IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo articuli dico, etc. In hoc puncto fuit error quorumdam apud Epiphanium, haeres. 78. et 79. dicentium Beatam Virginem non secus invocandam esse quam Deum ipsum. Hic error repugnat Scripturae et rationi, psalm. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus, etc. Psalm. 120. Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi, etc. Montes intelliguntur Sancti ( ut exponit Augustinus ibi. et tract. 1. in Joann. ) a quibus auxilium petimus, sed illud tantum expectamus a Deo : Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Jacobi 1. Omne datum optimum, etc, desursum est descendens a Patre luminum, etc. Patet ex consuetudine Ecclesiae, quae intercessionem a Sanctis postulat in Missa, et officiis tam propriis quam communibus, et Litaniis, quo per eorum intercessionem gratia impetretur a Deo. Deinde beneficia, quae postulantur per intercessionem Sanctorum, sunt supra vires creaturae; ergo ab Auctore suo petenda sunt. Ex dictis patet quomodo interpretanda sunt aliqua verba, in quibus aliquando sonat modus loquendi, quasi aliter a Sanctis postulatur tanquam auctoribus, quia sensus, intentio et fides spectanda sunt, et interpretanda verba juxta materiam subjectam: ut salvos facerem, inquit Apostolus, aliquos ex illis, ad Rom. 9. nempe per praedicationem et ministerium. Hinc etiam calumnia haereticorum rejicitur, mentientium nos colere Sanctos tanquam Deos.
Ex adverso alii haeretici negant Sanctos esse orandos; hunc errorem docuit Vigilantius apud Hieronymum contra eumdem. Henriciani seu Petrobrusiani, apud Bernardum, serm. 66. in Cantica. Waldenses apud Antoninum 4. part. titul. 11. cap. 1. Witclefus apud Waldensem, tom. 3. titul. 12. cap. 108. Hussitae apud Sylvium de origine Bohemorum cap. 35. Tandem Lutherus in lib. ad Waldenses. Galvinus lib. 1. instit. cap. 20.
Contrarium est de fide. Jerem 15. Si steterint Moyses et Samuel coram me, etc. Stare intelligitur pro orare, et haec locutio contigit post mortem utriusque, et intelligitur de ipsis vere, ut intelligit Hieronymus in illum locum. Chrysostomus hom. 1. in 1. ad Thessalonicen. cap. 1. homil. 1. Gregorius lib. 9. Moralium, cap. 12. ex quo supponitur utrumque solitum fuisse orare pro populo. Idem patet 2. Machabaeorum, ult. ubi Judas vidit Oniam Sacerdotem et Jeremiam orantes pro populo. Apocalyps. 5. ubi dicitur phialas plenas odoramentorum, quas gestabant viginti quatuor Seniores, esse orationes Sanctorum. Lucae 18. dives curam gessit suorum fratrum, ergo a fortiori Sancti gerunt curam nostri, Apocalyps. 6.
Martyres orant vindictam de persecutoribus suis, et Ecclesiae, ex amore justitiae, Tobiae 12. Apocal. 8. Danielis 1. Psalm. 9. Matth. 18. Angeli curam nostram gerunt, et orant pro nobis: ergo et alii spiritus beati Sanctorum, Apocal. 2. patet idem ex praemio promisso iis, qui usque in finem perseveraverint, ut habere potestatem super Reges et regna, etc. in qua designatur eos recipere patrocinium et potestatem super viventes, sicut et Angeli habent, et ipse Christus recepit a Patre; ergo curam gerunt salutis commissorum. Videantur Hilarius, Augustinus et caeteri expositores in Psalm 2. Primasius, Beda, Rupertus in cap. 2. Apocalyps. Patet etiam hanc curam manere Apostolis ex praefatione sua antiquissima, de qua Paschasius in Epistola 4. decretali: Ut iisdem rectoribus gubernetur, etc. quae sententia est expresse Basilii in oratione pro quadraginta Martyribus, Nazianzeni orat. in Cyprianum, Hilarii in Psalm. 114. Ambrosii lib. 8. in Lucam, Leonis Papae, serm. 8. de sua assumptione, et serm. 3. Maximi, in sermone de Martyribus, Theodoreti, lib. 8. ad Graecos, circa finem, Cypriani, lib. 1. epist. 1. et omnium Patrum, et totius Ecclesiae semper, et ab initio et omni aetate, ut praefati Auctores citati a Scholiaste fusissime docent, et alii Controversistae passim, et praecipue Coccius tom. 1. lib. 5. de Sanctis Eccle sioe, per decem articulos, omnis aetatis Patres et Doctores citans; ex quibus nobis sufficiunt jam praemissa indicare.
In hoc ergo secundo articulo dicit primo Doctor, non esse necesse ex ratione beatitudinis, ut Beati in Verbo videant orationes nostras, sive regulariter, sive etiam universaliter, quia neque in his consistit eorum beatitudo: neque dicunt necessariam connexionem ad ipsam beatitudinem essentialem, sicut dotes beatifici corporis,
delectatio, cognitio aliqua creaturarum possibilium, juxta mensuram ipsius beatitudinis, non autem spectat ad rationem beatitudinis essentialis cognoscere decreta Dei, aut ejus Providentiam ad extra circa res particulares, et minus spectat ad beatitudinem essentialem cognoscere cogitationes cordis, aut affectus. In hac parte hujus articuli, seu conclusione non negat Doctor quin etiam in Verbo possint cognoscere nostras orationes. sed dicit hoc non esse necessarium, neque pertinere, ad intrinsecam rationem beatitudinis, prout in se consideratur: aut etiam quoad consequentiam inquantum est retributio ipsius Beati, et ordinatur ad bonum privatum, et personale ejus. Excludit ergo sententiam, quam docet D. Thomas 3. part. quaest. 10. art. 2. et. 2. 2. quaest. 83. art. 4. ubi Cajetanus dicit enim Beatos in primo instanti suas beatitudinis videre omnia illa quae ad se quoquo modo pertinent,et proinde etiam nostras orationes ad ipsos directas, quod etiam docere videtur Gregorius lib. 12. Moral. cap. 13. Docet autem Doctor hoc non esse necessarium, quia beatitudo stare potest consummata in quolibet Beato sine tali visione, sicut major aequalis et minor potest stare in aliis qui tales orationes ad se non pertinentes non vident ; alia ex etiam parte possunt orationes cognosci alia via, quam per visionem in Verbo.
(e) Tamen quia congruum est, etc. Quod congruum sit Beatum esse coadjutorem Dei in procuranda nostra salute, nempe intercedendo et patrocinando apud Deum et curam nostri gerendo, et in hoc versatur communio Sanctorum, et Ecclesiae militantis cum triumphante, quae est primitivorum, ad Hebraeos 12. ad quam nos accessisse docet Apostolus, nam facti non hospites et advenae, sed cives Sanctorum, et domestici Dei ad Ephes. 2. Mansio nostra est Jerusalem, quae sursum est, ad Galatas 4. Si ergo membra sumus illius Ecclesiae, et nomina nostra scripta sunt in caelis, sequitur etiam ut membra adjuvari a caelestibus. Augustinus lib. 20. de Civitat. cap. 9. Cyprianus de stella et Magis, et Innocentium morte: Innocentes in ordine Sanctorum protomartyres primum habent locum, et secretorum conscii divinorum propinquitate familiarissima clementiam Dei pro nostris exorent laboribus, etc. Patet ex dictis, et ex Epistola Episcoporum Europae ad Leonem Imperatorem, quae ponitur Concilium Ghalcedonense, in qua declaratur Proterius inter Sanctos. Item art. 11. ejusdem Concilii de Flaviano, in 6. Synodo cap. 1. in Synodo, art. 6. Gerundensi cap. 3. Aurelianensi primo, can. 29. Mogunt. sub Carolo Magno cap. 33. Tolet. 8. cap. 1. Tolet. 6. cap. 2. Bracharen. 2: cap. 9. in quibus Conciliis indicuntur Litaniae ad invocationem Sanctorum ; quod et fecit Gregorius Magnus, ut in vita ejus legitur, et deinceps observatur ab Ecclesia: Sancti sunt ergo coadjutores Dei in procuranda nostra salute, eo modo, inquit Doctor, quo hoc ipsis competit, nempe intercessione per Mediatorem Christum. Ad hanc autem intercessionem requiritur ut ipsis revelentur a Deo nostroe orationes specialiter oblatoe, quoe innituntur meritis Sancti hujus vel illius, ut mediatoris perducentis ad salutem, quoe petitur, etc. Intelligitur Mediatoris modo jam dicto, non ut specialiter competit Christo, sed tantum impetratorie, ut competit Sanctis orantibus. Ambrosius serm. 93. in natali Nazarii et Celsi Martyrum : Non clauditur locis quod diffunditur meritis, invocasti ubique Martyrem, ubique exaudit ille qui honoratur in Martyre , moderante itaque eo, qui pensat vola tua, et dispensat munera sua, intantum vicina praesentia efficacis praebebitur advocati, inquantum fuerit fides devota suscepti, etc. Et libro de viduis : Possunt pro peccatis orare nostris, qui proprio sanguine, si quae habuerunt peccata, laverunt, etc. orat. 2. praeparante ad Missam: Apostolorum intercessionem imploro, etc. Tali um Domine Deus preces nunquam spernis, si ut pro me exorent ipse inspiraveris, etc.
Ideo probabile est quod Deus Beatis revelat de orationibus sibi, vel Deo nomine ejus oblatis, etc. illud verbum probabile est non refertur ad sententiam universaliter, quasi tantum probabile sit Sanctos sive in Verbo per visionem, sive alia via cognoscere nostras orationes, quia hoc ut certum supponitur. Sed illa particula denotat modum quo sciantur, nempe probabile esse sciri per specialem revelationem Dei factam, quando oratio fit ad Sanctum, neque necessarium esse ut per visionem in Verbo tantum cognoscantur, ut dicit prior sententia citata, quamvis utroque modo sciri possit, et intantum prior modus a Doctore rejicitur, inquantum induit necessitatem cognoscendi, quasi aliter cognosci non possit a Sancto oratio ad ipsum facta, quia in hoc non est statuenda regula certa, cum variis modis cognosci possit, Deo hoc vel illo modo manifestante: nam Gregorius loco citato, et lib. 2. Dialog. cap. 35. et lib. 4. cap. 33. indicat cognosci in Verbo, sicut et Augustinus carmine de gaudiis Paradisi :
Qui scientem cuncta sciunt Quid hi nescire queunt?
Haec autem sententia Patrum non tam statuit modum determinatum cognoscendi, quam intendunt possibilitatem cognitionis, ita ut non sit impossibile Sanctis in coelo cognoscere ea, quae in terris fiunt,
Deo cognitionem eorum causante in intellectu Beati.
Idem autem Augustinus de Civitate Dei lib. 22. cap. 29. indicat cognosci etiam haec a Beatis per spiritum prophetiae, et donum, quod habent in coelis, Item lib. de cura pro mortuis habenda cap. 15. insinuare videtur hanc cognitionem esse per revelationem. Sanctus Hieronymus contra Vigilantium, cap. 2. indicat cognosci etiam orationes in proprio genere a Sanctis praesentibus, ubi invocantur: non hoc autem statuit Hieronymus quasi aliter etiam non praesentes cognoscant, sed ut occurrat argumento haeretici, qui Sanctos certo loco inclusos, et inde non recedere posse affirmabat, ut hinc deduceret eos non audire orationes invocandum. In Deo, inquit, leges pones, tu Apostolis vincula injicies, ut usque in diem judicii teneantur in custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est : sequuntur Agnum quocumque vadit? Si Agnus ubique ;ergo et hi, qui cum Agno sunt ubique esse credendi sunt, etc. quod intelligitur accommodate ut mox dicam. Et sequitur : Et cum Diabolus et Daemones toto vagentur orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint, Martyres post effusionem sanguinis sui, arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt ? etc. intendit ergo Hieronymus non Martyres esse ubique, neque ipsum Agnum, nempe Christum, qua homo est, quod indicat ipsa Scriptura quocumque ierit, etc. Nam ire denotat locum novum acquirere, in quo ante non fuit: sed intendit, sicut ipse Christus etiam quandoque necessitatibus suorum fidelium adest, etiam praesentia locali sua dignatione et assistentia, qua omnes erigat, ita etiam Martyres non includi certo loco, quin adesse suis invocatoribus possint, et aliquando contingat, ut late probat Caecius articulo nono citato , et patet ex monumentis Ecclesiasticis ac vitis Sanctorum; Sanctos saepe missos esse in adjutorium animarum et Ecclesiae laborantis, et hoc solum intendit Hieronymus, ut supra visum est, possunt ipsi praesentes intueri nostras actiones et supplicationes.
In hoc ergo puncto certum est orationes deferri ad Sanctos, easque ab eis cognosci ; in modo autem cognoscendi non est certa regula statuenda, ita ut uno tantum modo cognoscantur, prout dicit sanctus Thomas, et consequenter ad sua principia, nam negaret actum fidei esse posse in patria, sicut et habitum, ut tenet in 3. dist. 31. quaest. 2. art. 2. quaest. 3. et 1. 2. quaest. 67. art. 3. quaest. 185. et de veritat. quaest. 13. art. 2. hac ratione negaret etiam prophetiam, aut actum propheticum esse in patria, qua obscurum est, aut certe remota persona a veritate cognita, ut docet 2. 2. quaest. 174. art. 5. in corpore, et ad secundum: negaret ergo consequenter orationes nostras cognosci posse a Sanctis per revelationem hoc modo dictam, ideoque potius cognosci in Verbo, tanquam aliquid spectans ad ipsum sanctum.
Caeterum licet admittamus prophetiam, et fidem actualem non posse esse in patria, non inde sequitur ab initio cognitas esse orationes nostras, tanquam aliquid pertinens ab beatitudinem, quia cognitio in Verbo recte salvari potest per hoc, quod ostendamur quando sunt, et non antequam sunt, quod recte fieri potest, et sic intelligi etiam potest Doctor loqui de revelatione, quatenus extenditur ad novam rei ostensionem in Verbo, quae alias non fuit cognita intuenti, neque regulariter spectat tanquam necessarium ad beatitudinem. Ita videtur Doctor significare responsione ad primum.
Dici etiam potest, non repugnare dari cognitionem fidei obscuram in patria cum evidentia in attestante respectu alicujus, quod ad statum beatitudinis non spectat, et quod alias non videtur in Verbo. Hanc concedit Bassolis in 3. dist. 31. q. unica art. 2. Rubion. distinct. 24. quaest. 2. art. 2. conclus. 1. quos sequitur Molina ad primam 2. quaest. 67. art. 3. et videtur Doctoris supra in hoc 4. distinct. 10. quaest. 8. in fine, ubi dicit fidei non succedere visionem, nisi respective ad objectum primarium, et sic intelligi potest illud Apostoli 1. ad Corinth. 13. Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; nam ut docet Augustinus lib. b. de Civit. cap. 19. Beati nesciunt saepe dispositionem particularem Dei circa agenda, ut patet ex illa controversia Angeli Danielis, et Angeli Persarum circa conversionem Judaeorum, ideoque convertunt se ad Deum, ut instruantur, quae instructio potest fieri per revelationem in Verbo, mediante visione, vel per revelationem in aenigmate, mediante actu fidei; nam actus visionis et fidei non opponuntur circa diversa objecta. Dici etiam potest, per lumen peculiare et propheticum cognosci illas orationes in seipsis, et sic etiam videtur sentire Augustinus de Civit, lib. 22. cap. 29. exemplo Helisaei, qui absens spiritu prophetico cognovit servi sui peccatum, et a fortiori id convenit Sanctis per Augustinum, sic interpretantem illud Apostoli: Ex parte prophetamus,cum autem venerit quod perfectum est ; quod ex parte est, evacuabitur, etc. Et in fine concludit : Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus? etc. Potest ergo per scientiam actualem infusam a Deo sciri istud objectum in proprio genere, movente divina voluntate ad ejus cognitionem intuitivam, quando existit. Possunt etiam sciri orationes fidelium scientia acquisita.
ut Angeli sciunt, si Beatus ipse adest, eo modo quo dicit Hieronymus: conclusio ergo est certa, nempe illas sciri a Beatis. Modus autem sciendi potest esse multiplex, et forte omnes isti modi de facto nunc quoad aliqua, nunc quoad alia concurrunt. Intentio autem Doctoris est, non necessario sciri ex vi visionis, et probabiliter dici posse per revelationem sciri, ut plures sustinent.