IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit dari memoriam intellectivam : Primo, quia conveniunt ei omnia requisita ad recordandum, relata n. 5. et 6. Secundo recordamur volitionum et intellectionum, alias non possemus de his poenitentiam facere, sed in hos actus non potest sensus. Tertio, recordamur necessarii, qua tale, quod sensui non convenit: et solvit auctoritates in contrarium.
(o) Dico ergo quantum ad istum articulum, quod in intellectiva est memoria, et actus recordandi proprie dictus: supposito enim quod intellectus non tantum cognoscat universalia (quod quidem verum est de intellectione abstractiva, de qua loquitur Philosophus, quia sola illa est scientifica), sed etiam intuitive cognoscat illa,quae sensus cognoscit, quia perfectior et superior cognoscitiva in eodem, cognoscit illud quod inferior, et etiam quod cognoscit sensationes (et utrumque probatur per hoc quod cognoscit propositiones contingen ter veras, et ex eis syllogizat ; formare autem propositiones, et syllogizare proprium est intellectui: illarum autem veritas est de objectis ut intuitive cognitis, sub ratione scilicet existentiae, sub qua cognoscuntur a sensu), sequitur quod in intellectu possint inveniri omnes conditiones prius dictae pertinentes ad recordari: percipere enim potest tempus, et habere actum post tempus, et sic de caeteris.
(p) Et potest breviter recordari cujuscumque objecti, cujus potest memoria sensitiva recordari, quia potest illum actum, qui est proximum objectum intuitivae, cognoscere quando est, et ita recordari postquam fuit; potest etiam recordari multorum objectorum proximorum, quorum non potest sensitiva recordari, utpote omnis intellectionis et volitionis praeteritae. Quod enim talium recordetur homo, probatur, quia alias non posset paenitere de malis volitionibus, nec praeteritam intellectionem ut praeteritam conferre ad futuram, nec per consequens ex eo quod ista speculatus est ordinare se ad speculandum alia sequentia ex istis: et breviter omnia destruuntur, si intellectionum et volitionum praeteritarum non recordamur.
Istarum autem non potest aliquis sensus recordari, quia non cadunt sub objecto alicujus sensus ; ergo illa recordatio est propria intellectui, et hoc ratione objecti proximi. Est etiam alia propria, non solum ratione objecti proximi, sed remoti, ut recordatio, quae tendit in necessarium, ut necessarium, ut in objectum remotum, cujusmodi est recordatio habens pro objecto remoto triangulum habere tres, nam objectum proximum recordationis, scilicet actus tendens in tale objectum, non potest esse nisi actus partis intellectivae.
Sic ergo patet quod aliqua recordatio est propria intellectui ex ratione utriusque objecti actus, scilicet tam proximi quam remoti; aliqua etiam ratione objecti proximi est ita propria, quod non posset competere sensui, aliqua ex ratione objecti proximi competit intellectui, tamen potest competere sensui, utpote si intellectus intuitive intellexit me videre album, postea intellectus recordatur me vidisse album. Hoc quidem objectum proximum et remotum posset esse objectum recordationis non solum sensitivae, sed etiam potest esse objectum recordationis intellectivae, et est, quandocumque fit collatio ex tali recordatione per discursum ad aliud syllogistice concludendum: alicujus tamen sensitivae, utpote supremae, sensatio praeterita non potest esse objectum proximum, nisi tantum recordationis intellectivae, ut tactum est in articulo praecedenti.
(q) Nulla tamen recordatio pertinet ad intellectum, inquantum est praecise abstractive intelligens, nulla etiam, ex hoc quod pertinet ad intellectum requirit duplicem praeteritionem, scilicet in utroque objecto: nulla etiam pertinet ad intellectum tanquam primarie et radicaliter sufficientem ad recordandum propter has tres conditiones, vel aliquam earum, intelligendae sunt vel exponendae omnes auctoritates Aristotelis et aliorum negantium in parte intellectiva memoriam. Quando (r) enim objicitur contra secundam rationem in illo articulo, quae procedit ex actu reminiscendi, per hoc quod Philosophus ponit reminiscitivos, et non reminiscitivos ex dispositione organi, patet ex dictis, et specialiter ex tertia conditione, et explicatum est satis supra.
(s) Ad illud de servo fugitivo, est solutum, si verum est quod species intelligibilis semper manet, et sensitiva aliqualiter perdita per collationem quamdam, vel usum aliarum specierum similium recuperatur perfecte. Tunc enim scitur istud nunc recordatum esse illud quod prius, vel post fuit recordatum, et post oblitum, per speciem quiescentem in intellectu, sicut si species Petri visi quiescat in virtute phantastica, licet nunquam utar illa, postea tamen occurrente Petro visui,statim cognosco ipsum esse Petrum per collationem ad hanc notitiam intrinsecam, secundum quod docet Augustinus 8. de Trin. cap. 6. Si autem nihil poneretur remanere in tali oblivione, per collationem ad quod posset sciri illud esse, quod reminiscendo quaerebatur, non videtur quod in fine posset sciri illud esse, magis quam de servo fugitivo ignoto.
(t) Ad aliud, quod ponitur habitus phantasiae, saltem non habetur ex hoc, nisi quod de memoria sensitiva ; quod enim praeter illam sit alia, quae est firmitas intellectus in illo libro, patet, ubi dicit scientiam aut sensum, cujus habitum dicimus esse memoriam, scientiam pro intellectu, sensum pro phantasia, cujus prius dixit memoriam esse habitum. Ista tamen auctoritas quaereret expositionem, si poneretur memoria sensitiva distincta potentia, sed non est ad propositum hic de hoc discutere.
Quod adducitur de Damasceno Substantiae ipsorum memoriam non habemus, verum est, ut objectorum praeteritorum, et sic non est recordatio eorum, quae requirit duplicem praeteritionem.