IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(o) Dico ergo quantum ad istum articulum, etc. Haec est conclusio principalis hujus articuli, quae ex dictis deducitur, nempe dari memoriam in parte intellectiva proprie dictam, eamque tenet expresse Augustinus per plura capita lib. 10. Confess. a c. 8. usque ad 19. Contrariam sententiam tenet D. Thomas variis in locis, potissimum 1. part. q. 89. art. 6. ubi de hoc disserit in terminis, et 2. contra Gentes, cap. 7 4. ubi tenet intellectum quidem esse conservativum specierum, et quantum ad hoc dari in eo memoriam, quia tamen illae species repraesentant tantum naturas universales, et non singulares, id est, cum conditionibus determinatis, loci, temporis, et hujusmodi, circa quae versatur sensus, non esse memoriam praeteriti ut praeteriti in intellectu, cujus objectum est universale, quod abstrahit a talibus conditionibus. Priori loco in responsione ad secundum, dicit intellectum posse actum suum singularem, et se intellexisse, non tamen sub ratione praeteriti determinata, ubi Cajetanus dicit cognosci praeteritum sub ratione praeteriti in actu signato, non vero in actu exercito, quod est dicere, cognosci praeteritum sub ratione universali et abstracta, non vero ut hic et nunc. Idem docuit Albertus in Summa de homine tract. de memoria, aliique discipuli D. Thomae in praedicta loca.
Conclusionem Doctoris tenent plures tam moderni quam antiqui, quos infra citabimus, eamque teneret D. Thomas, si admitteret intellectum nostrum cognoscere singularia in re ipsa existentia cum suis conditionibus individuantibus hic et nunc: dicit enim conservari species in intellectu, sed earum repraesentationem esse abstractam a conditionibus praedictis, quia repraesentant tantum universale, quod est objectum intellectus, et non singulare, sed solius sensus, ac proinde datur species ejus in sensu, cujus est objectum, non vero in intellectu. Tota ergo concertatio reducitur ad fundamentum utriusque sententiae, nam Doctor ex hoc probat dari memoriam in parte intellectiva, quia cognoscit singulare, et quidquid a sensu cognoscitur, et secundum modum quo cognoscitur, ac proinde habet speciem ejus.
D. Thomas 1. part. 12. art. 4. q. 84. art. 7. quaest. 85. art. 1. docet quidditatem rei materialis esse objectum nostri intellectus motivum, saltem pro statu conjunctionis; quaestione autem 80. art. 1. et quodlib. 12. q. in 8. qq. disputatis de Anima, art. 20. admittit singularia cognosci ab intellectu nostro indirecte seu reflexe, et non per speciem directe repraesentantem sicut cognoscuntur universalia. Ita etiam discipuli ejus hanc sententiam defendunt, Cajetanus citatus, Capreolus, in 1. distinct. 36. quaest. 2. insolut. argumentorum Ferrariensis, 1. contra Gentes
cap. 65. et lib. 3. de Anima quaest. 13. Conimbricenses in 3. de Anima cap. 5. quaest. 4. problematice licet, hanc tamen ut probabiliorem, et magis Peripateticam, quam sequitur Aureolus in 1. distinct. 35. quaest. 4. art. i. Argentinas in 4. distinct. 50. quaest 1. art. 2.
Conclusio Doctoris hic est contraria, nempe dari cognitionem et speciem directe repraesentantem singulare in intellectu nostro conjuncto, etiam in hoc statu. Intendit appellatione singularis rem existentem hic et nunc, et in hoc loco, prout Porphyrius sumit et definit singulare per ordinem ad accidentia, quae in re ipsa et existentia ei conveniunt, non autem intelligit singulare metaphysice sumptum, prout de eo agit in 2. distinct. 3. quaerens per quid individuatur quaelibet natura, et ibi negat cognosci determinate a sensu pro hoc statu. Sententiam hanc tenet Richardus in 2. distinct. 24. quaest. 4. Durandus distinct 3. quaest. 1. Gregorius in 1. distinct. 3. quaest. 1. Burlaeus et alii in 1. Physicorum in textum 49. ubi dicit Philosophus intellectum esse universalium, sensum vero singularium, Suarez lib. 4. de Anima cap. 3. et cap. 1. Conimbricenses cap. 3. de Anima cap. 8. quaest. 5. Idem definite docent Jandunus quaest. 11. Apollinaris quaest. 12. Probatur ratione Doctoris : superior et perfectior cognoscitiva in eodem cognoscit quidquid cognoscit inferior cognoscitiva, et imperfectior ; sed sensus cognoscit intuitive singulare hoc modo sumptum, ut de eo disserimus: ergo et intellectus, nam sicut cognitio ipsa, quae ad perfectionem spectat tribuenda est perfectiori et superiori potentiae, ita etiam modus cognoscendi, qui perfectionem dicit tribuendus est eidem. Probatur major, quia ideo est aliqua potentia superior et perfectior in eodem ordine et genere, quia excedit in operatione et modo operandi; ergo quidquid perfectionis est in cognitione, et modo cognoscendi sensus, tribui debet intellectui, si alioquin imperfectio quam excludit, cadit in potentiam superiorem. Probatur antecedens cum consequentia, potentia superior in eodem ordine dicitur, quia est universalior quoad actum et objectum, ut patet de sensu interno comparato ad externum, qui fertur in objectum singulorum, et actus, ut praesentes sunt, et ulterius non praesentes et praeteritos cognoscit. Patet etiam de intellectu Angeli, qui cognoscit perfecte res naturales, etiam sensibiles, sub propria ratione, et spirituales, et universum genus entis naturalis ; et quamvis ad haec etiam se extendit intellectus humanus ex natura potentiae, tamen ab Angelico exceditur in perfectione cognitionis. Item, intellectus divinus infinite excedit omnem cognitivam creatam, ita ut si aliquod objectum esset quod cognosceretur ab inferiori, et non posset cognosci ab Angelo aut a Deo, sequeretur imperfectio in utroque) ergo idem dicendum de intellectu nostro, ut comparatur ad sensum, non compati cum perfectione ejus ignorare quod cognoscit, aut imperfectius attingere objectum, quod perfectiori modo attingitur a potentia inferiori. Sed perfectius attingitur objectum per cognitionem intuitivam, et in propria existentia, et ut praesens, quam sub ratione universali et abstracta ab his ; ergo hoc concedendum est intellectui sicut convenit sensui. Patet subsumptum, quia ratio universalis objecti non accedit ad perfectionem singularis et existentis cum aliis conditionibus in. dividuantibus in esse entis ; ergo neque in esse intelligibilitatis, ideoque intellectui Angeli conceditur hic modus cognoscendi ; ergo etiam intellectui nostro est concedendus, alioquin sine sufficienti fundamento limitatur ejus perfectio, nam qui dicunt animam separatam non posse cognoscere per species etiam infusas, res superiores aut inferiores, nisi conceptu confuso et imperfecto, ideoque conjungi corpori ut perfectius cognoscat, et in ipso corpore limitari ad solam quidditatem abstractam rei materialis, ut est sententia D. Thomae, quoad utrumque membrum satis arctant perfectionem ejus et sine sufficienti fundamento. Videtur enim retinere principia Philosophorum quorumdam, qui errarunt circa virtutem intellectus, et modum cognoscendi per solam assistentiam intelligentiae extrinsecae, quamvis non conclusionem, eaque quae illi disseruerunt de modo intelligendi animae per conversionem ad superiora, et phantasmata accommodare ad virtutem innatam ipsius potentiae intellectivae, et in hoc tantum corrigere eorum errorem.
Ex utroque autem modo philosophandi de anima conjuncta et separata, sequitur intellectum ejus non attingere objectum suum in particulari, et sub ratione ultima essendi, quae est singularis et existens, sed sub conceptu tantum confuso; confuso dico, quia licet attingat sub conceptu abstracto quidditatis, et distincte, tamen ut hic conceptus comparatur ad ipsam rei actualitatem, est imperfectus rei, et confusus, non attingens ultimum ejus gradum et perfectionem in ordine, ad quem dicitur esse ens, nempe ut actu existit vel possit existere.
Confirmatur ergo ratio praedicta, primo : Intellectus secundum naturalem inclinationem nata est habere naturalem finem, in quo perficitur et beatificatur beatitudine naturali, prout existit finis ille in re ipsa; ergo nata est attingere finem illum in re ipsa. Antecedens suppono, quia operatio virtus et media operandi, concessa sunt intellectui, ut attingat finem aliquem extrinsecum, a quo in re ipsa pot?st perfici: ergo ille finis debet esse possibilis attingi, ut in re ipsa est,alias.non sufficienter beatificaret intellectum, aut satiaret ejus appetitum. Patet consequentia, quia intellectus ut elevatus, respiciens finem supernaturalem non beatificatur, nisi ut in re ipsa conjungitur fini per visionem ejus; ergo appetitus etiam naturalis ejus nequit satiari in via, nisi etiam conjungatur fini. Sed finis ejusin via est ejus objectum, nam ille est finis potentiae, circa quod ultimate tendit, et cui unitur ; ergo potest ultimate attingere objectum in via secundum quod in se est in essendo, et consequenter si objectum ejus est res materialis, potest illud in re ipsa attingere, ut existens, et non solum per conceptum confusum et abstractum secundum rationes universales.
Dices finem naturalem intellectus esse cognitionem substantiarum separatarum, et veritates necessarias, quae sunt abstractae .
Contra si ille finis est ex natura potentiae ; ergo ejus appetitus naturalis exigit conjungi tali fini inre ipsa, et secundum propriam rationem finis, ut attingibilis cst naturaliter, quod dico ad excludendum Deum, qui nequit in se naturaliter attingi, sed per elevationem potentiae. Et probatur consequentia, quia finis potentiae satians appetitum ejus nullus esse potest, nisi is qui secundum rationem propriam est talis, et ut in re est ; ergo neque aliquid est ad finem ut ad finem, nisi sub ratione propria. Patet antecedens, quia in re ipsa debet supponi ad operationem potentiae, ut est ad finem, loquendo de fine reali, ad quem est potentia, et de vero fine, cui ex se competit esse causa. Sed conceptus objectivi et universales, non sunt ita in re ipsa ante operationem potentiae, sed fiunt per ipsam ejus operationem abstra.
hentem, ut maxime conceditur in sententia adversa: ergo non possunt esse finis potentiae prior ipsa ejus operatione. Deinde, omnis abstractio per operationem potentiae supponit id a quo fit abstractio, esse notum potentiae sub ratione propria, antequam abstrahat rationem universalem sibi et aliis per collationem eorum; sed illud est singulare, ergo attingitur singulare ab intellectu abstrahente sub ratione propria. Probatur major, quia potentia conferens aliqua determinata ad invicem prout conveniunt et differunt, debet ferri in utramque rationem communem et particularem, alias non cognosceret extrema prout extrema sunt convenientiae et differentiae; ergo cognoscens Petrum et Paulum convenire in esse hominis, et differre in esse determinato Petri et Pauli, necessario agnoscit hoc esse, et principium seu fundamentum differentiae inter utramque. Ergo appetitus intellectus, ut fertur in illa extrema, nequit satiari, nisi cognitis extremis; appetitus, inquam, collativus intellectus, quo discernit inter ipsa extrema, nam virtus illa collativa datur in ordine ad cognitionem extremorum in seipsis, cum collatio ipsa se extendat ad differentiam extremorum. Et sic etiam de aliis veritatibus abstractis, quae communia sunt substantiis separatis, et enti materiali, nam licet intellectus non attingat res spirituales sub ratione propria, inclinatur tamen ad hanc cognitionem, et eam habet extra praesentem statum separatus, ex quo appetitu etiam inclinatur ad abstractionem ab entibus materialibus, ut posset saltem in confuso attingere res spirituales imperfecte secundum rationes quasdam transcendentes, et pro differentia earum excludens imperfectionem materialium, et substituens negationes, ut vel sic attingat aliquem proprium conceptum ipsorum,
qui nullo modo satiat appetitum potentiae, quamvis in eo sistit, quia nequit ulterius progredi ob imperfectum motivum, et media cognoscendi inferioris ordinis. Sed ex appetitu recte cognoscitur finis per se potentiae; ergo ex appetitu cognoscendi substantias spirituales sub ratione propria, recte colligitur eas sub hac ratione cadere sub objecto naturali potentiae.
E contra vero descendendo ad ens materiale, quando cognoscitur sub ratione propria, ut est hoc ens, satiatur perfecte intellectus, ut amplius non procedat investigando: ergo signum est cognoscere illud sub ratione propria, qua tale est, et existens.
Secundo confirmatur eadem ratio: intellectus corrigit sensura, ut supra dictum est, v. g. visum operantem difformiter ad objectum in re ipsa corrigit non solum ex principiis universalibus, sed ex particulari experientia, quam habet per alium sensum hic et nunc, vel alias habuit; sed corrigit cognoscendo deceptionem, ut est hic et nunc sensu: ergo cognoscit operationem sensus, ut fertur in objectum in re ipsa, ut est difforme visioni. Sed hoc repugnat, nisi cognoscat objectum sub ratione propria, et prout in re est, et simul ipsam visionem difformem, ut difformis, et qua est visio repraesentans difformiter in esse visionis, qua attingit objectum ; ergo hoc cognoscit intellectus intuitive, prout hic et nunc est objectum, et prout visio se habet ad ipsum, et consequenter attingit utrumque sub hac ratione propria hic et nunc. Cognoscit praeterea intellectus operationem sensus externi hic et nunc, et circa quod operetur, et quando cum reliquis circumstantiis, et quando non operatur circa tale objectum, et quomodo, si perfecte, si imperfecte. Alias nullum posset esse in voluntate imperium in sensum externum applicandum operationi,aut removendum, aut etiam apponere modum operationi, si intellectus non fertur tam in operationem, quam etiam in ipsum objectum et modum operandi circa ipsum ; neque satiari posset appetitus voluntatis imperantis dum in eventu ipsa sensus operatio ponitur, nisi intellectus tam operationem quam reliqua concurrentia eidem repraesentaret. Nullus etiam appetitus aut amor, circa objectum singulare posset innasci in voluntate, nisi intellectus hic et nunc proponeret objectum illud ut praesens est, vel absens, juxta modum quo voluntas in ipsum tendit per fruitionem aut desiderium. Item, intellectus non posset discernere inter Petrum et Paulum individua, nisi utrumque cognosceret secundum conditiones suas individuales hic et nunc praesentes, nullam posset habere experientiam ab effectu de aliqua re in particulari, et a posteriori per operationem, nisi cognosceret rem ipsam et operationem, ut ab ea procedit hic et nunc, et universim concidit omnis inventio ab effectu ad causam, si intellectus nequit utrumque ut hic et nunc conjuncta, neque posset figuram hanc discernere ab alia, ut quadrangulum a triangulo, si intellectus non cognosceret individuum sub sua determinata ratione hic et nunc existens.
Dices intellectum cognoscere ista in phantasmate.
Contra, intellectus nequit cognoscere per phantasma tanquam per medium cognoscendi, ergo requirit, vel ipsum esse objectum concurrere, ut est praesens; vel certe aliquam ejus speciem, quae sit principium talis cognitionis, quia si alias immediate ipsum phantasma moveret intellectum possibilem ad talem cognitionem , etiam objectum in re praesens sic movere posset.
Dices, cognosci illa in uhantasmate tanquam in ratione cognoscendi cognita.
Contra, si ipsum phantasma repraesentat objectum in se praesens, et simul actum sensus externi, ut fertur in objectum cum omnibus circumstantiis temporis, loci et situs, etc. et intellectus fertur in phantasma tanquam in rationem cognitam, ut est sic objecti ; ergo intellectus fertur in objectum sub ratione propria, qua terminat sensum, et consequenter illud cognoscit, ut praesens est sub ratione propria quod effugitur.
Deinde quaeritur quid concurrit ex parte intellectus tanquam medium talis cognitionis eliciendas, et quod repraesentat phantasma, seu objectum in phantasmate: vel ergo species repraesentans objectum sub tali ratione, aut ipsum phantasma ut fertur in objectum, sed sic sequitur intentum, nempe intellectum et cognoscere singulare determinatum, ut in re ipsa est, et habere speciem sic repraesentantem. Patet sequela, quia cognoscit ipsum phantasma sub ratione sua singulari, ut est talis objecti, et ipsum consequenter objectum ut terminat phantasma repraesentans, utrumque antem est singulare; ergo, etc.
Dices speciem universalem, quam habet intellectus, repraesentare utrumque.
Contra, hoc effugium est, quia si species universalis repraesentat objectum, ut in phantasmate est, perinde se habet quantum ad intentum, quia sic sequitur intellectum cognoscere singulare sub ratione propria per talem speciem, non secus ac cognoscitur ab Angelo per speciem infusam, quae repraesentat naturam, et sua individua existentia, ut statuit D. Thomas, quae species in hoc etiam dicitur differre per se a specie impressa. Deinde species impressa intellectui, si repraesentat singulare, illud primo repraesentabit et naturam secundario ut abstractam. Hoc autem destruit fundamentum oppositae, quo dicitur intellectus esse universalium tantum. Probatur antecedens, quia illa repraesentans individuum determinatum ut sit conformis rei nequit repraesentare aliquid, quod est in individuo, nisi ut singulare est ; ergo repraesentat totum, quod repraesentat ut individuum.
Dices, individuum cognosci tantum indirecte per accidens, ut alii dicunt, vel reflexe.
Contra, nequit intellectus ex reflexione in aliquem suum actum cognoscere individuum, si nullus actus ejus sit individui, ut objecti; ergo, etc. Probatur antecedens, si intellectus nequit cognoscere individuum, quia tantum est universalium ex natura sua, et modo determinato cognoscendi, neque species ulla intellectus repraesentet directe et per se individuum, cum repraesentatio expressa actus intellectui sequitur modum repraesentandi objectum, et in illud tantum fertur, quod tantum repraesentatur in specie, sequitur nullum actum directum intellectus repraesentare individuum; sed actus reflexus intellectus, ut fertur in directum, tantum cognoscit ip?um actum directum, et objectum quod repraesentat haec reflexio, nequit repraesentare individuum determinatum, de quo quaeritur.
Dices cum D. Thoma, reflexionem fieri super ipsum phantasma, cognita prius natura universali, et sic cognosci individuum in phantasmate. Ita docet q. 2. de veritate, art. 6.
Contra, redit ratio jam praemissa, quia nequit intellectus moveri ad reflexionem nisi ex aliquo, quod sit cognitum tanquam ex noto, vel per medium cognoscendi incognitum ; quidquid hoc secundo modo intelligit, intelligit directe, et non reflexe ; priori autem modo nequit sic reflectere. Quod probatur, quia illud notum est tantum natura universalis 3t indifferens ad omnia quibus convenit, et quae potentia tantum passiva, ut ita dicam, continet inferiora, et non actu, aut intelligibilitate. Sed talis ratio indifferens formaliter nequit determinare intellectum ad cognitionem determinatam et e pressam hujus individui determinati magis quam alterius, neque etiam esse ratio cognoscendi aliquod determinatum ; ergo, etc. Deinde redit ratio per quam supra hanc responsiones rejecimus.
Hinc excluditur modus dicendi Soti 1. Physic quaest. 2. art 2. qui dicit intellectum determinari ad cognoscendum individuum, ut cognoscitur a phantasia.
Contra, non per speciem universalem neque per objectum ejus, quia utrumque est impossibile ; ideo enim nequit directe repraesentare individuum ex propria et intrinseca determinatione speciei, quae est sua repraesentatio, quia species est objecti, ut abstrahit, et nullam dicit connexionem actu ad individuum determinatum, alias repraesentaretur ut actu in individuo, et ut singularis sine abstractione ; ergo determinatio nequit esse per speciem aut impressam, aut expressam, quae uniformes sunt objecti in repraesentando, nequit esse a solo intellectui aut virtute ejus, alias intelligeret sine concursu objecti; nequit esse a phantasmate, quia huic negatur concursus immediatus in intellectum possibilem, et solum admittitur concursus ejus ad speciem illam universalem, cooperante intellectu agente ; ergo nequit illa determinatio subsistere ad causam ullam, a qua sit, neque consequenter intellectio individui, tenendo intellectum esse ex natura sua tantum universalium. Accedit quod si intellectus quocumque actu suo cognoscit individuum, ut est in phantasmate, vel praesens vel praeteritum, cognoscat individuum sub ratione propria, et in ordine ad tempus determinatum, quia sic repraesentatur in phantasmate ; ergo ille actus relinquit speciem sui in memoria intellectiva, sicut caeteri actus intellectus, et consequenter datur sic memoria . praeteriti in intellectu, quod est intentum principale, et conclusio quae negatur. Probatur consequentia, quia actus reflexus potest esse intensus, et cum vehementi attentione potentiae ; et licet sit reflexus, non refert, quia est directus sui objecti, licet dicatur reflexus, quia est actus alterius potentiae ex aliquo noto, nam intellectus per plures collationes ex objectis et principiis notis causat plures notitias, quarum species manent in ipso, ut memoria est. Ergo etiam hujus actus potest esse species in memoria, quae repraesentabit actum ut fuit singularis pro tempore praeterito praesentis, et consequenter erit utriusque objecti tam remoti quam proximi ut praeteriti ; quod ad intentum nostrum sufficeret, quamvis nulla sit ratio magis asserendi cognitionem individui fieri in intellectu, quam etiam speciem, quia sicut talem habet in memoria sensitiva et imaginatione, potest habere in intellectu ; ideo negatur in intellectu, quia nequit cognoscere singulare ut tale, quod solum recipiat universale.
Dices cum aliis cognosci singulare cognita tota collatione accidentium ejus.
Contra, quaeritur de modo et medio cognoscendi ? In primis vel cognoscuntur accidentia ut sunt reipsa in individuo, et sic cognoscuntur ut singularia, et ut in propria existentia sunt vel fuerunt, et sic datur intentum ; vel cognoscuntur tantam sub ratione universali et indifferenti, et sic cognoscendo non cognoscitur individuum determinatum, neque accidentia, ut. insunt in individuo tanquam conditiones individuantes ejus; ergo neque indiviv duum. Sed ex parte intellectus, nisi habeat medium cognoscendi repraesentans accidentia priori modo, nequit cognitio determinati individui fieri, neque accidentia cognosci, ut sunt individui, sed tantum sub ratione universali, et compositio facta per intellectum non fit ex motivo sufficienti determinate ad cognitionem individui determinati, sed illa compositio respicit aliquid possibile et indeterminatum, quod nihil facit ad propositum. Hinc excluditur responsio Cajetani de conditione individui, aut praeteriti in actu signato, et non exercito, nam si differentia illa ponatur ex parte objecti, idem est actus signatus et indifferens, aut universalis, et indeterminatus, quod est idem dicere ac non cognosci individuum hoc sub determinata ejus ratione, aut hanc differentiam temporis determinatam, sed solum sub ratione universali et confusa. Si autem differentia assignata dicit modum ipsius, si ullus datur in exercitio, destruit seipsam; si vero dicat modum actus non secundum entitatem, sed secundum repraesentationem, redit in primum membrum impugnatum.
Tertio confirmatur ratio principalis: Haec propositio et praedicatio in actu exercito : Petrus currit nunc, est vera illo currente, est falsa eo sedente. Fit autem per intellectum ; ergo cognoscit copulam, praedicatum et subjectum, et determinationem temporis positam ex parte praedicati, alias non posset formare propositionem, aut conferre praedicatum ad subjectum per copulam, nisi apprehensis extermis, et copula. Praeterea, agnoscit determinate veritatem et falsitatem ejudem propositionis, quando determinate vera vel falsa est ; ergo determinate cognoscit objectum, ut in re est determinate, vel non est. Patet consequentia, quia alias non posset ignoto objecto, ut est materia enuntiationis circa quam, judicare conformitatem aut difformitatem propositionis ad ipsum objectum, si hoc esset ei ignotum, aut non cognitum ullo modo, neque consequenter si propositio determinate vera, aut determinate falsa, sed vel esset ei neutra, ut haec : Arenae magis sunt pares, circa quam nullum format intellectus assensum aut dissensum ex defectu motivi. Ergo ut judicet determinate praemissam propositionem esse veram, aut determinate falsam, habet sufficiens motivum cognitum, sed hoc est ipsum objectum, ut in re est determinate, vel non est, ex quo propositio participat suam veritatem aut falsitatem modo dicto. Sed extrema hujus propositionis sunt singularia, ut singularia determinata, et modus etiam, secundum quem limitatur, aut refertur praedicatum ad subjectum, seu mensura, secundum quam dicitur inesse, est singularis, ut tempus praesens; ergo totum hoc cognoscitur directe ab intellectu; ergo etiam veritas hujus propositionis cognoscitur ab intellectu, data veritate prioris cognita : Petrus cucurrit, nempe quando formatur pro tempore sequente praeteritum cursum Petri; ergo intellectus fertur in singulare, ut singulare directe, et memoratur etiam praeteriti ut praeteriti ; quod experientia plana notissimum est.
Respondent aliqui quod subjectum hujus propositionis : Petrus est homo, sit in aestimativa, praedicatum vero in intellectu. Sed haec responsio sua absurditate corruit, quia si intellectus non cognoscit subjectum, nequit etiam cognoscere praedicatum, ut est extremum propositionis, neque copulare, neque consequenter judicare de veritate propositionis, neque differentiam inter praedicatum et subjectum cognoscere,neque quando inest subjecto, vel non inest Deinde, nil juvat ista responsio,
quia quando omnia limitantur ad singulare, tam ex parte subjecti singularis, quam ex parte praedicati quoad mensuram et modum (ut si dicatur : Petrus nunc currit per hanc planitiem, claudicans pede sinistro suo, etc. de cujus veritate cognoscit et judicat determinate intellectus), illa, inquam, responsio nullum habet locum. Ex his ergo omnibus patet ratio prima Doctoris, nempe concedendam esse intellectui omnem perfectionem potentiae inferioris, et attingere omne ejus objectum, et actus, ea perfectione cognitionis, qua cognoscuntur ab ipsa inferiori, quia neque immaterialitas intellectus, et materialitas objecti obstant, quia sic etiam cognoscuntur a Deo et Angelo ; neque etiam imperfectio intellectus nostri, qua accedit ad perfectionem materiae, ut forma ejus, et mediat inter sensum et intellectum Angeli, quia hoc, potius probat contrarium, quia debet accedere ad utrumque extremum, et ut est superior in homine cognoscere quidquid potentia inferior cognoscit quam dirigit et corrigit in suis actibus, et ulterius etiam participare modum cognoscendi superioris intellectus quoad perfectionem, qua excedit sensum. Hoc autem ipsi competit qua cognoscit universalia, et veritates abstractas, ac etiam ex natura potentiae, ut non est impedita potest cognoscere separata res spirituales sub propria ratione, ut dictum est in quaestione praecedenti ; neque cognoscere singulare materiale ipsi repugnat, quia spirituali actu illud cognoscit, cui non repugnat repraesentare materiale est, alias sic repugnaret Angelum cognoscere rem materialem sub propria ratione: sicut ergo per actum cognoscit ipsum materiale, ita et per receptam speciem potest etiam exire in actum juxta modum cognitionis quam habet. Sed petes, quomodo intellectus cognoscat intuitive ipsum singulare, aut rem materialem praesentem et existentem ? Ratio difficultatis est, quia Doctor videtur in quaestione praecedenti, et locis ibi allegatis, negare cognitionem intuitivam et perfectam rei, ut est in se, fieri per speciem. Ex alia parte non videtur objectum materiale in se esse proportionatum intellectui, ut immediate concurrat ad cognitionem sui intuitivam.
Respondetur, objectum immediate concurrere ad cognitionem sui intuitivam, et sicut perfectius est attingere objectum in se ipso, ut praesens est, et sic attingitur a sensu tam interno quam etiam externo, idem concedendum est intellectui ex principio supposito. Objectum ergo quando est praesens potentiae inferiori praesentia requisita, ita etiam est praesens potentiae intellectivae, ut sufficiens motivum ejus, quamvis moveat subordinate ipsas potentias, quod provenit ex subordinatione ipsarum potentiarum, quia potentia superior supponit inferiorem esse in actu, ut phantasia sensum externum, ut visum ; intellectus vero utramque, et ideo objectunvservat hanc subordinationem in movendo.
Dices, ergo etiam objectum in se potest immediate movere intellectum ad species abstractive repraesentantes, et ad ipsam cognitionem abstracti vam sine specie, quod videtur contra Philosophos, qui dicunt intellectum agentem abstrahere species a phantasmatibus.
Respondetur concedendo consequentiam, juxta ea quae disseruimus in quaestione praecedente, quia intellectus agens non limitatur ad phantasmata, quamvis etiam a phantasmate abstrahere possit speciem, ideoque ponitur a Doctore in Angelo et anima separata etiam sic abstrahere species immediate a re materiali, quandocumque ergo potest intellectus possibilis exire in actum immediate circa objectum, et intuitive ipso concurrente, potest etiam intellectus agens cum eodem objecto producere speciem abstractive repraesentantem objectum sub ratione propria.
Ad illud quod dicitur, hoc esse contra Philosophum, negatur, nam concedo intellectum agentem etiam abstrahere a phantasmatibus, quamvis non ab iis solis. Abstrahit autem species a phantasmatibus, quoties non habet scientiam experimentalem de re ipsa, sed eam cognoscit per viam doctrinae, aut alia via, et non per experientiam rei in se ipsa, et ut plurimum ita contingit, quia species, quibus utitur intellectus, ut plurimum per viam doctrinae acquirit dependenter a phantasmatibus, et per varias collationes.
Secundo principaliter probat Doctor intellectum cognoscere intuitive objectum sensus et actus. quia intellectus format propositiones contingentes, et cognoscit veritatem earum. Sed haec veritas non cognoscitur nisi objecto in re cognito, si est propositio circa res materiales et sensibiles, quia ut cognoscatur veritas propositionis contingentis, in qua praedicatum est forma conveniens subjecto, non universali, quia ipsi nequit inesse, sed particulari, et secundum existentiam, tam subjecti suppositi, ut in re ipsa praecise existit quam praedicati, ut convenit subjecto in existentia, ut dictum est in confirmatione tertia supra, ergo intellectus cognoscit ipsa extrema, ut hic et nunc in existentia conjunguntur.
Confirmatur, quia intellectus practicus, ut dictat secundum prudentiam versatur circa singularia ; habitus quo facilifatur expertus, versatur circa singularia, et ars circa res contingentes, ut in singulari conjunguntur. Fides divina etiam versatur circa propositiones contingentes,
ut dictat dolendum de peccato praeterito, quod necessario cognosci debet, ut praeteritum in opere, et tale quale fuit in circumstantiis. Lex, praecepta, justitia commutativa et vindicativa et distributiva, commercia, promissiones, stipulationes, contractus versantur circa res singulares. Fides etiam divina, ut dictum est, versatur circa articulos particulares, ut Beatam Virginem Mariam peperisse Christum, hunc fuisse crucifixum, mortuum, et resurrexisse tertia die. Historiae monumenta rerum gestarum, et omnes actus publici, providentia ex praeteritis pro futuro, et hujusmodi alia innumera, quae concernunt dictamen intellectus circa singularia, et electionem, et fugam rerum in se existentium, quae sine memoria et cognitione singularium nequeunt esse: ergo tam certum est intellectum esse singularium, quam haec omnia versari posse circa singularia, et consequenter datur cognitio et memoria horum. Haec ratio est evidens, et secundum principia omnium Philosophorum in moralibus et Ethicis, quae Aristoteles et Schola ejus passim admittit, et etiam juxta ea quae docet de arte et experientia, et habitu eorum; recte ergo colligit Doctor deinceps quorum sit memoria intellectiva, et quomodo.
(p) Et potest breviter recordari, etc. Docet ut dixi, quorum sit memoria intellectiva. Primo, est omnium, quae cognoscit sensus, et actuum etiam sensus, et hoc modo est praeteriti, quantum ad objectum proximum et remotum. Secundo, est utroque modo memoria in intellectu quoad utrumque objectum, proximum et remotum, respectu tam volitionum praeteritarum quam etiam intellectionum, quae fuit illarum volitionum. Et probat, quia alias praeceptum confessionis peccatorum, quorum tralitia consummatur in ipsa mente et voluntate, esset nullam,
si non posset intellectus habere memoriam sui actus, ut fuit illarum volitionum praeteritarum. Plura alia exempla possent adduci ex doctrina generali tradita. Potest praeterea intellectus habere memoriam sui actus reflexi, quo alium actum suum cognoscit, et utrumque praeteritum ; et haec memoria est ita intellectui propria, ut non possit esse intensa: ergo amplior est hac in parte memoria intellectiva.
Tertio tandem est memoria in intellectu respectu objecti proximi, et non remoti, ut quando cognoscit universalia et necessaria, habet memoriam illius actus praeteriti, quamvis objectum ejus abstrahat a praeterito, et omni differentia temporis. Et haec memoria soli intellectui competit, et non sensui, ut quando cognoscit se demonstrasse triangulum habere tres angulos, et recordatur talis actus scientiflce praeteriti. Ex quibus concludit tres gradus memoriae inveniri in intellectu, et concludit : Alicujus tamen sensitivae, utpote supremae, sensatio praeterita non potest esse objectum proximum, nisi tantum recordationis intellectivae, ut tactum est in articulo praecedenti, etc.
Circa haec oritur primo dubium, quo.
modo actus supremae sensitivae possit esse objectum proximum intellectivae, ut videtur asserere, quia objectum proximum intellectivae videtur esse actus proprius, et non actus alterius potentiae, quia hic est remotum objectum.
Respondetur primo, particulam exclusivam referri absolute ad membrum antecedens et aequivalere huic negativae, nempe actum superioris sensitivae non cognosci a se, neque ab alio sensu ; ut objectum proximum, si cognosceretur, deberet ab ipsa superiori cognosci ; ut objectum proximum tantum, dicit cognosci ab intellectiva memoria, non intendens esse objectum ejus proximum, sed remotum. Respondetur secundo, intellectum agentem abstrahere duplicem speciem a phantasmate, alteram objecti repraesentat, alteram ipsius phantasmatis ut cogniti, quae species repraesentat ipsum phantasma, seu actum praeteritum sensus superioris immediate, quando non est, ut praeteritum. Esse autem objectum recordationis intellectivae probat ex eo quod ex tali recordatione possit syllogistica procedere ad aliud concludendum. Unde Philosophus de Memoria et Reminiscentia, cap. 2. et 1. Met. cap. 1. et 2. Posteriorum cap. ult. attribuit intellectui hanc ratiocinationem per discursum, et negat brutis, eam appellat reminiscentiam.
Secundum dubium est de veritate ipsius rei : An sensus cognoscat suos actus? Hic autem non intelligitur cognitio illa experimentalis, qua potentia operans, medio suo actu, experitur per ipsum actum se tendere in objectum, et hoc modo actus quasi se ipsum cognoscit; quaestio vero est de cognitione actus per modum objecti cogniti directe, eo modo quo dicitur memoria esse objecti praeteriti, tam proximi quam remoti, an sic scilicet actus sensus interni sit objectum sui ipsius? Priori modo Philosophus in 3. de Anima c. 2. dicit oculum videre ipsam visionem, quae quodammodo est colorata. Secundo modo agit de objecto memoriae et reminiscentiae.
Prima sententia est, sensum non solum internum, sed etiam externum, cognoscere suos actus. Fuit Platonis in Theaeteto ; eamque tenet Themistius, Averroes, Aegidius, Cajetanus et Venetus in cap. illud citatum Philosophi.
Secunda sententia est negativa quoad sensus externos, quam docet D. Thomas, 1. part. q. 18. art. 4. ad 2. q. 81. art. 3. ad 3. in 2. contra Gentes, c. 65. Albertus 2. de Anima tract. 4. cap. 4.
Tertia vero sententia est, sensum internum cognoscere actus externorum, non tamen proprium actum, quam hic docet Doctor, licet citetur a modernis pro opposita sententia in hac quaestione, credo ex responsione 2. ad secundum, quo probavit non dari memoriam in brutis, g Juxta hoc potest, in fine, ubi probat sensum tam internum quam externum non cognoscere per modum objecti, nisi qualitatem sensibilem, et non actum non sensibilem.
Ad quod argumentum respondet g Sustinendo tamen intentionem Aristotelis, etc. versu : Aliter, potest dici, etc. quamvis in priori responsione teneat sententiam negativam, prout etiam eam tenet citans prioris responsionis resolutionem, quam tenet. Ambiguitas autem est ex ipso Philosopho, nam in praedicto loco proxime citato videtur tenere affirmativam, et licet utrimque disserit, solvit argumenta negativae sententiae. In libro tamen de somnio et vigilia c. 2. tenet expresse negativam, quam docet D. Thomas 1. p. q. 14. art. 2. ad primum, Ferrariensis lib. 2. contra Gentes c. 66. Javellus lib.2. de Anima 33. Apollinar. q. 37. Capreolus in 3. dist. 44. et est communior sententia.
Probatur primo, quia nihil materiale est in se reflexivum; sed sensus tam internus quam externus est materialis et extensus ; ergo nequit in seipsum reflectere, neque consequenter cognoscere suum actum per modum objecti, quod tantum cognosci potest a potentia eliciente per reflexionem. Major patet, quia alias daretur penetratio naturaliter.
Dices hanc reflexionem non esse realem, sed intentionalem.
Contra, ex reflexione intentionali sequeretur realis, quia organum materiale, sicut neque seipsum cognoscit per modum objecti, et ideo quia ob extensionem sui nequit convertere aciem nisi in rectum, et quod proponitur per modum objecti, ut patet in oculo, qui nequit in seipsum tendere sub hac ratione, neque recipere speciem a seipso, quamvis ab oculo alterius posset recipere speciem, ita etiam neque sensus internus potest a se ipso recipere speciem, quamvis ab eo quod extra positum est, recipiat. Alia hujus ratio assignari nequit, nisi quia est organum materiale, et argumentum a paritate de sensibus externis, et de ipso organo interno valet, quia organum internum sine dubio est quantum et quale, quod posset proinde ex natura sua esse objectum, si potentia sensitiva posset in illud reflectere; ergo eadem est ratio de proprio actu.
Dices, sensus cognoscit objectum in specie, quae inhaeret ipsi; si cum reflexione, sequitur intentum; si sine reflexione, ergo potest etiam proprium actum sine reflexione cognoscere.
Contra, sensus internus cognoscit objectum ut fuit sensus externi cum iisdem circumstantiis, licet mediante specie, quae non est ratio cognoscendi cognita, sed medium incognitum, ac proinde cognoscit directe, et non reflectendo, nam aliud est quod cognoscat per tale medium objectum, et aliud quod in se reflectat cognoscendo.
Confirmatur ergo ratio, quia organum est mixtum ; ergo habet qualitates sensibiles. Est etiam quantum, ergo habet rationem sensibilis proprii, et communis ex natura sua; ergo si sensus cognosceret actum suum,cognosceret etiam subjectum actus, quod est organum; hoc autem nequit cognoscere, ergo neque actum suum cognoscit. Probatur consequentia prima, quia non potest cognoscere aliquod singulare abstracte ab iis quae conjunguntur,
si per se sunt sensibilia respective ad eumdem sensum: sed sensus communis fertur in omnia per se sensibilia, ergo in ea quae conjuncta sunt actui proprio, quale est subjectum sensibile.
Quod si dicas, cognoscere etiam seipsum, hoc est contra omnem experientiam, et praeterea redit ratio eadem, quia non cognoscit formam aut figuram sui ipsius, imo neque intellectus haec cognoscit, quamvis cognoscat ipsum actum, ut connotat objectum ; et ratio est, quia non cognoscit nisi ea quae sunt objectum sensus aut operationes ejus, ut connotant objectum, ut sunt actus ipsius sensus.
Secundo probatur idem, quia ordo potentiarum est talis, ut superior tantum cognoscat actum inferioris, ut sensus communis actum sensus externi, et actum sensus communis cognoscat intellectus. Unde neque ipse intellectus per speciem directe repraesentantem objectum, cognoscere potest proprium actum, nisi reflectendo, et quatenus ipse actus reliquit speciem in reminiscentia ; ergo minus potest sensus communis cognoscere proprium per modum objecti. Probatur consequentia, quia illa cognitio deberet etiam ab ipso objecto causari ; sed species reli -cta ab objecto externo sensibili nequit repraesentare actum consequentem phantasiae, neque phantasia potest moveri ab ipso actu, quia non habet modum essendi objecti in phantasia, sed rationem expressam objecti alterius in ordine, ad quod constituit ipsam phantasiam cognoscentem et tendentem ; neque relinquit speciem sui in phantasmate, quia ipsa phantasia videtur concurrere ad propriam i speciem, et nihil potest relinquere in phantasia propriam speciem, nisi habeat modum essendi objecti, quod nequit convenire actui, dum est in ipso exercitio, quia seipsum nequit repraesentare, sed objectum cujus est, sicut neque actus etiam intellectus seipsum repraesentat, sed objectum a se diversum.
Contra hanc sententiam urgentur quaedam testimonia, Philosophi, ut capite ultimo libri de insomniis, ubi dicit: Cum summa potestas, eademque judicatrix sentiebat Coriscum, simulacrum non dicebat, etc. Item: Sentiens hoc ipsum, supple simulacrum, ait non esse Coriscum, sed illius simulacrum, etc Quod vero loquatur de sensitiva apparet: Nisi sanguine, inquit, impediatur, judicabit vere illum esse Coriscum, etc. ergo sentit sensitivam cognoscere utrumque, nempe simulacrum a se formatum, id est, actum et Coriscum, quia alias non posset unum ab altero discernere, etc.
Respondetur, Philosophum ibi agere de operatione quam habent aliqui in somno levi, quo judicant somnium quod vident. Hanc autem operationem dico esse intellectus non perfecte tum ligati per sensum, et qui impediri potest ex vehementia imaginationis ob copiam sanguinis in ipsa imaginativa, nam ex indispositione corporis etiam impeditur operatio alias conveniens. Quod vero dicatur sensitiva intellectus, non refert, quia apud Philosophum haec appellatio ipsi saepe attribuitur. Per summam ergo potestatem intelligit Philosophus ipsum intellectum, quia cognitionem sensus errantis corrigere ad illum spectat, ut ibi dicit, et ulterius hanc operationem discretivam simulacri a Corisco dicit fieri per discursum, quia spectat ad solum intellectum.
Ad locum superius allatum respondetur, sicut alias dictum est, sensum experiri se cognoscere, quando tendit in objectum, non tamen cognoscere proprium actum per modum objecti. Ex his sequitur non recte a quibusdam dici ipsa phantasmata transire in objectum phantasiae in somnis ; nam operatio illa quam in somno habet phantasia, fit per ipsas species fluentes, ut sunt media cognoscendi, quod experientia patet, quia non aliter tunc operatur potentia, quam ut alias circa res easdem operatur in vigilia, quantum ad id quod repraesentatur potentiae; quod si vero circa ipsas species operaretur tanquam circa objecta, utique discerneret ipsam speciem ab objectis, neque in vigilia recordaretur objectorum, sed magis ipsarum specierum, quae alterius naturae sunt ab objectis in esse rei. Quamvis autem Philosophus de Memoria et Reminiscentia, dicat idolum percipi quando fit memoria rei, intelligendus est sumi idolum pro ipsa re, quatenus species causat ejus memoriam.
Objiciunt aliqui secundo, quod sensus communis cognoscat operationem appetitus sensitivi, quod etiam appetitus versetur circa actus sensus communis, et proprios, quia concupiscit in seipso gaudere, delectari, tristari, et hujusmodi: et quaedam peccata sunt, quae committuntur cogitatione sensus et delectatione appetitus ; ergo ea objecta cognoscit sensu, quia nequit appetitus ferri in non cognitura.
Respondetur, negando antecedens quoad utrumque membrum, quia sensus communis cognoscendo suum objectum delectabile, trahit appetitum, quia non fertur in cognitionem ullam sensus actus appetitivi, sed in ipsum objectum delectabile cognitum, sicut neque voluntas eo actu quo fertur in finem repraesentatum extenditur ad ipsam cognitionem finis, quae cognitio, neque se ipsa cognoscitur, neque etiam necessario per alium actum antecedentem, quando non praecessit con -sultatio aut investigatio finis obvii, sed directa tantum cognitio. Neque etiam appetitus fertur in actum proprium, sed directe in rem delectabilem.
Ad probationem adductam de passionibus appetitus, respondetur, sive eas producat appetitus concurrente objecto delectabili, ut multi volunt, sive producantur ab ipso objecto delectabili, ut nos putamus, eas esse non circa appetitionem, sed circa convenientiam objecti delectabilis cogniti, sub quo non comprehenditur ipsa appetitio.
Ad aliam probationem ex peccato respondetur, quidquid aliqui dixerint, nullum esse peccatura in cogitatione sensitiva, aut appetitu, nisi praecedat libertas voluntatis ; in illis ergo contingit peccatum, ut sunt actus voluntatis imperati aut permissi, in quibus ipsa . voluntas complacet. Inde autem non probatur intentum, quia etiam peccatum hoc contingere potest operante appetitu circa objectum delectabile inordinatum et prohibitum, quamvis non feratur reflexe aut directe in proprium actum, et contingere potest in actu sensus externi, qui non cognoscitur ab ipso sensu per modum objecti.
(q) Nulla tamen recordatio perlinet,etc- Hic subjicit conclusionem secundam hujus litterae, per quam explicantur loca Philosophi, ex quibus negaretur memoria in intellectu. Dicit ergo in intellectu, inquantum abstractivus est, id est, universalium a singularibus nullam esse memoriam aut recordationem. Ratio hujus est, quia sic abstrahit objectum ejus ab omni circumstantia temporis, et consideratur praecise quoad essentialia, seclusis conditionibus individuantibus et accidentibus, et ut indifferens est ad existentiam, et non existentiam ; sic se habet scientia respectu sui objecti.
Dicit secundo quod memoria, ut pertinet ad intellectum, non requirit duplicem praeteritionem in objecto, scilicet proximi et remoti objecti. Dicit inquantum pertinet praecise ad intellectum, ut differt a sensu et memoria ejus circa tale objectum, quia potest memoria intellectiva stare respectu proximi objecti, ut praeteriti, quamvis non sit objecti remoti, ut praeteriti, ut patet in exemplo praemisso de memoria actus scientifici praeteriti. Quod ergo in memoria intellectiva requiratur duplex illa praeteritio, non solius est intellectus, sed etiam sensitivae, in quo utraque potentia convenit, ut versatur circa sensibile, et hoc tantum intendit Doctor, ut servet differentiam praemissam, qua intellectus habet memoriam circa proximum, ut praeteritum, quamvis remotum non sit praeteritum, quia id competit ex natura objecti remoti, ut sit praeteritum, non ex necessitate memoriae in potentia, quasi aliter non possit habere actum. Hinc non intendit Doctor excludere memoriam objecti utriusque praeteriti ab intellectu respective ad actus proprios, et ad actus voluntatis, ut supra asseruit, sed tantum intendit quantum ad modum operandi in hoc non differre a sensu, servata comparatione ad objectum proportionatum sensitivae, quae ex limitato modo operandi requirit praeteritionem in utroque objecto, ita ut nequeat esse solius proximi, ut praeteriti, et non remoti. Hic modus operandi limitatus non convenit intellectui, quin possit esse objecti proximi ut praeteriti, licet remotum non habeat illam differentiam, ideo, inquit, nullam memoriam, ex hoc quod pertinet ad intellectum, requirere duplicem praeteritionem, scilicet ex limitato modo operandi intellectus, prout requirit memoria sensitiva, sed ex natura ipsius objecti id contingere tantum.
Tertio dicit nullam pertinere ad intellectum tanquam primario, et radicaliter sufficientem ad recordandum, id est, sine operatione aliqua sensus concomitante aut antecedente, sive actus in sensu sit memoriae, sive imaginationis, nam si res sit objectum memoriae sensitivae, erit etiam in sensu ejus recordatio concomitans vel antecedens. Si autem objectum illud non sit objectum sensus, ut est actus, quo cognoscitur aliquod universale, et habens memoriam sui in intellectu, quamvis memoria illa sit solius intellectus, tamen eo recordante erit aliquis in imaginativa correspondens in sensu, licet in memoria ; hoc autem contingit ex colligatione potentiarum in operando, nam dum intellectus speculatur circa universalia, etiam sensus operatur circa aliquod singulare. In casu autem proposito operatur circa aliquod singulare contentum sub objecto universali, quod respicit actus rememoratus in intellectu ; intendit ergo sensum saltem concomitari in operando intellectum ex causa praedicta; intellectum, inquam, conjunctum de quo agitur. Et dico concomitantem, quia, ut superius dixi, juxta principia Doctoris, in fine paragraphi antecedentis, non necessario praeit sensus omnem actum intellectus, ut ex imperio voluntatis applicatur consequenter ipse sensus ad operationem, quamvis illa radicalitas, de qua Doctor, possit etiam intelligi quoad primam apprehensionem intellectus respective ad sensibilia, quae supponitur ad reliquos actus consequentes, etiam memoriae, quia talis apprehensio oritur ab ipso sensu tanquam radice, quam consequuntur reliqui actus intellectus.
Ex his respondet ob objectiones praemissas in g De secundo articulo principali, etc. et universim ad omnia loca Philosophi in contrarium, dicendo in intellectiva esse memoriam, licet non ut abstrahit, et speculatur universalia, vel quatenus non requirit praeteritionem in utroque objecto ex natura sua, vel quatenus radix memoriae, et caeterorum actuum sit a sensu.
(r) Quando enim objicitur, etc. Respondet ad objectionem factam in praedicto paragrapho,versu: Contra istam rationem objicit, etc. et tenet quod dixit g Ad intellectum istarum rationum, versu : Ad aliud dico quod memoria, etc.
(s) Ad aliud de servo fugitivo, etc. Dicit hoc esse solutum, nempe in fine paragraphi praecedentis, quam solutionem hic etiam confirmat, et dicit manente specie intelligibili posse recuperari speciem in sensu per collationem et usum aliarum specierum similium, et tunc scitur illud esse, quod fuit recordatum, et alias oblitum. Subjicit exemplum : Si species Petri maneat in sensu, licet ea alias nunquam utatur, postea visa, excitatur et cognoscitur illum esse, qui alias visus sit, ita etiam viso Petro, si species ejus remaneat in intellectu etiam cognoscitur ab intellectu, ut alias visus, et causatur etiam consequenter in phantasia, species ejus, ut alias dictum est per collationem seu concursum aliarum specierum similium.
(t) Ad aliud quod ponitur, etc. Respondet ad auctoritatem Philosophi supra adductam loco citato de Memoria et Reminiscentia, quod memoria sit habitus phantasiae. Respondet hoc verum esse, sine exclusione tanem intellectivae, nam in illo libro admittitur a Philosopho etiam intellectiva, quam dicit firmitatem intellectus, et scientiam. Dicit, praeterea illam auctoritatem exigere illam quaestionem : An memoria sit distincta potentia sensitiva ab alia interiori ? quam quaestionem excludit, quia non spectat ad scopum quaestionis. De hac quaestione videantur auctores in lib. 2. de anima. Ad auctoritatem Damasceni patet ex littera.