IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quod ait peccare recordantem deliberata peccata, nisi detestetur ea, non decidit, sed tantum arguit) quia oppositum tenet supra,
dist. 17. num. 28. de Confessione, quam multi tenent statim post peccatum obligare ; (in quorum forte opin. Me loquitur Doctor) et videtur D. Thom. 4. 17. quaest. 3. art. 1. Alens. 4. quaest. 77. m. 4. art. 1. Auton. 3. part. tit. 14. cap. 18. g 2. Vide Suar. 4. tom. 3. part. d. 15. sect. 4.
(d) Ad tertium dicitur uno modo, quod Beati recordantur peccata commissa, nec tamen est eis ad paenam, sed gaudent de misericordia divina remittente, et deliberatione a poena. Et probatur hoc per illud Psal. Misericordias Domini, ubi Gregorius : Quomodo in aeternum misericordias Domini canunt, qui misei rice non meminerunt ?
Contra, licet hoc quod est Deum remisisse peccatum Petro, includat Petrum peccasse, tamen ista sunt simpliciter distincta intelligibilia, nec secundum includit primum in esse, (patet quando Petrus peccavit), nec per consequens in intelligi; ergo possibile est intellectum Petri sistere in sic peccasse, absque hoc quod consideret Deum remisisse illa peccata. Et quamquam contendas quod nunquam sit unus actus sine alio in Petro, tamen saltem sunt duo objecta, et distinctae intellectiones, et etiam intellectio ejus, quod est, Petrum peccasse, est prior natura. Quaero ergo hanc recordationem, qua se peccasse recordatur, quis actus voluntatis requiritur ? Aut velle sive complacere, aut nolle sive displicere; aut nullus, nec placet, nec displicet. Si primum, Petrus malus est, quia complacet in peccato, quod commisit; si secundum, miser est. quia nolitum evenisse, quod scitur evenisse, causat tristitiam, per
Augustinum de Civit. 14. cap. 15. Tristitia est ex illis rebus, quae nobis nolentibus acciderunt; si neque sic, neque sic, iterum malus. Si enim viator non potest completa deliberatione recordari peccatum suum commissum, quin detestetur, vel displiceat (alioquin peccat ad minus omittendo), quanto magis ad hoc tenetur Beatus? Ratio enim communis magis ligat Beatum quam viatorem, quae est perfecta Dei dilectio, quae semper impellit ad odiendum illud, quod est contra Deum, quando actu pognoscitur vel cogitatur. Quod autem adducitur de Psalmo, et ex hoc arguitur: Misericordiam non canit, qui miseriae non meminit, respondeo, in universali meminit miseriae, sed non in particulari, quia scit jam esse beatum.
(c) Dico tamen quod possibile est totaliter deleri a memoria Beati peccatum, quod ipse commisit: nec in hoc derogatur Beato, imo videtur pertinere ad beatitudinem accidentalem ejus. Si enim innocens gaudebit de innocentia speciali gaudio, ut tactum est supra dist. 1. licet ille non possit gaudere de innocentia, quia tunc esset ejus falsum gaudium, tamen potest nocentia de ejus memoria deleri, ut de illa non habeat aliquam materiam tristitiae. Potest etiam Deus stante memoria habituali peccati commissi, praeservare Beatum, ne unquam exeat in actum considerandi se illud commisisse; et hoc iterum sufficeret ad excludendum occasionem proximam tristitiae, licet non remotam. Nec privatio talis notitiae habitualis ve? actualis faceret eum in aliquo imperfectum, quia secundum Philosophum, quorumdam oblivisci, ut turpium, melius est quam reminisci. Quod maxime verum est, loquendo de illo, qui turpe commisit, cui paenale est reminisci; et Scriptura dicit Deum oblivisci peccatorum, et ea esse tecta, quod licet oporteat exponere propter infinitatem intellectionis divinae, quam nullum cognoscibile positivum vel privativum potest subterfugere, tamen quod realiter sint abscondita vel oblita illis, qui commiserunt, nullum inconveniens esset.
Si hoc non placet, quia semper remanebit in eis memoria habitualis peccatorum, et quandocumque exibunt in actualem recordationem tunc ad vitandum tristitiam, dicendum est vel quod Deus suspendat causalitatem illam, quam recordationem nata esset habere respectu tristitiae; et hoc quidem possibile est, sicut suspendit naturalem actionem ignis respectu puerorum in camino; sed tunc erit miraculum quoties recordantur, quod non tristentur; vel si fugitur miraculum, oportet dicere quod causa naturalis potest impediri per contrarium excellens, ne causet effectum, et maxime quando contrarium totaliter replet capacitatem passi.
Ita in proposito, gaudium de objecto beatifico replet totaliter capacitatem Beati, et ideo non est capax tristitiae, quae nata esset consequi illam recordationem. Vincit enim illud objectum in causando gaudium, virtutem illius recordationis in causando tristitiam, quia secundum Aristotelem 7. Ethic, delectatio vehemens excludit quamcumque tristitiam, non solum contrariam, sed etiam contingentem. Contra, habet nolle respectu istius recordati ; ergo non habet quidquid vult: igitur non est beatus, ex 13. de Trinit.c. 5. Respondeo, Beatus habet quidquid vult de praesenti, vel de futuro ; de praeterito autem quidquid vult, hoc est, velle non fuisse, non habet, nec hoc arguit miseriam, quia impossibile est praeteritum non fuisse.