorativum, quia intellectus ejus bene vel male conservet speciem alicujus praeintellecti, sed quia memoria ejus sensitiva, quae concurrit cum intellectiva, etiam ad recordationem intellectivam, est bene vel male retentiva ; forte enim memoria intellectiva quamcumque semper conservat speciem, sed non potest in suum actum, quia species sensibilis deleta est a memoria sensitiva, sine qua illa non sufficit ad operandum.
(n) Hoc probatur primo, quia receptum videtur esse in recipiente per modum recipientis, et per consequens cum intellectus sit virtus immaterialis et immutabilis ab his passionibus corporalibus, videtur quod species ejus maneat indelebiliter; propter hoc enim Aristoteles tantum assignat labilitatem speciei in memoria sensitiva, quia organum sic vel .sic patitur vel movetur. Probatur idem secundo, quia quando aliquis reminiscitur, oportet quod habeat aliquid apud se manens, per quod illud esse sciat cujus prius meminit, et post oblitus est, ut argumentum procedit de servo fugitivo; istud autem manens, non potest poni in parte sensitiva, quia illud est deletum, saltem non remanet perfecte, nec sufficienter ad actum recordandis ergo probabile est quod illud sit species in intellectu manens perfecte, et sic recuperata specie in memoria sensitiva, quae aliqualiter decidit per collationem ad speciem intelligibilem manentem, cognoscitur illud objectum recordatum, esse illud quod fuit prius memoraliter notum ; sic igitur quantum ad primitatem vel radicem, seu sufficientiam ex se ad actum, non solum est memoria in parte intellectiva, sed in sensitiva etiam in nobis.