IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic tria sunt videnda, etc. Partitur quaestionem in tres articulos. Primus quaerit, an Beatus cognitione naturali noscat orationes nostras? Secundus, an supernaturali cognitione ? Tertius, an cognoscentes pro nobis orent?
(b) De primo tactum est, etc. scilicet in quaest. 2. hujus distinctionis, ubi dictum est animam separatam posse acquirere cognitionem tam abstractivam quam etiam intuitivam a rebus, et a quibuscumque objectis sibi proportionatis et praesentibus. Proportionatum autem objectum est omne intelligibile creatum, quia illud continetur sub objecto primo intellectus, modo ponatur in esse et quod non includit essentialiter ordinem ad Deum, ut docet in 1. d. 3. quaest. 3. Requiritur praeterea ut sit objectum sibi proportionaliter praesens in ratione moventis, quia non in qualibet distantia movet objectum, aut movere potest ad sui cognitionem intuitivam, aut ad speciem etiam abstractam seu abstractive repraesentantem.
(c) Nec valet quod intellectus, etc. Hic occurrit responsioni quorumdam, de cordis cognitione, quatenus est occulta aliis praeter solum Deum: quae quaestio magis determinatur per se in 2. d. 7 . et d. 9. eam breviter tangemus in responsione ad secundum. Dicitur ergo quod cogitatio cordis et affectus non contineantur sub objecto naturali animae alterius. Ratio est, quia haec sunt intima animae, et consequenter nihil potest illa noscere, nisi quod est intimum creaturae, qui est solus Deus ipsi illabens. Videtur mihi alludere ad rationem quamdam Richardi in 2. d. 8. art. 2. quaest. 4. qui dicit Angelum, aut animam separatam, non posse attingere cogitationes mere internas et affectus alterius, quia nempe simplicitas Angeli et animae est alicujus magnitudinis spiritualis limitatae, in qua est profunditas limitata, in qua quamdiu tenentur cogitationes et affectus, ad eas nequit attingere alius quam Deus. qui illabitur animae. Hanc impugnat Doctor, quia potest intellectus proprius cognoscere utrumque ; ergo etiam intellectus perfectior, nisi alia obstet ratio huic extrinseca et diversa, nempe impedimentum ex determinato ordine aut distantia : neutrum horum necessario intervenit, quia non determinatus ordo, quasi cogitatio illa non esset per se intelligibilis, aut contenta sub objecto intellectus perfectionis, sed determinate tantum sub objecto intellectus imperfectioris. Distantia etiam potest obesse; ergo, etc. Respondet deinde ad illud, quo dicitur cogitatio esse intima, magis intimam esse essentiam. Deinde, dicit consequentiam non valere ; est intimum inhaerendo, aut essendo, ergo nequit cognosci ab alio. Deinde, subjicit objectionem quam solvit ex dictis in 1. dist. 3. quaest. 3.
Omissa hac controversia, quantum ad scopum hujus conclusionis, quae intenditur in articulo praesenti, facile expediri potest, dicendo nullam esse velamen tot impedimentum ex parte objecti, quin cognosci posset a Beato, modo non esset distantia improportionata, quia nempe orans intendit suum affectum, qui sit mentalis tantum, cognosci a Sancto, ut ad eum vel per eum dirigit orationem ad Deum. Antecedente autem consensu cogitantis, aut etiam affectantis internae, jam nullum est impedimentum, neque ex divino concursu, neque ex natura objecti, ut omnes concedunt, quin possit a sancto cognosci naturaliter objectum sic applicatum, in proportionata saltem distantia. Responsionem autem praedictam non adducit Doctor ad finem probandae conclusionis, sed ut naturam objecti proportionati intellectus explicet, sub quo statuit cogitationem ipsam et affectum quantum est ex natura utriusque in reipsa spectata, et seclusa causa extrinseca: itaque remitto ulteriorem discussionem ad locum proprium hujus quaestionis, licet aliqua infra ad responsionem secundi argumenti principalis subnotare oporteat.