IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Animam separatam posse acquirere notitiam abstractivam et intuitivam omnium sensibilium et spiritualium finitorum ; unde cogitationes cordium ab ea sciri possunt, si sibi relinquatur ; de quo 2. dist. 9. q. 2. ad 1. et 4. dist 10. quaest. 8. ad 3. Oppositum tenent Thomistae 1. part. quaest. 57. art. 4. Scotum sequuntur Occham 2. quaest. 20.
quodl. 4. quaest. 13. Gabr. 2 dist.9. quaest. 2. art. 2. et lect 31. in Can. Bassol. ibi, q. 2. Leuchet q. 1. Major quaest. 3. Holcot. I. 2. q. 4. ad 2. et omnes Scbtistae.
(a) Hic tria sunt videnda: Primo, si Beatus naturali cognitione novit orationes nostras. Secundo, si cognitione supernaturali. Tertio, si cognoscens pro nobis oret.
(b) De primo est tactum in solutione 2. quaest, hujus dist. qualiter anima separata potest acquirere notitiam, non solum abstractivam, sed etiam intuitivam, non solum sensibilium,sicut potest conjuncta, sed etiam quorumcumque intelligibilium proportionatorum, et proportionaliter praesentium; proportionatum autem est sibi quodcumque intelligibile creatum: ergo orationem, sive vocalem, quam et conjuncta posset nosse per sensus corporis, sive mentalem, quae tunc erit sibi proportionata, potest tunc intuitive nosse, si tamen immoderata distantia non impediat, de qua tactum est quaest, illa secunda.
(c) Nec valet, quod intellectus actum suum proprium habet occultum cuicumque creaturae, et actum voluntatis pari ratione occultum, quia haec sunt intima creaturae, et per consequens nihil potest ista nosse, nisi quod est intimum creaturae; tale est solus Deus, qui illabitur. Hoc non concludit, quia manifestum est quod omnem actum voluntatis meae potest intellectus meus nosse: sed intellectus alius perfectior creatus potest in illud objectum, in quod potest intellectus meus, si non impediat determinatus ordo ad alia intelligibilia, nec defectus proportionatae praesentiae. Intellectus autem separatus aeque perfectus est, sicut intellectus conjunctus, vel perfectior, et non determinatur ex aliquo ordine ad non cognoscendum operationes alterius intellectus vel voluntatis, nec praesentia requisita necessario deficit, quia potest esse sine illapsus alioquin enim Angelus nullam potest habere praesentiam debitam respectu alterius a se, cum nulli illabatur, quia hoc repugnat creaturae.
Quod ergo dicis talem operationem esse intimam, respondeo, intimior est sibi essentia quam operatio, et tamen intellectus alius separatus potest essentiam intelligere. Nec valet, hoc est intimum inhaerendo, vel quod plus est, idem in essendo: ergo nihil cognoscit illud intimum, nisi per illapsum. Imo ratio videtur praetendere ad hoc, quod quasi extrinseca rei magis possint cognosci ab intellectu separato, quam spiritualia intrinseca, quod non est verum: imo magis proportionatum est objectum intellectui separato essentia rei intelligibilis, vel operatio intrinseca, quam aliquod sensibile, quia intellectui puro, purum intelligibile est magis proportionatum intelligibile, dum tamen sit finitum.
Si objicias, intellectus separatus et intellectus conjunctus habent idem objectum primum: sub objecto autem primo intellectus conjuncti, non continetur operatio; ergo nec sub objecto intellectus separati. Respondeo, dictum est alibi, quod generalius est objectum primum intellectus ut est talis potentia, quam objectum primum motivum ejus pro statu isto, et sub objecto primo modo accepto, continetur quodcumque ens creatum, non autem sub objecto secundo modo. Et ratio est quia nunc determinate movetur a sensibilibus,vel ab his quae abstrahuntur ab his, propter ordinem immediatum ad phantasticam virtutem, quae tunc non erit. Primo ergo modo accipiendo objectum primum, major est vera, minor falsa ; secundo modo minor vera, et major falsa