IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) De tertio articulo videtur dubium, etc. Movet hic difficultatem contra conclusionem praemissam, qua tenetur Sanctos nobis postulantibus, orare. Difficultas est, quia vel sciunt Deum velle annuere, vel nolle; si sciunt velle, frustra orant, quia id eveniet: si nolle, non orant. Respondet primo, Sanctos oratione habituali orare perpetuo pro omnibus electis: oratione vero actuali hic et nunc pro eo, qui eum invocat, quia rationabile est, inquit, ut velit merita sua illi valere ad salutem, qui Deum specialiter invocat, per illa merita subvenire. Docet deinde illam orationem non repugnare beatitudini, quia attingens summum gradum perfectionis, potest velle ut sua merita, per quae ad illum gradum pervenit, etiam aliis valeant. Exemplum adjicit in politia humana, quando aliquis per obsequia pervenit in gratiam Regis, ordinate vult ut eadem obsequia etiam valeant aliis ad ipsum recurrentibus apud Regem, sic ergo se habet communicatio Sanctorum, et merita, quae placuerunt et placent Deo, ut illi charitatem quae sui communicativa est, possident perfectissime in patria, id perfectius praestant quod etiam in peregrinatione pro aliis sollicite praestiterunt, et eorum merita apud Deum valeant, quae nunquam in oblivione sunt in intuitu eorum invocantibus fiat propitius. Augustinus serm. 1. de Sancto Stephano : Si igitur exauditus est Stephanus, ut ejus orationibus deleretur peccatum quod commiserat Saulus, commendemus ergo nos ejus orationibus: multo magis enim nunc exauditur pro veneraloribus suis, qui sic exauditus est tunc pro lapidatoribus suis, etc.
(g) Cum igitur arguis, etc. Respondet ad rationem dubitandi non esse necessarium ut Sanctus orans videat Deum velle salutem ejus, pro quo orat, neque videre si velit orationem exaudire, vel non exaudire, neutrum enim est necessarium, dato autem quod videat etiam Deum velle exaudire, non sequitur eum frustra orare, quia Deus sicut vult illi determinate salutem, ita etiam vult salutem per determinatum medium per orationem Beati, dare ei media et gratiam, qua consequatur salutem. Quantum ad alterum membrum si revelatur Sancto eum non exaudiendum, non orat, si vero non revelatur, orat donec de alterutro effectu ipsi constet.
(h) Ad argumenta principalia. Ad primum, etc Illud fuit Isaiae 63. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos, etc. Citatur Augustinus et Hieronymus in originali, sed aliter explicant illum locum , nam Hieronymus loquitur de scientia approbationis, quia recesserunt a Deo, ideo nullam eorum curam fuisse Abrahae et Israeli. Subjudicari forte possint in praemissa allegatione verba obscura quaedam Hieronymi ad Galatas 6. super illud: Unusquisque onus suum portabit. Obscure licet, inquit, docemur per hanc sententiolam, nouum dogma quod latitat, dum in praesenti soeculo sumus, orationibus sive consiliis invicem posse nos coadjuvari ;cum autem ante tribunal Christi venerimus, non Job, non Daniel, . nec Noe rogare pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum, etc. Respondet Fernandus Vellofillus in advertentiis ad tom. 9. Hieron. quaesito 16. sanctum Hieronymum loqui per antiphrasim et ironice: alludit enim ad dogma Vigilantii, et verba ejus quae citat in declamatione contra eumdem, quae sunt ista : Dicis, inquit, in libello tuo, quod dum vivimus mutuo pro nobis orare possumus, postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio, praesertim cum Martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes impetrare non quiverint, etc.
Respondet Doctor juxta mentem Augustini citati lib. de cura pro mortuis habenda c. 13. Si parentes, inquit, non intersunt, qui sunt alii mortuorum qui noverunt quid agamus, quidve patiamur, Isaias Propheta dicit : Abraham nos nescivit, et Israel non cognovit nos, etc. Rationem autem assignat Doctor, quia erant in Limbo, et naturaliter non potuerunt cognoscere quae hic fiebant, quia non habuerunt beatitudinem, cui regulariter annexa est revelatio in Verbo, eorum quae ad ipsos spectat, vel tanquam beatitudinem eorum augens, vel quod spectat etiam ad concursum eorum respectu beatitudinis aliorum, sic etiam Gregorius lib. 12. Moral cap. 13. exponit illud Job. 14. Sive nobiles filii ejus, sive ignobiles non intelliget, etc. Dicit enim naturaliter non intelligere defunctos quid ad viventes pertinet, tamen Sanctos Dei claritate fruentes cognoscere in Verbo quid ad se pertinet. Sancti enim in coelo curam Ecclesiae gerunt, non tamen ex hoc sequitur Sanctos Patres in Limbo non orasse etiam pro vivis, neque Deum merita ipsorum non acceptasse, quia Synagoga semper interponebat merita ipsorum in exorandis beneficiis a Deo, et locus citatus supra ex 2. Machaboeorum, id probat de Jeremia ; haec tamen oratio fuit generalis, ideoque non legimus in veteri Testamento orationem factam esse ad Sanctos in Limbo, sicut contingit in lege nova ad Sanctos in coelo, quia nempe in Limbo existentes non poterant naturaliter cognoscere illas orationes, neque ex suo statu, qui adhuc erant in carcere, debebatur talis revelatio in particulari, licet forte per Angelos in casu particulari cognoscebant, vel in communi etiam per alios, qui hinc recedebant ad Limbum, non est dubium tamen per merita eorum et orationes plura beneficia collata fuisse Synagogae a Deo.
(i) Ad secundum dico, etc. Secundum fuit : Deus solus novit abscondita cordis ; oratio mentalis, quae maxime placet Deo, est actus cordis ; ergo eum nequeunt Sancti cognoscere. Respondet Doctor quod cogitationes cordis, et affectus sint objectum proportionatum Angeli et animae separatae, modo sint praesentes, et non impediantur aliunde. Quod autem solus Deus dicatur cognoscere haec, verum est universaliter, quia sic sunt omnia praesentia Deo, etiam verum est, quia nequit impediri, ut aliquid eum lateat. Novit tertio ut Judex universalis omnium occultorum eo modo quo nec Angeli beati nec mali, nec animae separatae, ea cognoscunt ; imo Beati multos tales non cognoscunt de facto ob distantiam. Mali etiam multa alia in praesentia non cognoscunt, Deo impediente, quae tamen non impediti cognoscerent; intelligit nempe illa non cognosci, quae mere sunt occulta, et quorum nullum apparet signum extra voluntatem et intellectum. Alia vero quorum signa apparent exterius in corpore per motum cognoscunt Angeli mali non in se, sed in suo effectu.
Doctrinam hujus responsionis tradit Doctor in 2. distinct. 9. quaest. 2. ad
arg. 2. quaestionis, et in 4. distinct. 10. quaest. 8. ad 8. ubi negat Daemones cognoscere hos actus, quia non permittuntur a Deo. Aliqui autem praemissam doctrinam in hac responsione dicunt esse duram, forte ob illa verba, quibus dicit multa non cognosci ab Angelis bonis ob distantiam ; multa etiam non cognosci a damnatis, quia impediuntur ; hoc autem satis declaratur ex loco citato in 4. d. 10. ubi dicit impediri universim Angelos malos ne cognoscant illa. Quod vero dicat hic multa, vel universaliter, intelligendum est quoad ea, quibus sunt praesentia, nam alia, quibus non sunt praesentia cognoscere non possunt. Vel intelligendum modo explicato, nempe de .iis quae consummantur ita in mente, ut nihil eorum interius appareat in signo, aut effectu. Unde Hieronymus in Matth. 15. De corde exeunt cogitationes, etc. Non debemus, inquit, opinari Daemonem occulta cordis rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus, etc. Idem de his docet Augustinus lib. de divinatione Daemonum cap, 5. et lib. 12. de Civitate Dei c. 17. Quamvis autem lib. 2. Retract. cap. 5. asserat hoc audacius dictum esse in re incerta, occultaque, non derogat assertioni. Id docet S. Thomas 1. part. quaest. 57. art. 4. Quin etiam experientia docet ipsos homines ex signis exterius apparentibus id conjicere, quanto magis Angelos? Utroque ergo modo intelligi potest illa propositio Doctoris, et habet debitum sensum, et non durum.
Caeterum ipsa doctrina a pluribus Thomistis censuratur ob testimonia Scripturae et Patrum, quibus asseritur Deum solum cognoscere cor hominis ; 1. ad Corinthios 14. ostendit Paulus necessitatem prophetiae ad cognoscendum cor hominis ; et 2. cap. dicit : Quis hominum scil
quae sunt hominum, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? quod dicitur propter occultos animi affatus, 3. Regum 8. Tu solus nosti corda filiorum hominum, 1. Paralipom. 28. Omnium corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit ; lib. 2. cap. 6. Tu enim solus nosti corda filiorum hominum, etc. Psalm. 43. Ipse novit abscondita cordis, etc. Psalm. 7. Scrutans corda et renes Deus. jer. 17. Pravum est cor hominis, et inscrutabile, quis cognoscet illud ? Ego Dominus scrutans cor, etc. Id habetur Act. 1. ad Romanos, 8. ad Hebraeos 4. Discretor cogitationum et intentionum cordis.
Respondent varii Doctores ad hanc difficultatem, Durandus in 2. distinct. 3. quoest. 7. admittit probabile esse actus internos cognosci, dum sunt, non vero futuros ; idem etiam docet dici posse cognosci actum in se, sed non qualis sit ipse actus an amor, an odium. Ita etiam Argentina distinct. 7. quaest. 1. art. 2. in fine. Herveus in 3. dist. 8. quaest. 3. dicit cognosci actum ut est determinate objecti per modum fugae et prosecutionis, non vero cognosci conatum voluntatis, aut intentionem actus. Henricus quodlib. 3. quaest. 13. cognosci actum in se, non tamen finem actus. Ita etiam videtur docere Aegidius de cognitione Angelorum, quaest. 11. et in 2. distinct. 7. quaest. 3. Alii praeterea docent esse quidem cognoscibiles ab Angelis cogitationes cordis mere necessario in ordine, ad quas intellectus et voluntas mere se habent per modum naturae, et non liberi arbitrii. Ita sonat fundamentum, quod D. Thomas 1. part. quaest. 57. art. 4. adducit, quare actus liberi non possint ab Angelo naturaliter cognosci, quia nimirum spectat ad genus moralium, quod est superioris ordinis ad entia mere naturalia, et medium inter ipsa, et entia supernaturalia ; ergo supponit haec ratio actus illos mere naturales, et non liberos esse sub objecto naturali Angeli et animae separatae. Videantur Molina, Cajetanus, et Sumel in dictum articulum, citantes D. Thomam de malo quaest. 8. ad 12. et de veritate quaest. 8. art. 13.
Omnes hi Doctores docent actus nostros sub aliqua ratione cadere sub objecto naturali Angeli, quando ponuntur in esse, licet secundum modum aliquem, qualitatem aut finem, aut ut liber est, non sit cognoscibilis ab eo naturaliter: et exponunt Scripturas et Patres per determinationem, quam ipsi addunt juxta propria cujusque sententiae placita. Addi possunt et alii Doctores, qui in terminis nostram sententiam tenent, nempe hos actus esse quidem naturaliter cognoscibiles ab Angelis, sed de facto non cognosci, quia Deus non concurrit. Occham in 2. dist. 9. quaest. 20. Gabriel. in Canonem Missoe lect. 31. quod etiam Doctor locis citatis indicat, et in Reportatis distinct. 9. q. 2. ubi expressius loquitur de actibus, qui sunt fundamentum meriti et demeriti, poenae et gloriae. Mayronis ead. distinct. quaest. 1. difficultat. 1. Ovandus dist. 8. propos. 9. et 10. Herera disput. 11. in 2. quaest. 1. concl. 3. Rada 2. part. eontrovers. controvers 8. art. 3. concl. 4. ut Lychetus, Tartaretus, et reliqui in dicta distinct. 9. et distinct. 7 . sicut et Major distinct. 9. quaest. 1. Accedit etiam Aegidius Lusitanus tom. 2. de beatitudine lib. 11. quaest. 8. art. 3, g .... qui asserit esse secreta illa cognita tam Angelis bonis quam etiam Beatis, per scientiam infusam, quod perinde esset obnoxium Patribus et Scripturae, si in eo rigore intelligerentur, quo aliqui volunt eas intelligi debere, quasi soli Deo haec cognitio esset propria, vel per ejus revelationem.
Eorum etiam cognitio tribuitur communiter a discipulis Sancti Thomae, Christo, secundum intellectum creatum ; quod ergo dicunt alii, posse agnosci virtute talis scientiae infusae, dicimus et nos, et praemissi Doctores, cognosci posse virtute naturali intellectus Angelici, et ex natura ipsius objecti praesentis, si Deus concurrat, quia et objectum non excedit limites naturalis objecti, nempe ille actus; alias non esset cognoscibilis ab ipso eliciente naturaliter, licet sit inferioris gradus intellectualitatis, neque alias assignari potest aliquis gradus in entitate actus, ad cujus cognitionem exigeretur elevatio potentiae, neque sententia opposita ad ullum principium rationis reduci potest quod satisfaciat, ut probe docet Gabriel Vasquez, 1. part. disp. 209. cap. ult. qui bene impugnat rationes assignatas ab aliis, neque ex principiis generalibus metaphysicis, quibus investigatur natura potentiarum et objectorum, subsistere potest dari aliquod objectum hujus singularis intellectus, quod non ejusdem sit intellectus in specie. Si ergo intellectus elicientis sine ulla elevatione sui, virtute sola naturali cognoscit actus suos, idem dici debet de alio intellectu non impedito ejusdem perfectionis, et de intellectu separato, tam ex parte intellectus quam objecti, quod est actu intelligibile, respective ad intellectum elicientis actum.
Doctoris autem sententia optime salvat et rationem, quam aliter impugnare non possunt adversarii, quam replicando Scripturam et Patres, qui dicunt Deum esse scrutatorem cordium ; salvat, inquam principia rationis, dicendo quod potest quidem intellectus ex natura potentiae et objecti habere intuitionem actus talis, qui cadit sub objecto per se ejus. Salvat etiam Scripturam et Patres, dicendo de facto non habere talem cognitu onem, Deo non concurrente ; unde sequitur hoc dato, quod cognitio talis objecti non habeatur nisi miraculose, quia illud miraculose fit, quod contingit extra Dei providentiam ordinariam et universalem ; et quamvis virtus sit in causis naturalibus respectu effectus, modo non detur concursus ex parte Dei, neque etiam determinaverit Deus secundum suam providentiam concurrere, illa virtus est tantum potentia remota, et non proxima, quia causae secundae ita dependent a concursu causae primae, ut illo sublato nihil possint, et omnis potentia proxima earum intelligatur respective ad causam primam concurrentem ad eumdem effectum, sicut v. g. causa partialis, ut ipse intellectus, respectu sui actus circa objectum, etiam naturalis ordinis, non dicitur esse in potentia proxima respectu objecti nullo modo applicati, et si reduceretur ad actum respectu ejus sic remoti, esset miraculum: a fortiori, causa secunda non est in potentia proxima respectu sui actus, si neque in universali, neque in particulari habeat Dei concursum.paratum. Sed sicut concursus Dei sequitur ad suae providentiae regulas praefixas, ita cum disposuerit non concurrere universaliter cum intellectu alieno ad secreta cordis, ideo non potest naturaliter intellectus alienus ea pertingere regulariter, sed solum illi cui Deus miraculose per donum prophetiae, aut alio modo, praebet concursum: et licet sit virtus completa in causa secunda tamen non est completa respectu effectus, nisi tantum secundum quid, magis essentialiter dependet a Deo quam a concursu objecti, et simpliciter sic comparata ad effectum est tantum potentia remota et non proxima ; unde illa consequentia non valet : Potest intellectus quantum est ex se, penetrare secretum cordis:ergo contra Scripturam et Patres, potest actu
cognoscere illud secretum. Nam aliud est intellectum quantum est ex se, cognoscere posse, et aliud est cognoscere in actu et sine concursu Dei, quem ex providentia suspendet ob finem praefixum, saltem in via, quo voluit se solum esse arbitrum talis secreti, aut personam cui destinavit, ut seipsum discernat in corde suo, ut ipse sui esset judex, conscientia accusante aut excusante.
Ad expositionem ergo Patrum et Scripturae sufficit quod ista negativa sit vera, nempe non cognosci de facto secreta cordis ab alio quam a Deo; neque dicit Doctor cognosci ab alio, nisi a solo Deo, aut ab eliciente, cui talem libertatem concessit. Si autem cognoscatur, erit supernaturale et miraculosum, modo manet alias secretum; non ex ratione, quam adducunt aliqui, quia nempe hoc genus moralium excedit cognitionem naturalem creaturae; sed quia juxta providentiam ordinariam Dei, talis cognitio excedit modo latitudinem objecti intellectus, quem attingere potest pro hoc statu, sic dicimus impossibile esse naturaliter corruptum idem numero reproduci ; tamen hoc non contingere ex defectu virtutis in causa supra probavimus, sed ex Dei ordinaria providentia, et defectu concursus, qui ad reproductionem ejusdem non conceditur. Intellectus creatus pro hoc statu nequit cognoscere plura, quae alias ex natura intellectus cognosci possint, ut est essentia animae intuitive, et sub propria ratione, et sic de aliis; quod si seipsam cognosceret pro hoc statu animae intuitive, esset miraculum et supra naturam animae, prout operatur per media ordinaria ad determinata objecta. Tamen certum est hanc cognitionem cadere sub virtute naturali potentiae, quantum est ex se, etiam ut est forma corporis, quia sic etiam videbit se in corpore glorioso, et etiam videbat seipsam intuitive anima Christi in corpore mortali: ita ergo in proposito, supposita limitatione cognitionis ex divina providentia ordinaria, ne se extendat de facto, aut extendere possit respectu secretorum cordis in alio, totum quod dicit Scriptura et Patres salvatur.
Respondetur ad argumenta, quae ex Scriptura opponuntur, ea extendendo universaliter, proutadversarii volunt, solutionem patere ex dictis. Respondeo secundo, Scripturam sicut est regula viatorum, ita etiam regulariter intelligi respectu aliorum viatorum hominum, quatenus non possunt attingere secreta cordis, quod verissimum est ; ex congruenti autem Dei dispositione, et communi Patrum et Theologorum, idem contingit Daemoni non posse penetrare cordis secreta, ne viam salutis impediat ,quod in confesso est apud omnes. Quod autem hominibus negat Scriptura, Deo attribuit ut sit scrutator etiam cordis et occultorum, quem nihil latere potest, quod alios latitat. Sic intelligunt communiter Patres Scripturam. Augustinus tract. in Psal. 1. Opera nostra, inquit fpossunt esse nota hominibus, sed quo animo fiant, solus ille novit, qui scrutatur corda Deus, etc. Illa particula solus . intelligitur respective ad alios, quibuscum fit comparatio, non autem ad ipsum operantem, qui finem sui operis electione statuit: neque ad Beatos ,qui in comparationem non veniunt. Prosperas in Psal. 141. Effundo in conspectu ejus, etc. non erat qui cognosceret me, etc. dicit interitionem a nemine cognosci 1. Reg. 16. Homo videt ea quoe parent, Dominus autem intuetur cor, etc. Gregorius 25. Moral. c. intelligit de judicio discretionis inter personas in occulto cordis, ut difforme est judicio humano in exteriori, quo putatur unus esse Deo gratus et justus, qui in interiori est reprobatus: e contra vero aliquis in interiori Deo acceptus, qui in exteriori est judicio humano reprobatus. Exemplum hujus patet in filiis Isai, quos seorsim reprobavit Deus usque ad David. Videantur ibi Expositores. Verba Gregorii sunt: Sed hoc nunc secreto judicio agitur (egit ante de discretione personarum futura in judicio ultimo secundum opera cujusque), nam juste et misericorditer singulorum corda vel examinans, disponens, alios in exteriora respuit, alios ad illa;quae sunt intrinsecus trahit hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare, etc. Subdit mox contrarium judicium, humanum, quod fit tantum secundum apparentia et externa : Aliena autem corda, inquit, humanis oculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, quia penetrare nequeunt quae ab unoquoque cogitantur; nam saepe de corde perverso necdum processit usque ad effectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc forte per habitum intus attingitur, qui jam mente foris vagatur; sed talis quilibet tunc ante oculos interni judicis cecidit, cum ab appetendis interioribus per desiderium exivit, etc. Sequitur autem comparationem per judicium caducum et fallax hominum, quo discernitur inter utramque personam tales existimans, quales fuerunt in vita praeterita, non quales nunc sunt, aliter discernente Deo inter utramque, etc. subdit : Occultus autem Judex praesidens, et utrimque corda discernens, alterum pie statuit, alterum juste confregit, etc. Haec ergo discretio judicii divini inter personas in secreto cordis, alterum ex misericordia erigendo, alterum ex justitia deserendo et confringendo, est scrutatio cordis, et solius Dei miserentis aut vindicantis ; et comparatur ad judicium dispar hominum, qui quid in corde per judicium Dei, et misericordiam peragatur, nesciunt. Dico ergo secundo, hoc judicium discretionis diversarum personarum in corde, esse solius Dei, et sic eum solum scrutari renes et corda, quod est inquirere et examinare, quod nulli creaturae purae competit. Addo praeterea, Deum scrutari renes et corda, quoad intentionem et affectum, eo modo quo etiam ipsi cogitanti est impervium, ita ut Scriptura non solum intelligatur respective ad alios, sed etiam ad ipsum operantem ejus vires et facultatem, qui aliquando putat se posse quod non potest, et e contra, non posse quod potest. Augustinus in psal. 41. in illa : Abyssus abyssum invocat, etc. Abyssum, inquit, invocant Sancti praedicatores verbi Dei, numquid et ipsi non abyssus? ut noveris quia abyssus et ipsi, Apostolus ait : Minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die; quanta abyssus sit, audite amplius : Neque enim meipsum judico; tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino, vel pro Domino temere promittebat? quanta abyssus erat, quae tamen abyssus, nuda erat oculis Dei? nam illi Christus pronuntiabat, quod in se ipse ignorabat, etc. Hoc judicium soli Deo competit per discretionem virium, et dispositionis praesentis creaturae, et praevisionem futuri, sic etiam interpretatur Hieronymus epistola 38. in tom. 9. illud psalmi 1. Scrutans corda et renes Deus, etc. et sic intelligitur illud ad Romanos 2. Qui scrutatur corda, scil quod desideret spiritus, etc. id est, quid secundum rectam rationem et debitum providentiae ei expediat: ideoque multa denegat Deus ex sua providentia, et in misericordia petentibus, quae putant sibi expedire, et non expediunt. Item illud Actorum primo : Qui nosti corda solus,
elige ex his duobus unum, etc. et cap. 2. Joannis, illud : Jesus autem non credebat seipsum eis, etc. nempe qui in eum secundum praesentem dispositionem et justitiam crediderunt, sed postea non erant perseveraturi.
Scrutatur etiam corda Deus per interrogationem probationis, quod soli ipsi competit. Unde Augustinus in psal. 43. in illa : Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis, etc. Novit, inquit, et requirit; si novit occulta cordis, quid ibi facit ;nonne Deus requiret ista, etc. etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi innotescere, quod facit tibi innotescere; opus suum tibi dicit, non cognitionem suam; dicimus plerumque laetus dies, quando serenus est, numquid ipse dies gaudet, sed gaudentem dicimus, quia gaudentes ipse facit. Deus dicit ad Abraham : Nunc cognovi, quia tu times Deum, ante non cognoverat? sed ipse Abraham non cognovit, quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit; plerumque enim homo putat se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest. Accedit ad eum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem notus fit sibi, et dicitur Deus cognovisse quod illum fecit nosse. Numquid Petrus noverit se, quando dixit medico : Tecum sum usque ad mortem, etc. Et infra adducit exemplum de iis, qui se ex charitate tradunt morti propter fidem, et qui ex sola jactatione : Sciebat ergo, inquit, esse aliquos, qui hoc jactatione facerent, non dilectione, ideo obscurum est. Deus hoc solus videt, nos non possumus, ipse solus potest judicare, qui novit occulta cordis, etc.
Scrutatur praeterea Deus cor hominis quoad statum praesentis justitiae, quam ipse homo, neque alius discernere certo potest. Ecclesiast. 9. Nescit homo utrum
odio vel amore dignus sit, etc. Proverbiorum, 20. Quis potest dicere, mundum est cor meum, etc. Job. 9. Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, etc. Gregorius lib. 9. Moral. c. 13. Soepe dum nos ipsos plus justo discernimus, de ipso indiscrelionis studio indiscretius erramus, et mentis nostrae acies, quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune Solis radios aspicit, tenebrescit, et inde nihil videtur unde videre amplius conatur ; quia igitur ab inquisitione nostra torpentes, nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vilia et virtutes caligamus etc. unde bene per Prophetam dicitur : Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae ; abyssus quippe phantasiae altitudinem portat, cum humanus animus immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab altitudine vocem dare est, quia dum se nequit deprehendere, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est, etc.
Item Apostolus 1. ad Cor. 4. Qui autem me judicat, Dominus est, etc. Hieronymus in 2. dialog. contra Pelagian. Basil. in Constitut. Monast. cap. 2. Cum in multis offendamus Deum ; majorem tamen offensionum partem ne intelligimus quidem, idcirco Apostolus dicebat : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; quod idem est, ac si diceret, multa delicta committo, quae committere me non intelligo, etc. Idem patet ex Psal. 19. Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me, etc. Hunc locum communiter exponunt de levibus peccatis, ut Hieronymus epistola 119. Cyrillus Alexandrinus lib. 4. in
Joannem, cap. 10. Augustinus, Theodoretus, Cassiodorus in eumdem Psalmum, Methodius apud Epiphanium haeres. 65. adducens illud Apostoli : Quod enim operor non intelligo, etc. Intelligit tamen potest etiam de gravibus prout intelligit Augustinus lib. de perfectione justitiae, responsione 19. Leo Papa serm. 6. in Quadrages. Non adeo, inquit, de conscientioe integritate fidendum est, ut humanam fragilitatem inter scandala tentalionesque degentem nihil potuisse arbitremur, quod loedaret eam incidere, cum propheta excellentissimus dicat : Ab occultis meis munda me Domine, et ab alienis parce servo tuo, etc. Idem insinuat Augustinus in Psalm. 41. loco citato : Abyssus abyssum invocat, etc. Alium, inquit, accipite intellectum : Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum ;nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena,concupiscenliis obnoxia, damnatio quaedam est de judicio tuo, quia dixisti peccatori : Morte morieris, et in sudore vultus tui edes panem tuum ;haec abyssus prima judicii tui, etc. Hoc ibidem fusius prosequitur Prosper de vita contemplativa, lib. 3. cap. 16. et 17. Pulchre describit luctam inter justitiam, vitium, tentationes et voluptatem, ut difficilis sit electio et discretio, si recte, si male succedat intentio et operatio. Et patet haec veritas, quia nemo potest certo scire quod praestiterit quod debuit: quod confirmat Tridenl. sess. 6. cap. 9. et communis Theologorum contra Caiharinum. Et hoc ipsum patet de actibus supernaturalibus, qui disponunt ad justificationem, quos discernere perfecte nequit eliciens certitudine physica aut metaphysica. Ex his patet ad Scripturas et Patres, quatenus tribuunt Deo soli scrutari corda. Vel enim intelligi potest universaliter hoc Deo ita reservari, ut non possit. intellectus creatus exire in actum circa illa objecta, non quia non subsunt quantum est ex se virtuti ejus, sed quia ex providentia Dei speciali non potest exire in actum ; vel intelligi respective ad homines viatores et Angelos malos. Vel tertio intelligi de scrutatione secreti judicii Dei, qua unum permittit labi, alterum vero restituit. Vel quarto, qua discernit intentionem et vires, et praevidet quid futurum sit. Vel quinto, quia probat, et ipsam personam admonet in probatione, quid possit, quid non possit Vel sexto, quia discernit justitiam et iniquitatem in persona, et judicat secundum opera et affectus. Variis ergo modis occulta cordis cognoscit, eo modo quo nequit cognoscere creatura. Ex quo patet primum membrum solutionis datae a Doctore. Patet etiam solum Deum scrutari cor, judicio approbationis aut reprobationis. Ex quo patet secundum membrum solutionis. An autem Beati aut Angeli boni cognoscant de facto cogitationes cordis, non affirmat Doctor, sed potius in locis citatis videtur negare, sed solum dicit non esse improportionatum objectum intellectui beato, si Deus concurreret, vel non impediat. Cognosci autem de facto a Beatis secreta cordis docet Aegidius Lusitanus loco citato, et videtur expressa sententia Hieronymi loco supra adducto, cap. 2. contra Vigilantium, et Gregorii lib. 18. Moralium, cap. 27. ubi explicat illa Apocalypsis 21. quibus dicitur Jerusalem caelestis esse ex auro mundissimo, similis vitro pellucido: Quid ergo, inquit, aliud in auro, vel vitro accepimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem, et claritate fulgent, et puritate translucenl? Quia enim Sancti omnes summa in ea beatitudine claritate fulgebunt, instructa auro dicitur;et quoniam ipsa eorum claritas vicissim sibi in aterius cordibus patet, et eum uniuscujusque vultus attenditur simul et conscientia penetratur. etc. Loquitur autem non de cognitione in Verbo. sed in proprio genere, et subjungit infra rationem : Quippe inquit, uniuscujusque nostrum ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque uniuscujusque erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi, nunc autem corda nostra, quamdiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vasa concluduntur, etc. In prima parte hujus auctoritatis insinuat quod ex natura rei secreta cordium, et conscientia unius Beati sit aperta alteri ; et loquitur, de hominibus beatis in corpore et anima ut erunt. Et cum uniuscujusque vultus, inquit, attenditur, simul et conscientia penetratur, etc. dicit praeterea corporis clarificati harmoniam cerni oculis corporeis. Adducit praeterea rationem cur hoc impediatu? in praesenti statu inter viatores, propter corpulentiam, quam oculi penetrare non possunt ; intellectus autem ligatus sensibus nequit ultra procedere videndo, ut supra dictum est est quaest. 2. et 3. Quamvis autem haec ratio non sit adaequata, quare viatores non attingunt secreta sua, est sufficiens. Primum autem continet assertionem absolutam et sine limitatione, neque dependet a ratione subjuncta, qua ostenditur nos in hac vita non posse cognoscere secreta, guae ad priorem assertionem nihil facit, sed ad posteriorem, qua negat nos videre corda aliorum. Sequendo ergo assertionem illam, qua dicitur Beatos videre conscientias mutuas, sequitur etiam quod videant conscientias viatorum, et cognoscant peri fectius, quam ipsi viatores, quia ratio adducta de viatoribus non infert contrarium. Quamvis autem dicatur non pertinere ad omnes Beatos haec scientia, iis tamen non repugnat, neque ex divina providentia, neque ex natura rei, ut nobis communicant, et curam nostri gerunt, quia talis scientia in profectum viatorum cedit, et Ecclesiae. Unde sicut Deus ad profectum Ecclesiae communicat donum prophetiae quibusdam sanctis viatoribus, ex speciali providentia ad fructum aliorum, et aedificationem Ecclesiae (ad quem finem tendunt gratiae gratis datae, ut docet Paulus) per quod donum penotrant secreta cordium ; ita etiam videtur hoc convenire Beatis, inquantum nostri curam gerunt, et saltem Angelis administratoribus beatis, qui gerunt curam hominum, hoc videtur competere ex officio et administratione, sive, ut aliqui dicunt, per scientiam infusam, sive ut nos putamus, ex concursu debito suae administrationi, et ex natura rei virtute potentiae habentis concursum Dei et objecti. Res autem incerta est, cui non inhaereo, quia nec Doctor asserit An-- gelos cognoscere secreta cordium, etiam bonos, sed tantum habere virtutem ad hoc, quantum est ex natura potentiae et objecti, sive Deus actu concurrat, sive non concurrat. Neque contra hoc facit Scriptura et Patres, ut patet ex dictis. Discussionem integram quaestionis, et variarum sententiarum remitto in locum proprium, quia hic tantum sustinere libui responsionem datam, et obviare huic unico argumento quo impugnatur. Solutiones datae solvunt auctoritates in specie, quibus utuntur adversarii, ut legenti apparebit.
(k) Ad tertium dico, etc. Tertium fuit, quod Sanctis non competat cognoscere nostras orationes, quia ideo conveniret ut orarent ; sed hoc est inconveniens, quia non sunt in statu meriti, ergo non possunt orare, quia in oratione consistit meritum. Respondet Doctor orationem, nempe justi in statu viae. et esse meritoriam respectu personae propriae, et esse impetratoriam pro altero. Primum non habet in Beato, qui jam est in termino, et non in statu profectus, aut acquirendi praemii per merita, cujus est jam in possessione. Secundum autem habet in patria oratio Beati, quia alteri de congruo meretur, seu impetrat. Exemplum adducit ex politia humana, in qua amicus Regis intercedens alicui gratiam impetrat, quam alioquin ipse non meretur, licet Rex intendat alias dare gratiam per intercessionem alterius, qui ex impetratione illius gratiae non crescit in ullo gradu amicitiae pristinae apud Regem. Aliter dicit Sanctos de congruo, et impetratorie nobis mereri, non autem de condigno, quia sic nullus aut viator, aut in patria, meretur alteri : sed solus mediator est Christus, qui de condigno meruit nobis gratiam et gloriam perseverantibus finaliter.