IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) Ad quaestionem ergo patet, etc. Ad quaesitum principale respondet in hoc articulo tertio. Conclusio ergo hujus articuli est, in anima separata dari memoriam intellectivam eorum quae cognovit conjuncta, quam tenent praeter supra citatos, etiam plures alii moderni. Haec probatur per argumenta superius allata pro parte affirmativa quaestionis ex Lucae 16. Fili recordare, etc. Idem docet Augustinus super psalmum 108. Fiant filii ejus orphani. Gregorius in psal. 88. Misericordias Domini in aeternum cantabo, etc. Quomodo, inquit, in aeternum misericordiam canit, qui miserioe non meminerit, etc. Videantur Expositores in praedictum locum Lucae. Probatur conclusio ex dictis in secundo articulo et in quaestione praecedenti, quia anima conservat suas species, dantur autem species in memoria animae conjunctae; ergo, etc. Item damnati cognoscunt justitiam Dei vindicativam, et peccata praeterita. Item, Beati et Angeli cognoscunt praemium et merita, et eorum recordantur ; ergo non est ratio cur in ipsis negetur memoria praeteritorum. Item, Angeli et anima separata habent aliquam providentiam sui finis naturalis, quae nequit consistere sine memoria praeteritorum ; habet praeterea anima memoriam eorum, quae contingunt ipsi in statu separato, et hoc necessarium est, quia non semper est in actu respectu cujuscumque objecti cogniti alias ; requiritur ergo ut illud sit ipsi notum habitualiter in memoria.
Dicit praeterea, licet anima sit praecipua radix potentiae sensitivae seu memoriae, non manere hanc in anima separata, quia memoria illa et media cognoscendi conveniunt toti, nempe organo, cum sint materiales.
(x) Si objiciatur, sola species in memoria, etc. Objicit quod anima conjuncta nequeat recordari intellective, nisi etiam sit memoria et species in phantasia.
Respondet, ex ordine potentiarum id provenire, qui ordo et colligatio in anima separata non est. Ex hoc respondetur ad fundamentum Henrici loco supra allato in 2. art. Negat enim Henricus memoriam in anima separata quoad exercitium, quia existimat habitum, quem habet ( quem habitum ipse substituit in speciebus, quas negat, quae opinio singularis est ipsius) non posse exire in actum ex defectu termini, quia terminus ejus est objectum, ut relucet in phantasmate: sed hoc falsum est, quia loquendo de cognitione et memoria abstractiva, de qua nunc agitur, objectum ipsius ut terminat actum, non est in phantasmate, cum sit aliquod universale, sed solum in intellectu. Deinde, omnis potentia habens actum circa objectum debet illud objectum ipsi applicari modo proportionato suae virtuti, et non per solam applicationem objecti alteri potentiae, loquendo de cognitiva in genere. Item, ipsa phantasia habet objectum in seipsa, non solum ut motivum, sed etiam ut terminativum; ergo etiam a fortiori idem habet intellectus, quae est perfectior et completior in virtute, ac proinde convenit ipsi ex proprio modo et medio operandi habere objectum utroque modo praesens. Deinde, anima separata non est expers operationis: ergo objectum habet utroque modo sibi praesens; ergo et conjuncta similiter habet objectum sibi praesens. Patet consequentia, quia vel ex natura intellectus oriretur talis dependentia ab objecto, ut relucet in phantasia per modum termini, aut non ex natura intellectus. Primum est jam impugnatum ; si secundum dicatur, ergo etiam neque ex natura intellectus conjuncti oritur, quia tam concomitantia quam ordo potentiarum salvari potest sine hac imperfcctione aut dependentia ex parte intellectus.
Dices ex natura habitus oriri ; contra, habitus intellectus in via, quomodocumque aut qualiscumque fingatur, est proportionatus modo connaturali operandi intellectus circa objectum utroque modo ; ergo si ex natura intellectus non oritur talis dependentia tendendi in objectum, ut est in phantasia, neque etiam ex parte habitus potest oriri. Deinde, sicut intellectus est superior in perfectione phantasiae, ita etiam habitus intellectus debet esse perfectior in repraesentatione; ergo si habitus phantasiae repraesentat objectum ipsi, ita et habitus intellectus repraesentat objectum intellectui intra ipsum intellectum.
Dices habitum illum causari in intellectu per objectum in phantasmate, et ideo necessario repraesentare objectum, ut est in phantasmate.
Contra, hoc impugnatum est, quia objectum in phantasmate repraesentatur sub ratione particulari, sed in intellectu quandoque sub ratione universali ; neque major connexio est inter universale objectum, et phantasma repraesentans sub ratione singulari, quam inter ipsum singulare et naturam universalem abstractam ; sed habitus intellectus non repraesentat singulare, neque de ipso est, ut objecto ; ergo neque objectum in phantasia sub ratione singularis. Deinde, sicut contingit collatio intellectus et discursus circa objectum intellectum praecise, et non circa medium intelligendi proprium, aut alienum, sequeretur si objectum in phantasmate, ut in ipsa praecise repraesentatur, esse ratio intellecta per intellectum, licet ad intellectionem moveret habitus intellectualis, sequeretur, inquam, omnes proportiones scientificas et universales esse falsas, vel certe omnem abstractionem naturae universalis, qua sic repraesentatur, esse per virtutem phantasiae, et repraesentari in ipsa. Utrumque est aeque absurdum, quia phantasia non repraesentat objectum, nisi ut fuit in sensu externo, et conjunctim cum suis individualibus conditionibus expressis per repraesentationem. Neque intellectus potest praedicationem exercere, nisi in objecto cognito, qua cognitum est ; si autem hoc esset objectum, ut relucet tantum in phantasia, praedicatio universalis exercita esset falsa, quia res intellecta, ut sic intellecta, nequit indifferenter se habere ad alia, de quibus fit praedicatio, cum sit res ut in conditionibus determinatis terminis talis intellectionis ; quocumque ergo modo intellectus cognoscit universale, potest etiam habere medium ejus repraesentandi, ut objecti etiam terminativi, (quod nequit esse in phantasmate, ) sicut et habet medium objecti memorandi et cognoscendi, tam actus proprios quam voluntatis praeteritos, qui spectant ad phantasiam.
(y) Ad argumenta principalia, etc. Ad primum. Hoc.fuit ex auctoritate Philosophi, et Damasceni, statuentium memoriam in parte sensitiva. Respondet, non debere intelligi praecise, et cum exclusione memoriae in intellectiva, quia non debet negari potentiae superiori perfectio, quae est in inferiore, ex cujus privatione sequeretur imperfectio in superiori. Unde si Deus in tempore posset habere actum diversum post actum, posset etiam recordari ; et quamvis per unum actum simplicem in aeternitate cognoscit omnia, tamen dicitur ut coexistit rei in tempore, recordari in Scriptura passim, ut est illud
Jeremiae cap. ult. Recordare Domine,quid acciderit nobis, etc. ut consideratur actus ille ut coexistens utrique tempori, in quibus fuit mutatio ipsius rei in successu. Angeli etiam, qui non habent omnes intellectiones perpetuas, recordantur, quia fatuum esset dicere quod Lucifer non recordetur se peccasse, aut quod sancti Angeli non recordentur intellectionum, quas habuerunt circa res inferiores ; hoc autem non asseritur inter eos, qui dicunt intellectiones non esse de substantia Angelorum. Par ergo ratio erit de anima, quia si superior Angelus, et inferior sensitiva habent memoriam praeteriti, idem etiam concedendum animae, quae etiam statuitur media inter utrumque extremum, et de utroque participans. Et si memoria statuitur in brutis, necessaria ad finem suum naturalem acquirendum, quanto magis in homine qua intellectivus est?
(z) Ad secundum, illa auctoritas, etc. Hoc argumentum fuit, quod objectum intellectus est universale 1. Physicor. text. 49. et 1. de Anima textu 60. Sed universale abstrahit ab hic et nunc, fuisse vel fore, et hujusmodi conditionibus individuantibus respicientibus existentiam ; verum memoria per oppositum respicit conditionem determinatam pertinentem ad existentiam, ut praeteritionem utriusque objecti ; ergo, etc.
Respondet Doctor, intelligendas esse illas auctoritates de intellectu abstractivo et scientifico ; tamen, inquit, sic non est praecise ex natura intellectus, quatenus scilicet respicit latitudinem sui per se objecti, et omne per se contentum sub ipso, quia etiam convenit ei intelligere singulare ut singulare est, de quo inquit alibi, nempe in 2. d. 3. quaest. 1. et in d. 3. quaest. 2. et 3. et quodlibeto 13. et alias saepe. (a) Si objicias potentia non cognoscens
singulare, etc. Objicit Doctor contra praemissam solutionem, quod memoria sit alicujus ut hic et nunc, et consequenter, ut singularis ; ergo si non possit intellectus esse singularis, ut singularis pro hoc statu, neque etiam habere memoriam.
Respondetur, existentiam primo convenire naturae. Unde haec est vera : Natura est existens, qua natura est, non qua singularis; et illam sic existentem intuetur intellectus, et ejus sic potest habere memoriam. Unde intellectus est naturae nunc, ut scilicet existentis, et hic, ut scilicet praesentis: licet ergo haec nequeant inesse naturae, nisi singulari, tamen non conveniunt, quia singularis, quasi esset ratio inhaerendi aut inexistendi, sed ut conditionis, ipsi autem per se primo conveniunt. An individuum cognoscatur, loquendo de individuo per se pro hoc statu, remitto ad loca propria citata. Advertendum tamen est Doctorem non agere hic de individuo Porphyriano, ut definitur in ordine ad conditiones accidentales individuantes extrinsece, ut insunt subjecto in re ipsa determinato et singulari ; nam hoc genus individui cognoscitur ab intellectu intuitive pro hoc statu, sicut supra decernit in secundo articulo, quinimo prima cognitio intellectus ad individuum sub tali ratione, ut ad concretum accidentale terminatur, et prima etiam species, quae causatur illud repraesentat. Et intellectus etiam conceptu confuso cognoscit individuum determinatum, ut sumitur pro per se individuo, sed per discursum, et non conceptu distincto pro hoc statu, sicut cognoscit speciem atomam ; sic etiam neque sensus est individui, ut docet Doctor locis praefatis.
Aliud vero quod dicit, existentiam convenire praecise naturae, qua natura est, et non per singularitatem, qua talis est, nrobatur. auia existentia est modus entis,
et nulli convenit antequam est ens ; sed esse ens, non competit naturae, qua est singularis, hoc est, ratione singularitatis, sed ex propria ratione ; ergo idem dicendum de existentia. Praeterea, ipsa singularitas non dicit existentiam ex natura sua ; ergo nequit esse ratio, per quam praecise conveniat naturae existentia. Tertio, quia illud est principale in singulari existente, per quod sibi competit esse, in gradu perfectiori, et operatio quae sequitur esse ; sed utrumque competit ratione naturae, ergo, etc.
Quarto, ipsa natura magis cadit sub intentione generali et particulari causarum producentium, estque terminus formalis productionis, ut patet ex eo quod agentis sit intentio assimilare sibi passum, et ex illa definitione generationis vulgari, quod sit viventis a vivente in similitudinem naturae, etc. Patet etiam ex potentiis, quae sunt principia naturalia agendi in quolibet, quae conveniunt naturae ad propagationem speciei, quae per se intenditur ; propagatio vero individuorum per accidens intenditur, quatenus nequit aliter propagari natura in esse, quae divisibilis est ex sua imperfectione. Item, perfectiones, etiam accidentales, quae sequuntur ad naturam in esse, procedunt ex principiis intrinsecis naturae, ut calor a natura ignis, etc. ideo dicuntur ejus proprietates Physicae; idem de operationibus permanentibus, quae ordinantur ad perfectionem naturae, non vero individualitatis, et ratione naturae conveniunt individuo, et non ratione singularitatis, alias non essent ejusdem speciei in diversis individuis ejusdem naturae.