IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Ad intellectum illarum auctoritatum dico, etc. Statuit duas conclusiones ad auctoritatem istarum solutionum, supponendo primo memoriam habere duplex objectum, nempe proximum, et remotum ; proximum, ut dictum est, est ipse actus ; remotum vero est objectum talis actus. Dicit secundo, aliquando requiri praeteridonem in utroque objecto, aliquando in altero tantum. Primum requirit memoria sensitiva ob dispositionem particularem sensus, qua est objecti praesentis et moventis, ut praesens fuit ad actum circa sensum tam internum quam etiam externum, juxta illud 7. Metaph. citatum in littera. Ex parte intellectus non semper requiritur praeteritio objecti remoti, ut quando est alicujus uniformiter se habentis ad intellectum, et in se necessarii, ut sunt objecta universalia, et propositiones de his necessariae, quae dicuntur aeternae veritatis. Ratio utriusque differentiae est, quia sensus percipit objectum praesens, ut . praesens, secundum circumstantiam temporis, id est, ipsum objectum, ut in tempore existens et praesens, ideoque non recordatur objecti nisi respective ad illud tempus in quo fuit praesens, et objectum actu pro eo terminans sensationem est praeteritum sub hac ratione, ut cadit sub recordatione, sive ipsum objectum tum existat, sive non: quod enim existat pro tempore recordationis, non facit ad ipsam recordationem, quae est hujus, ut in tempore praeterito affecit sensum.
E contra intellectus licet sit objecti quandocumque secundum illam differentiam temporis, et consequenter ut praeteriti et existentis pro tempore praeterito, ut f mox dicetur g sequenti, et in hoc aequiparatur sensui ; tamen sicut est aliquando necessariorum, ut quod triangulus habet tres quod homo sit risibilis, et hujusmodi, quae veritates non sunt contingentes, neque in aliquo tempore vel pro aliqua tantum differentia temporis verae sicut contingentes, ita etiam abstrahunt a tempore, et non cognoscuntur in ordine ad aliquod tempus, tamquan circumstantiam aut mensuram sui, quia sunt veritatis aeternae, actus tamen de his habitus est in tempore, et contingens ; ideoque objectum remotum, quod abstrahit a tempore, sic etiam abstrahit a differentia praeteriti, praesentis et futuri, ut afficit cognitionem tam primam quae est objectum proximum recordationis, quam etiam ut terminat per modum objecti remoti ipsam recordationem. Ideo ergo ad memoriam intellectivam non requiritur,ut objectum ejus remotum sit praeteritum, sed requiritur insuper ut proximum sit praeteritum in re ipsa, quatenus itaque memoria sumitur pro recordatione objecti totalis, tam proximi quam remoti, ut utrumque est praeteritum, sic proprie convenit parti sensitivae, quae est solius contingentis, et ut in tempore existentis, et ex conditione praedicta secundum quam respicit objectum contingens sub determinata circumstantia temporis, non tamen solius sensitivae, sed etiam partis intellectivae, quamvis etiam sit in eadem memoria necessariorum, et aliter non se habentium respective ad praeteritum actum circa eadem.
Dubitari potest quomodo memoria feratur in tempus praeteritum, ut afficit objectum remotum? Resolutio hujus dependet ab ea quaestione : An sensibile commune habeat speciem propriam, aut an repraesentetur per speciem sensibilis proprii, ut conjunctum est sensibili communi. Habere speciem propriam, docet Doctor supra distinct. 12. quaest. 3. Avicenna lib. 6. moralium, cap. de tactu, aegidius lib. 2. de Anima, cap. 6. Jandunus quoest. 18. quod de aliquibus admittit Cajetanus lib.2. de Anima, cap. 6. et Javellus ibidem quoest. 24. Contrariam sententiam docet D. Thomas 1. part. quaest. 78. art. 3. et 2. de Anima lect. 13. et reliqui ejus Scholae, quam sequuntur etiam plures moderni auctores.
Alii dicunt modificari speciem sensibilis proprii per sensibile commune ; alii vero asserunt produci speciem eamdem ab utroque. Quidquid autem in hoc dicatur, respondendum est conformiter de memoria, vel duplicem speciem concurrere simul, et repraesentare objectum ut conjuncta, nempe rem cum tempore, vel juxta alios modos, sic etiam repraesentari per unam speciem, vel modificatam vel mixtam utriusque, ita ut primario res ipsa repraesentetur, secundario vero tempus, circumstantia aut conditio individualis adjecta, et speciem in memoria retentam repraesentare etiam sensationem utriusque conjunctam, ut fuit pro tempore praeterito, sicut et ipsa objecta conjuncta.
(m) Ad aliud dico, etc. Obscurum est quid refert particula aliud, quamvis doctrina in se sit clara, et praeterea dubium est cui respondet prima conclusio praemissa, quia in utraque hac conclusione assignatur doctrina universalis, ex qua reconciliari possunt auctoritates omnes praemissae, vel quae dicunt in solo intellectu esse memoriam, vel quae dicunt in sola parte sensitiva inesse. Quamvis ergo Tartaretus et Marginistae Doctoris citent Henricum tanquam impugnatum a Doctore, forma tamen disserendi non est Henrici in loco supra citato, licet neget memoriam esse in anima separata, ad quam requirit habitum et phantasmata, videtur tamen textus Doctoris alicujus sententiam referre, et modum disserendi, qui mihi non occurrit. Caeterum Doctor disserit ad utrumque extremum in praemisso paragrapho, nunc probans memoriam intellectivam, nunc sensitivam: discursus ipse clarus est. In hoc autem paragrapho primum resolvit in quo differat memoria intellectiva et sensitiva. In hac autem conclusione, qualis sit dependentia utriusque ad invicem ; dicit ergo quod sensitiva operari possit sine intellectiva, ut patet in brutis.
Dicit secundo, quod intellectiva nequeat operari sine sensitiva in anima conjuncta,
propter dependentiam universalem potentiarum in operando concomitanter. Non dicit ergo Philosophus quod memoria intellectiva bene vel male operetur ex eo quod non conservet speciem, quia semper est retentiva speciei, sed nequit operari quando deperditur species in memoria sensitiva, sine qua nequit operari ex praedicta conjunctione.
(n) Hoc probatur primo, etc. Subjicit duas rationes, quibus probat speciem semper manere in intellectu. Prima est a remotione causae, ex qua sequitur ejus destructio in memoria sensitiva, quia organum subjectum est causis materialibus, a quibus patitur et movetur, ideo Philosophus diceret speciem ejus destrui ex immutatione subjecti corruptiva vel inordinata. Sed intellectus est incorruptibilis et immaterialis non subjectus tali motioni destructivae; ergo conservat speciem. Secunda ratio est, quia quando aliquis reminiscitur, necessario habet apud se aliquid, per quod illud esse sciat, cujus prius meminit, et post oblitus est, ut argumentum procedit de servo fugitivo supra praemissum. Sed illud non est species sensitiva, quae destructa est, vel ita debilitata, ut non possit excitare potentiam ad actum recordandi; ergo probabile est quod illud sit species remanens in potentia intellectiva, quando ergo recuperatur vel intenditur species, quae decidit in memoria sensitiva vel debilitata intenditur, ita ut possit movere potentiam, tum scitur illud fuisse objectum alias memorialiter notum per collationem ad speciem intelligibilem manentem. Hoc argumentum est a posteriori, et ab ipsa experientia.
Ad majorem declarationem illius objicies : Nequit intellectus reminisci, nisi ut excitatus a memoria sensitiva neque habere actum, nisi sensitiva etiam habeat actum suum, sed deperdita specie saltem, vel ita debilitata, ut non possit movere potentiam, nequit recuperari actus memoriae in potentia sensitiva ; ergo iteque reminiscentia in intellectu. Probatur minor, quia memoria sensitiva, ut dicit in prima conclusione, est objecti tam remoti quam proximi praeteriti; sed si ex toto deleta est memoria, seu species objecti utriusque in sensu, nequit recuperari, ergo neque etiam sequitur actus reminiscentiae. Probatur subsumptum, quia recuperatio speciei repraesentantis objectum in ordine ad illam determinatam differentiam temporis, quae ipsum tempus repraesentat, nequit haberi per collationem phantasmatum, quia quantumlibet conferantur, nequit ex ipsis haberi species, aut actus repraesentans praeteritum tale determinatum cum reliquis circumstantiis aut conditionibus individuantibus, quae specificant tam speciem quam actum ipsum memoriae sensitivae, sed aliquod mixtum ex diversis rationibus quae in re ipsa concurrunt, aut saltem non concurrerunt ad speciem perditam per modum objecti praesentis et existentis determinate in tali differentia temporis,loci, et aliarum conditionum, sive ut motivi, sive ut terminativi speciei, aut actus memorativi. Nequit etiam haberi talis species ex operatione intellectus, quia neque influit in phantasiam physice, neque etiam potest exire in actum reminiscentiae, nisi prius fuerit recuperata species in phantasia. Nequit tertio recuperari species per activitatem ipsius objecti recurrentis et applicati extra, quia nequit applicari secundum easdem conditiones, saltem temporis, quod fluxit, et nequit naturaliter restitui ; ergo a primo ad ultimum, species deperdita in sensu nequit recuperari eadem, licet objectum denuo applicetur in alio tempore, quia applicatum producet speciem sui cum ordine ad illud tempus determinatum, et consequenter imaginationem sui, non vero memoriam. Eadem est ratio, si species fuit debilitata aut remissa ad eum gradum, qui non sufficiat ad motionem potentiae, quia species ab iisdem causis intenditur, a quibus producitur, et quae sunt causae ejus priores essentiales; sed producitur ab objecto in tali differentia, quae nequit applicari, ergo ab eo solo nata est intendi.
Respondetur, reminiscentiam esse iteratam memoriam, ex Philosopho in libro illo de memoria et Reminiscentia, et in hoc eam distingui a memoria, quod sit restitutio memoriae lapsae, ideoque soli intellectui competit, ex Philosopho supra citato, et ex Avicenna 6. naluraliumi part. 5 . cap. 3. unde dicit eam fieri per syllogisationem, et negat desiderium ejus esse in bruto ; ideoque soli homini competit secundum id quod differt a bruto, differt autem secundum intellectum et appetitum rationalem, cujus est reminiscendi appetitus, et non secundum quod convenit cum bruto in appetitu sensibili, aut cognitiva correspondente. Unde experientia docet etiam in brutis quando labitur memoria, non restaurari, ideoque cicur factum indomitum amplius non memoratur praeteritorum, aut disciplinae, ut ita dicam, neque etiam patronorum, quibus alias obsequebatur, quod provenire videtur ex eo quod species priores sint deletae. Quamvis autem aliqui statuunt in sensitiva hominis quoddam judicium et discursum imperfectum ob connexionem ejus cum intellectu, quamvis hoc etiam, ut suo loco disseritur, sit falsum, tamen longe dispar est a judicio et reflexione intellectus, et compositione, quae fit per diversos actus, et interveniente abstractione fit, quia in sensitiva quidquid cognoscitur hoc modo, cognoscitur tantum directe, et per apprehensionem conjunctorum, non per apprehensionem veritatis, aut causae veritatis, aut conjunctionis inter extrema, aut sequelae, sed mere apprehenditur ut conjunctum directo actu, ad quem plures species concurrunt, eoque modo quo ipse intellectus apprehendit actu simplici plura conjuncta, quibus neque eo actu adhaeret per judicium aut discursum ; neque in sensitiva hominis admitti debet aliquis actus, qui non sit in sensitiva bruti ex natura sua, nam quod conjungatur intellectui in homine, non dicit ex hoc modum cognoscendi, diversum ab eo quem habet in bruto, licet ex colligatione ad intellectum nunc ad haec vel alia phantasmata convertitur, circa quorum objecta in particulari aut universali negotiatur intellectus, alias non apparet ratio cur etiam in somno non judicaret, aut discurreret, sicut imaginatur.
Advertendum est itaque, reminiscentiam duobus modis contingere. Primo, quando est quidem species in se non deleta in phantasia, quamvis hic et nunc non occurrit, neque excitatur virtute ipsius phantasiae aut ex propria virtute, quia remota ab acie ejus, loco, vel certe quia phantasia distrahitur per alia fortius moventia, ipse autem intellectus vehementius operans et inquirens reminiscentiam praeteriti, discurrens per varia objecta, et species, trahit secum phantasiam ex colligatione aut subordinatione praemissa, et imperio voluntatis sic determinantis ad talem inquisitionem memoriae repetitae, ut per singularia et varia objecta operetur, circa quae intellectus negotiatur donec occurrat species illa quae sopita fuit, et mediante ea cognoscatur praeteritum ut praeteritum, ab ipsa phantasia, non aliter quam alias cognitum, quia non aliter repraesentat species suum objectum,quo casu phantasia vere memoratur, sicut pri -us; non autem rememoratur, id est, non fertur in objectum quatenus memoria ejus lapsa est, sicut fertur directe tantum circa illud quod in specie repraesentatur, quae sicut non variat modum repraesentandi, ita etiam neque phantasia cognoscens mediante specie modum operandi. Itaque reminiscentia proprie dicta hoc modo est solius intellectus, qui fertur non solum in objectum ut praeteritum, sed etiam in memoriam, ut lapsam et redivivam, quod est proprie reminisci, non autem solum frequentare actum convenientem mediante specie, ut est praeteriti, sicut contingit quando illa eadem species saepius movet ad memoriam frequentatam, quae non dicitur proprie reminiscentia. Unde Philosophus de Memoria et Reminiscentia, cap. 4. dicit : Reminiscens et investigans corporeum aliquid movet, in quo passio est, etc. id est, fatigatio, nempe phantasiam, dum inquiritur memoria lapsa, per quam inquisitionem phantasia patitur.
Secundo modo contingit reminiscentia, quando ex toto deleta est species in phantasia objecti praeteriti, remanet autem species in intellectu; tunc autem potest contingere reminiscentia in intellectu solo, si objectum iterum applicatum causat speciem sui in phantasia, per quam cognoscat illud in se praesens, licet non ut objectum memoriae, seu praeteritum, quia hic actus nequit esse in phantasia, deficiente specie priori: apprehensio autem intellectus sequens imaginationem objecti praesentis excitat speciem rememorativam objecti in intellectu ex convenientia objecti, et tunc reminiscitur intellectus illius objecti ut cogniti, alias in aliis circumstantiis, cujus memoria excidit in phantasia. Probabile etiam est tunc causari speciem consequentem ejus in mcmoria sensitiva, ex collatione objecti absolute cogniti ad illas circumstantias, quas cognoscit intellectus utendo aliis speciebus, nam sicut intellectum sequitur phantasia aliquando in compositione circa singularia respective ad universalia, quae componit intellectus, et quorum nulla per se fuit alias compositio, aut species propria extremorum in ipsa ab objectis inexistentia causatis, aut alias applicatis sensui externo, ita etiam species et sensatio objecti, cujus deleta est memoria in sensu, concurrentibus aliis et ipsa sensatione, ut fit per consequentiam ad intellectus reminiscentiam, causant speciem determinate repraesentantem idem objectum, ut fuit sub actu pro tempore praeterito. Probatur, quia sive datur aliquod judicium in phantasia, sive non, saltem sequitur intellectum ex subordinatione potentiarum; et quando intellectus speculatur ex imperio voluntatis, phantasia phantasiatur ; et quando intellectus componit, etiam similiter componit extrema; sed intellectus primo determinari potest a voluntate ; ergo trahi consequenter phantasia ad phantasiandum, et compositionem ex colligatione potentiarum ; ergo quando intellectus per apprehensionem objecti iterum praesentis sensui, et collatione transit in actum reminiscentiae, etiam phantasma habet comparationem proportionatam, ex qua causatur species repraesentans objectum ut praeteritum, et alias cognitum. Probatur consequentia, quia etiam somniorum in vigilia recordamur, et eorum species manet in phantasmate, tanquam praeteritorum in iis circumstantiis, in quibus ex fluxu phantasmatum fuit compositio talium, et mixtio phantasmatum in ipsa phantasia in somno, ergo a fortiori quando in eadem fit similis compositio in vigilia, in qua major est attentio potentiae, etiam remanet species conformiter repraesentans in ipsa phantasia, ut etiam experientia constat, a qua magis deducitur argumentum in hac materia. Idem etiam dicendum de visionibus imaginariis in extaticis, in quibus manet memoria non solum intellectiva, sed quaedam proportionata in phantasia, ut patet in raptu Pauli, in quo intellectus sine dubio praeivit operationem sensus. Non est autem major ratio hic quam in caeteris, in quibus intellectus praeit. Unde etiam recurrit argumentum supra factum in paragrapho praecedenti, quia intellectus recordatur actus scientifici praeteriti ad quem non excitatur a phantasia, quae subsequitur in operando, et quae nullam habuit, aut habere potuit memoriam talis actus, aut cognitionem aut speciem.
Deinde, quando est memoria quaedam confusa in intellectu de re praeterita, quam in singulari desiderat cognoscere, inquisitio ejus quoad memoriam sub ratione particulari incipit ab intellectu, donec perveniatur per viam inquisitionis ad memoriam ejus singularem ; ergo non est talis dependentia in intellectu ad phantasiam in operando, ut necessario debeat semper praeire phantasia, et excitare intellectum. Antecedens probatur, quia memoria confusa ideo contingit, quia cognoscitur sub aliqua ratione abstracta, vel sine conditione particulari ejus aliqua, quae fuit conjuncta, ut temporis, etc. Sed nequit haec memoria confusa esse in phantasia, cujus species repraesentat particulariter objectum cum omnibus circumstantiis , ergo solum potest esse in intellectu. Sed ex hac memoria confusa tanquam principio proceditur ad inquisitionem objecti sub ratione particulari; ergo intellectus aliquo modo memoratur objecti sine eo, quod sit memoria ejus in sensu, et ex tali excitatur memoria particularis in ipso sensu, quando excitatur species repraesentans objectum sub ratione particulari, qua fuit objectum sensus ut praeteriti; ergo datur aliqua species manens in intellectu, quae sit causa talis memoriae confusae. Dico autem illam speciem esse eam, quae fuit impressa ab actu praeterito intellectus, quae movet tantum ad memoriam sub ratione abstracta actus praeteriti, et non ad omnes ejus circumstantias particulares, quod potest provenire ex distractione intellectus non attendentis, et etiam ex impedimento sensus non memorantis. Nec est hoc contra naturam speciei repraesentantis ipsum objectum, ut non moveat semper ad omne illud circa quod nata est movere, modo moveat ad aliqua, quia intellectus distractus per alia fortius moventia, non est tantae capacitatis, ut ad singula in particulari perfecte et determinate applicetur ; nam sicut speciem repraesentantem objectum abstracte potest abstrahere a specie repraesentante objectum respective ad alia, sic etiam potest moveri ad cognitionem abstractam objecti, et confusam, quamvis illa species alias in alia dispositione intellectus posset movere ad rationem particularem objecti, quando scilicet intellectus est impeditus ; unde quando plures simul cognoscit per diversos actus imperfectius et confusius ea cognoscit, quam si per unum tantum applicaretur uni objecto. Caeterum illae cognitiones imperfectae et confusae causantur a speciebus repraesentantibus objectum quodlibet perfecte, neque sufficit speciem esse motivam intellectus perfecte, quantum est ex se, nisi intellectus sit mobilis juxta virtutem et naturam speciei hic et nunc, ut etiam patet in reliquis causis naturalibus, et completae virtutis respective ad passa indisposita, in quae nequeunt habere effectum completum et commensuratum suae virtuti ; ita intellectus dispositus et impeditas circa alia objecta, nequit recipere motionem perfectam hujus aut illius speciei, qualem reciperet sine tali impedimento.
Deinde, quando intellectus corrigit sensum errantem, supposita prima apprehensione talis deceptionis, ut quando sensus est difformis objecto, v. g. visio baculi in aqua, ut fracti, visio ignis, aut splendoris ex collisione vehementi palpebrarum, aut oculis clausis, quando acies oculorum solvitur ex visione luminosi, ut Solis: tunc intellectus ut sic, corrigit sensum per principia universalia, et per speciem et experientiam, quam habet ex operatione aliorum sensuum, quamvis tum non operentur circa idem objectum, ut tactus circa baculum ; et praeit operationem omnem phantasiae conformem rei, et quae est sine deceptione, quia errorem primo et per se apprehendit, et dijudicat intellectus ex principiis notis, quem sequitur phantasia operando circa objectum per alias species receptas alias per tactum. Ergo intellectus potest primo determinare et excitare phantasiam ad operandum, et consequenter phantasia in operando non semper praeit intellectum ; ergo intellectus et conservat species receptas, et potest iis uti antequam a phantasia, aut alio sensu excitetur ad operationem ; sed non est major ratio de una specie quam de altera, quia aequalis est dependentia intellectus ad phantasiam in omnibus operationibus suis ; ergo intellectus potest conservare speciem in memoria, quamvis alia conformis decidat, et corrumpatur in phantasia, et consequenter potest illas species et reminiscentia ejus recuperari in intellectu, absque eo quod praecesserit reminiscentia in phantasia deperdita specie.
Deinde, nisi species reservaretur in memoria intellectiva, vel ea reservata nisi posset intellectus ea uti, deperdita memoria sensitiva, non posset anima separata recordari praeteritorum; sed hoc est falsum, ut infra patebit, ergo et illud ex quo sequitur. Ergo ut recte Doctor, conservatur species in memoria intellectiva ex natura sua, licet pereat illa, quae fuit correspondens in memoria sensitiva. Ex praemissis itaque colligitur quod reminiscentia proprie dicta sit solius intellectus.
Sequitur praeterea responsio ad objectionem praemissam ; negatur ergo major quoad primam partem: quoad secundam vero respondetur, quando species in memoria non deperditur, excitari per intellectum inquirentem et applicantem consecutive modo jam declarato, phantasiam ad memoriam praeteriti. Ad minorem, negatur cum consequentia, nam potest etiam species memorativa recuperari im memoria sensitiva subsequenter ad inquisitionem et reminiscentiam, quae fit in intellectu: nam applicato objecto de novo et apprehenso tam per sensum quam per intellectum, excitatur memoria intellectiva, quae repraesentat ipsum ut praeteritum, et ex hoc reminiscentia ejus, ut etiam terminavit actum phantasiae praeteritum, qua posita, concomitatur actus in ipsa phantasia, quae componit conformiter ad intellectum, sicut in aliis operationibus contingit eam componere componente intellectu; ex quo actu causatur species repraesentans objectum, ut praeteritum ejusdem repraesentationis, quae fuit alias per speciem deperditam, sicut etiam contingit causari memoriam somniorum, quae contingunt ex fluxu inordinato phantasmatum ; ergo compositio illa in phantasia objecti ut alias cogniti per sensum (inquantum sic cognoscitur per intellectum, quem concomitatur, aut subsequitur phantasia in componendo eadem extrema, sicut vice versa intellectus sequitur compositionem phantasiae) relinquit speciem memorativam in phantasmate, quae sit memoria praeteriti ut praeteritum est. Ex quo patet ad probationes reliquas illius minoris, licet enim non posset ab objecto directe causari talis species, ut in aliis circumstantiis applicatur; potest tamen interveniente collatione phantasiae, et apprehensione objecti causari, quatenus illa collatio regulatur per intellectum non objective, sed ut trahentis phantasiam, ut operetur determinate circa id quod notum est intellectui particulariter. Per idem etiam patet ad illud, quod dicitur de intentione speciei remissae.