IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sanctos pro nobis orare, quod lato ex Sanctis Patribus probant Feuard. et Bellarm. citati. Explicat optime modum quo pro nobis orant, et an sciant se exaudiendos, necne pro quibus orant.
(f) De tertio articulo videtur dubium, quia si revelatur eis talem petere per eos salutem, aut aliquid pertinens ad salutem: aut vident Deum talem velle salvari, aut nolle, aut non velle. Si velle, ergo sciunt quod salvabitur: frustra ergo orant. Si nolle, non orabunt pro aliquo nolito ipsi Deo: si non velle, sciunt quod non eveniet: ergo frustra orarent.
Respondeo, Beatum orare pro aliquo potest intelligi, vel oratione habituali vel actuali: et loquor hic tantum de oratione mentali, quae est desiderium oblatum Deo ea intentione, ut ab ipso habeatur optatum ; si de habituali, illa est perpetua et generalis pro omnibus electis, sed de ista non est difficultas. Si de actuali, istam habet aliquis Sanctus specialiter, quando sibi revelatur aliquem ipsum actu invocare, quia rationabile est, ut velit merita sua illi valere ad salutem, qui Deum specialiter invocat sibi per illa merita subvenire. Illa autem oratio non repugnat beatitudini, quia bene potest aliquis perfectionem summam adeptus, velle ut per sua merita, per quae ad illam perfectionem attigit, alius per suam orationem attingat,ita ut sua merita non sibi soli sint propria, sed alii de beneficio Dei acceptantis valeant, sicut posset aliquis summum gradum adeptus in curia Regis, per aliqua obsequia, velle orare pro aliis, non ut per orationem hujusmodi ad majorem gradum amicitiae attingat, sed ut merita, per quae attigit ad talem gradum, aliis ad hujusmodi merita recurrentibus succurrant. Et hoc, supposita liberalitate Regis acceptantis illa, non tantum pro illo, sed pro aliis ex liberalitate sua, qua pro minori bono retribuit, non tantum magis bonum, sed etiam plura bona, dum tamen per novum actum voluntatis plures illud bonum sibi applicent, et faoiant quasi suum.
(g) Cum igitur arguis, Beatus aut videt Deum velle, aut nolle, respondeo, nullum membrum oportet dare, nedum de salute finali illius, qui orat, sed nec de exauditione illius orationis, quam nunc offert: non enim sequitur, Deus revelat Petro Joannem nunc petere A, per merita Petri: ergo revelatur Petro Joannem salvandum, vel non salvandum. Nec etiamsequitur, ergo sibi revelat Joannem exaudiendum, vel non exaudiendum in ista petitione: tamen esto, quod revelaretur sibi istum exaudiendum, vel non exaudiendum in ista petitione, non sequitur, ergo frustra orat, quia sicut Deus vult illum salvare et exaudire, ita vult per determinata media, utpote per orationem talis Beati ipsum consequi. Si autem reveletur Petro determinate quod Deus nollet illam orationem exaudire, Petrus non esset ibi mediator in orando. Si vero non revelatur sibi quod velit, nec quod nolit, Petrus orat expectans ut orationem suam consequatur determinata revelatio exauditionis, vel saltem determinatus effectus exauditionis quantum ad ipsum petentem.
(h) Ad argumenta principalia. Ad primum, dico quod Abraham pro tempore, pro quo intelligitur illud Isaiae, fuit in Lymbo, et per consequens non Beatus, et ideo nescivit filios suos Judaeos habitantes in terra Israel, quia nec notitia naturali intuitiva, quae impeditur per immoderatam distantiam, sicut est dictum in 2. quaest, nec notitia revelationis specialis, quia non habuit illam visionem in Verbo,quam concomitatur regulariter talis revelatio. Non ergo concludit de Beatis, quibus in Verbo regulariter revelantur, quae a Deo spectant, vel tanquam beatitudinem eorum augens, vel tanquam pertinens ad causalitatem eorum respectu beatitudinis aliorum.
(i) Ad secundum, dico quod nihil est in mente, operatio scilicet quaecumque intellectus, vel voluntatis, vel quaecumque proprietas, vel conditio realis hujus vel istius, quin totum ita pateat Angelo proportionaliter praesenti non impedito, vel animae non impeditae proportionaliter praesenti sicut animae conjunctae apparet albedo praesens per sensus. Illud ergo dictum, quod solus Deus novit abscondita cordium, verum est universaliter et ex propria perfectione, ita quod impossibile est quod per aliquid impediens sibi lateat. Novit etiam, ut judex universalis omnium talium occultorum, illo modo quo nec Angeli boni nec mali, nec animae separatae noverunt: imo de facto Beati multos tales motus non noverunt propter defectum praesentiae debitae; mali autem multa talia etiam praesentia proportionaliter non noverunt, Deo impediente, propter cujus impedimentum non possunt multa, quae tamen non impediti naturaliter possent.
(k) Ad tertium, dico quod oratio nostra nunc duplicem habet effectum: unum, quia meritoria oranti, imo opus valde meritorium: alium, quia ex hoc quod specialiter dirigitur pro alio, meritoria est illi pro quo offertur: et primo modo Beati non habent orationem, sed secundo modo. Nec est inconveniens, aliquem, qui jam est in termino quoad se, per orationem mereri alteri, sicut videmus in politiis, ubi Rex illud quod vult dare, vult tamen per intercessionem alicujus dare, alicui qui non esset dignus statim exaudiri, et maxime vult, si aliquis apud eum maxime acceptus intercedat, qui tamen acceptus nullum gradum ulteriorem amicitiae sibi mereretur.
Aliter posset dici breviter, et quasi redit in idem, quod sicut impetrat Beatus aliis, non sibi, ita causat meritum aliis, et non sibi. Oratio enim sua est dispositio de congruo, ut propter eam Deus concedat illud, quod impetrat illi cui petit: et ista est meritum, non istius pro se, sed pro illo cui redditur, quod huic merito, quasi pro praemio proximo correspondet.