IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad tertium, etc. Hoc fuit ex eo, si poneretur memoria in anima beata, sequeretur quod haberet memoriam omnium peccatorum commissorum in via, quod falsum esse probat ex Isaia et Gregorio. Deinde sequeretur quod anima haberet displicentiam peccati, quia in perfecta charitate existens neutro modo non se posset habere, quia neque complaceret in peccato, sed potius ex motivo perfectae charitatis displiceret, et consequenter haberet tristitiam aliquam et miseriam contra istum statum perfectae beatitudinis. Ad hanc objectionem respondet Richardus in 4. dist. 43. art. 1. quaest. 1. in corpore, in ultima clausula, quod recordatio illa peccatorum praeteritorum, non sit eis in paenam, sed in gaudium de divina misericordia, juxta Gregorium verbis citatis lib. 4. Moralium circa finem, ubi adducit verba citata psalmi: Misericordias Domini in aeternum cantabo, etc. Unde ibidem Gregorius dicit: Plerumque incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus, et quo
nos aegros fuisse recolimus, eo nos incolumes plus amamus, etc.
Contra hanc solutionem urget Doctor, quia diversa objecta sunt, Deum remisisse peccatum, et peccatum fuisse ; ergo sicut in esse sunt diversa ; ita etiam in intellectione possunt esse diversa, ergo potest unum sine altero seorsim concipi, et si contendas, duos illos actus semper concomitari, saltem sunt duo objecta intelligibilia, et prior natura est peccatum fuisse, ejusque intellectio, quam peccatum fuisse remissum ; quis ergo actus sequitur, in voluntate ad priorem intellectionem? quia . vel complacentia, vel displicentia, vel nullus actus ; si primum, peccat ; si secundum, est tristitia, quia nolitum evenisse causat tristitiam ex Augustino de Civit. lib. 14. cap. 15. Si autem nullus actus, erit etiam malus, quia si viator deliberate considerans peccatum, peccat omittendo displicentiam, quanto magis beatus? quia magis ordinatur secundum inclinationem charitatis ad odium ejus, quod est contra voluntatem Dei. Respondet postea ad illud Gregorii, quod in universali recordatur miseriae, sed non in particulari, cum sciat jam se esse beatum.
Haec impugnatio responsionis praedictae duo includit : Primum est, quod recordatio sit peccati commissi per diversum actum recordationis ab eo quo cognoscitur fuisse remissum. Secundum est de actu voluntatis, sequente illam cognitionem, et magis urget illa ratio, quam adducit de viatore, quatenus dicit obligari ad displicentiam peccati, quoties deliberate venit in ejus memoriam, cujus contrarium resolvimus in secunda parte hujus commenti de praecepto paenitentiae, licet sit haec sententia Alensis, et plurium antiquorum. Quantum ad primum dictum de diversitate intellectionis et objectorum,
recte asseritur, nam hic agitur de cognitione in genere proprio ; et sicut diversa fuit memoria utriusque in via, neque prima, quae fuit peccati commissi, dicit ordinem ad secundam, quantum est ex natura memoriae seu speciei, quae tum fuit impressa, quando peccatum fuit commissum actu, et fuit praesens ; remissio autem neque tum determinate praevidebatur pro certa differentia temporis determinata, et quae tum primum transivit in memoriam, quando contingit paenitentia, licet etiam tum non fuit illa certitudine nota, nempe physica, sed tantum quadam morali, sicut fuit certum peccatum fuisse commissum. Ex hoc ergo sequitur, sicut memoria peccati commissi, est diversa, ita etiam posse transire ad actum secundum i ergo, quod est intentum, non necessario ex natura rei concurrit tum memoria pec cati commissi in proprio genere, licet forte in Verbo recurrat, et sic, sit simultanea, aut consequens, non inde sequitur quin voluntas ex inclinatione charitatis perfecta possit habere displicentiam peccati, ut est offensa Dei, quam displicentiam nata est sequi in voluntate tristitia, tanquam naturalis effectus, qui non est in potestate voluntatis immediate, et per se supposita disconvenientia objecti ad talem voluntatem in patria, quae quantum est adhaerens fini perfectius per amorem et fruitionem ejus, tantum etiam redditur ei disconveniens offensa Dei. Quaerit ergo, supponens non esse tristitiam in Beato, quaenam est radix unde suspendatur talis tristitia, supposita memoria peccati praeteriti, quod magis disconveniens est voluntati in tali statu, quam fuit in via, supposito etiam amore charitatis in via. Quod enim adducitur de gaudio ob peccatum remissum, verum est, sed ille actus est diversi objecti, et sub ratione formali diversa, nempe Ut respicit misericordiam Dei, ut pro praeterito remittentis. Quod enim Beatus inclinetur ex motivo misericordiae ad laudem miserationum, hoc non tollit ab eo quin etiam ex motivo perfectae charitatis operetur circa objectum proportionatum per displicentiam peccati commissi ; ergo ratio praecisa non tristandi non in hoc consistit, videtur namque voluntas fruens fine magis necessitari per amorem ejus ad fugam offensae, quam ex misericordia recepta ad laudem Dei, etsi spectemus conformitatem ad divinam voluntatem magis determinat ad ea quae opponuntur charitati, quam ad alia, quae consequuntur ad misericordiam exercitam, quia altior est charitas, qua quis conjungitur fini, quam gratitudo aut recognitio ex gratitudine beneficii recepti. Quod si ergo sit perfecta displicentia in Beatis de peccato, quaeritur unde suspendatur tristitia? nam ex actu gratitudinis circa remissionem non suspenditur ex natura rei, quia uterque potest in via compati.
Illa autem probatio, quam affert Doctor de viatore, eum scilicet teneri ad displicentiam peccati, quoties memoriae occurrit saltem deliberate, loco allegato a Scholiaste, videtur eidem esse rigorosa, et ejus etiam oppositum tenuimus suo loco. Respondetur tamen hic disserere contra Richardum, qui in ea sententia fuit in 4. dist. 14. art 9. quaest. 1. itaque non ex propria assertione hic disserit, sed ad hominem. Responderi potest secundo, aliud esse de obligatione particularis praecepti paenitentiae ; aliud vero de dispositione voluntatis hic et nunc, quamvis praeceptum paenitentiae non urgeat circa peccatum commissum, quoties memoriae occurrit, etiam deliberate, et cognitione, quam vocant aliqui practicam, quia nempe praeceptum illud est affirmativum, quod non obligat semper et pro semper. Deinde, quia praeceptum obligat ad paenitentiam per modum satisfactionis legis praescriptae, quae si exhibita sit, cessat obligatio praecepti, quoad peccata jam confessa legitime, et cum dispositione requisita, tamen potest ex dispositione voluntatis, et debito ordine ad finem obligari voluntas, ut cognito peccato deliberate et practice, habeat displicentiam ejus, non per modum paenitentiae et satisfactionis, sed per fugam ex inclinatione, vel charitatis, vel rectitudinis debitae servandae in subjectione ad legem et regulam, ita ut voluntas non displicens de peccato commisso, licet etiam confesso, ut sic deliberate proposito, ut practice, ea ratione qua natum est sollicitare voluntatem ex natura et modo cognitionis ad actum aliquem habendum circa ipsum, teneatur habere displicentiam ejus, vel ex affectu justitiae et rectitudinis, vel ex inclinatione charitatis, et debito finis in illis circumstantiis deliberatae considerationis, vel certe inclinatione debitae rectitudinis servandae ; nam cognitio illa deliberata et practica videtur ordinari ad aliquem actum voluntatis, si ad ullum certe ad displicentiam, nam et ipsa deliberatio perfecta videtur, etiam antecedenter aut concomitanter dependere a voluntate, et ordinari tanquam medium operandi circa materiam, cujus est, maxime si spetat ad voluntatem illa materia. Voluntas ergo in eo casu, ex proprio affectu antecedente inclinatur ad aliquem actu eliciendum regulariter, et si est ordinata, debet elicere displicentiam peccati, juxta motiva, quae proponuntur hic et nunc. Si dicas voluntatem posse suspendere omnem actum, respondetur neque regulariter ita suspendere, neque in his circumstantiis id sufficere ad rectitudinem debitam servandam, quia videretur sic contemptus, et non recta dispositio ejus ad regulam et finem ; in Beatis autem est perfectissime ordinata voluntas per adhaesionem ipsam et fruitionem consummatam finis ; ergo nequit quantum est de se, cognitum peccatum non odio habere. Argumentum itaque Doctoris vel primo vel secundo modo intelligi potest. Neque hoc est contra alias dicta de praecepto paenitentiae, ut est satisfactio lege praescripta, quia illa jam sufficit exhibita ; ideoque neque hic Doctor exprimit tale praeceptum, sed tantum agit de displicentia in genere, et ex motivo offensae, prout nata est, et debet haberi ex charitatis inclinatione, quae displicentia licet possit esse paenitentialis, tanquam sufficiens dispositio, tamen ulterius praeceptum poenitendi ordinat eam ad sacramentum cui subordinatur; neque requiritur in priori displicentia ut fiat ad finem satisfaciendi pro peccato, ut dictum est. (c) Dico tamen possibile est, etc. Respondet ipse Doctor primo, possibile esse deberi a Beato memoriam peccati, quod non derogaret quantum ad perfectionem illius status, sive supernaturalem, sive naturalem ipsius Beati, non derogaret perfectioni ejus supernaturali, quia spectaret ad quamdam ejus beatitudinem accidentalem, quia sicut innocens habebit gaudium de sua innocentia, ita qui fuit nocens, licet non habebit gaudium de innocentia, quia esset gaudium apparentis ex errore, qui in eum statum non cadit, tamen removendo memoriam peccati commissi tollitur ab eo causa per se impediens ejus gaudium. Non erit contra perfectionem naturalem, quia sicut delebitur a Beato omnis habitus et species erroris, quem in via habuit, et hoc spectat ad naturalem perfectionem ejus in eo statu, sicut et carere habitibus inordinatis appetitus et voluntatis, ita etiam videtur spectare ad perfectionem ejus naturalem, ut tollatur ab eo omnis causa tristitiae, et impeditiva gaudii pleni et perfecti.
Dicit secundo, quod licet non deleatur memoria peccati, posse Deum non concurrere, ut unquam reducatur in actum, quod sufficeret ad excludendam proximam causam tristitiae, licet non remotam: hoc autem dato, non redderetur in ullo gradu inperfectus, quia ex Philosopho quorumdam oblivisci, ut turpium melius est,; et sicut Scriptura docet Deum oblivisci peccatorum, eaque tegere, licet non possit id poni ex parte divinae cognitionis infinitae, tamen ut respective ad eos, qui ea commiserunt, reddantur oblita, et quoad immutationem et quoad memoriam nullum inconveniens esset. Haec responsio salvat quidem intentum, assignata causa possibili, ex qua suspenderetur tristitia, nempe ablata causa ejus, sed videtur ad illum statum pertinere memoria beneficiorum Dei, et redemptionis ac liberationis a peccato, et misericordiae obtentae, quia ut recte Gregorius, ex his etiam oritur gaudium, et vox laudis; ideo responsio sequens magis placet, quia illam priorem insinuat tantum ut possibilem.
Dicit ergo, si non placet prior responsio, recurrendum esse ad divinam suspensionem, quatenus Deus suspendit concursum, ne ex tali memoria oriatur tristitia. Vel certe dicendum est impediri per contrarium excedens, ut est summa delectatio in voluntate, qua redditur incapax tristitiae, aut alicujus miseriae; potest ergo esse voluntas displicens peccati ex inclinatione perfecta ad finem, sine eo quod sequatur tristitia ex praemissis causis, quarum quaelibet sufficit, replica ultima recte solvitur in littera.