IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De statu et conditione malorum post mortem. Sed quaeritur hic de valde malis, utrum et ipsi in aliqua paenarum mitigatione Dei misericordiam sentiant, ut minus, quam meruerint, puniantur? Quidam autumant eos nullam relevationem paenae habituros ; quod confirmant Jacobi auctoritate dicentis : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Augustinus etiam ait: " Misericordia hicjudicium in futuro." Idem distinguens, quomodo omnes viae Domini sint misericordia et eriv tas, ait: " Erga Sanctos omnes viae Dei misericordia, erga iniquos omnes veritas; quia et in judicando subvenit, et ita non deest misericordia, et in miserando id exhibet, quod promisit, ne desit veritas. Erga omnes autem, quos liberat et damnat, omnes viae sunt misericordia et veritas, quia, ubi non miseretur,vindictae veritas datur." Dicens, ubi non miseretur, dat intelligi, aliquid a Deo fieri, ubi ipse non miseretur. Sed his occurrit quod ait Cassiodorus super Psalmum 50. loquens de misericordia et pietate Dei: " Hae duae, inquit, res judicio Dei semper adjunctae sunt. Ergo et in punitione malorum non est justitia sine misericordia. Idem de judicio et misericordia ait:" Haec duo mutua societate sibi junguntur. " In his breviter omnia opera Dei includit. Augustinus quoque, respondens illis qui reproborum supplicia finem habitura contendunt, ita illorum repellit opinionem, asserens reprobos perpetuo puniendos, ut eorum supplicia mitigari aliquatenus non neget. " Frustra, inquit, nonnulli aeternam damnandorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt, non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim, inquiunt, obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas. Hoc quidem in Psalmo legitur, sed de his intelligitur, qui sunt vasa misericordiae, quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante, de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est, ut damnationem opinentur finiri posse eorum, de quibus dictum est: Ibunt hi in supplicium aeternum ; ne hoc modo putetur habitura finem felicitas eorum, de quibus e contrario dictum est: Justi autem in vitam oeternam. Sed poenas damnatorum certis temporibus existiment, si hoc his placet aliquatenus mitigari. Et sic quippe intelligi potest manere ira Dei in illis, id est, ipsa damnatio. Haec enim vocatur ira Dei ,non divini animi perturbatio, ut in ira sua, id est, manente ira sua, non contineat miserationes suas, non aeterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus: quia nec Psalmus ait ad finiendam iram suam, vel post iram suam, sed in ira sua. Quae si sola esset alienari a regno Dei carere magna multitudine dulcedinis Dei, tam grandis tamen est poena, ut ei possint nulla tormenta, quae novimus, comparari, si illa sit aeterna, ista autem sit quamlibet multis saeculis longa. Manebit ergo sine fine mors perpetua damnatorum, et omnibus erit ipsa communis, sicut manebit communiter omnium vita aeterna Sanctorum. " Ecce, ita asserit hic poenas reproborum non esse finiendas, quod non improbat, si dicatur eorum supplicio aliquod levamen adhiberi. Unde non incongrue dici potest, Deum, etsi juste id possit, non omnino tantum punire malos in futuro, quantum meruerunt, sed aliquid eis, quantumcumque mali sint, de poena relaxare.
Magister determinat proemissas auctoritates.
Quod ergo dictum est : Judicium sine misericordia fieri illi qui non fecit misericordiam, ita intelligi potest, quod judicium damnationis fiet illi, qui non fecit misericordiam, pro eo quod fuit sine misericordia: vel fiet judicium ei sine misericordia liberante et salvante, qui tamen in aliqua poenae alleviatione misericordiam Dei sentiet. Ita cum dicitur, misericordia hic, judicium in futuro: non negatur quin in futuro sit misericordiae effectus, et in electis, qui per misericordiam ab omni miseria liberabuntur, et in reprobis, qui minus, quam meruerint cruciabuntur. Sed hic non sine causa dicitur fieri Dei misericordia, et judicium in futuro, quia et hic multis modis miseretur Deus, quibus non miserebitur tunc: vocat enim Deus nunc peccatores et justificat, quod tunc non faciet: et tunc reddens singulis secundum merita sua manifeste judicabit qui nunc occulte judicat.
Cujus " occultum judicium, ut ait Augustinus, intelligitur poena, qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel movetur ad conversionem, vel, si contemnit, excaecatur ad damnationem. " Occultum igitur judicium Dei poena dicitur, qua judicat purgando, convertendo, excaecando. Judicia quoque Dei interdum appellantur dispositiones ejus de omnibus rebus: unde : Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus 1 et, judicia ejus abyssus multa. Judicium autem, quo in futuro judicabit, intelligitur sententia quia ventilabitur area, id est, dividentur localiter boni a malis ministerio Angelorum; et isti in vitam ducentur, illi in supplicium mittentur, qui nunc simul mixti sunt.
De justitia et misericordia Dei.
Sed quomodo justitiam Dei et pietatem, id est, misericordiam, supra Cassiodorus duas res dixit, quae semper adjunctae sunt Dei judicio? Justitia enim Dei et misericordia non duae res sunt, sed una res, idest, divina essentia, est, sicut supra pluribus auctoritatibus ostensum est, quia non est Deo aliud esse misericordem quam misericordiam, nec justum quam justitiam, sed idem prorsus. Nec aliud est esse misericordem quam justum, vel misericordiam quamjustitiam, sed omnino idem, quia non denominative, sed essentialiter haec de Deo dicuntur. Cur igitur dicit Scriptura de operibus Dei, quaedam esse misericordiae, quaedam justitiae ? Si enim justitia Dei misericordia est, quaecumque sunt opera misericordiae, esse videntur justitiae, et e converso. His responderi potest sic: Illis locutionibus, quibus hujusmodi operum fiunt distinctiones, ut alia misericordiae, alia justitiae, alia bonitati attribuantur ; non diversitas subjacentis, id est, rei, his vocabulis significatae exprimitur, sed varietas sensuum et effectuum in creaturis monstratur. Cum enim dicitur Deus justus vel justitia, essentia divina praedicatur: et etiam quod ipse sit distributor et Judex meritorum, intelligi datur. Ita et, cum dicitur misericors, essentia divina praedicatur, et insuper quod ipse sit miserorum liberator intelligi datur. Similiter cum dicitur bonus, essentia divina praedicatur, et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Ita et, cum dicitur Deus, essentia divina praedicatur, et ipse timendus ostenditur. Inde ergo quaedam opera misericordioe, quaedam justitiae dicuntur, non quin divina essentia haec et illa operetur, et quin haec et illa sint opera divinae essentiae, quae dicitur misericordia et justitia, sed quia quaedam sunt, quibus ostenditur judex et oequus distributor, quaedam, quibus ostenditur miserator. Misericors enim dicitur in natura. miserator in exhibitione: et in quibusdam operibus dicitur effectus misericordiae, esse in quibusdam effectus justitiae, non quod aliud efficiat justitia, aliud misericordia Dei, si ad essentiam referas; sed quia ex quibusdam effectibus intelligitur judex, ex quibusdam miserator vel ut quibusdam placet, justus et misericors.
Sed secundum hoc occurrit quaestio, quomodo ex aliis ostendatur justus et ex aliis misericors, cum sit ei idem esse justum et esse misericordem? Si enim secundum eamdem rationem dicitur justus et misericors, ex eo opere, quo intelligitur justus, intelligitur misericors, et e converso. Sed dixi supra, quia, cum dicitur Deus justus et misericors, ita eadem divina essentia significatur, et secundum eam idem praedicatur, ut etiam quaedam diversa intelligantur. Intelligimus enim per hoc eum esse miseratorem et justum judicem. Quod evidenter Origenes ostendit dicens; " Omnia quae Dei sunt, Christus est ; ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, justitia, sanctitas, ipse prudentia. Sed cum unum sit in subjacenti pro varietate sensuum diversis nuncupatur vocabulis. Aliud enim significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur,disciplinis te divinarum humanarumque rerum instruere intelligitur: quando justitia, distributor judex meritorum insinuatur. Ita et prudentia cum dicitur, doctor et demonstrator bonarum vel malarum rerum, vel neutrarum intelligitur.
Auctoritatibus probat quoedam justitiae, alia misericordiae, alia bonitati attribui.
Quod autem quaedam opera misericordiae, quaedam justitiae, quaedam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire. Et de misericordia quidem et justitia manifestum est, de bonitate vero et misericordia amplius latet. Sed Augustinus docet, illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur: ad bonitatem vero, non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens: " Ad misericordiam pertinet, quod a peccatis mundat et de miseria liberat: ad bonitatem vero, quod coelum et terram et omnia valde bona creavit, ut essent. " Idem: Coeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria: in terra hominis abundat miseria, et superabundat Dei misericordia. Miseria igitur hominis et misericordia Dei plena est terra, non coeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera et felicia,
quia sine illo miser non sublevatur felix non regitur. " Item alibi: Misericordia est erga miseros, bonitas erga quoslibet. " Interdum tamen misericordia large accipitur ut bonitas.
Quomodo universoe vioe Domini dicantur misericordia et veritas ?
Post haec considerari oportet, ex quo sensu universae viae Domini dicantur misericordia et veritas. Hoc multiplicem recipit expositionem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas, quibus ad nos venit, ut ait Augustinus super Psalmum, intelliguntur duo adventus. Primus, in quo manifestam et multiplicem misericordiam nobis exhibuit: et secundus in quo requirendo merita justitiam exhibebit. Universae etiam viae Domini, id est, quibus ad Dominum ascendimus, sunt justitia, qua a malo declinamus, et misericordia, qua bonum facimus. In his enim duobus omne bonum meritum includitur. Sed cum superius Cassiodorus dixerit, in his duobus omnia opera Dei includi, merito quaeri potest, an in omni opere Domini haec duo mutuo sibi jungantur? Quibusdam placuit, non in omni opere Domini haec duo concurrere, secundum effectum dico: nam secundum essentiam non dividitur misericordia a justitia, sed unum est: verum secundum effectum non in omni opere dicunt esse misericordiam et justitiam, sed in quibusdam fatentur tantum misericordiam, in aliis justitiam, atque in aliis miscricordiam et justitiam. Fatentur tamen, Deum omnia, quae facit, misericorditer agere et juste, referentes rationem dicti ad Dei voluntatem, quae justitia est et misericordia, non ad effectus misericordiae et justitiae, qui sunt in rebus. Aliis autem videtur, quod sicut dicitur Deus omnia opera sua facere juste et misericorditer, ita concedendum sit, in omni opere Dei justitiam esse et misericordiam, id est, clementiam, secundum effectum vel signum, quia nullum opus Dei est, in quo non sit effectus vel signum aequitatis vel clementiae, sive occulte, sive aperte. Aliquando enim manifesta est clementia sive benignitas, et occulta aequitas, aliquando e converso. (Finis textus Magistri.)
Sequitur hic de valde malis, quia in hac distinctione agitur de justitia Dei, et misericordia concurrentibus in punitione malorum. Ideo quaeruntur quatuor : Primo, utrum in Deo sit justitia? Secundo, utrum in Deo sit misericordia? Tertio, an in Deo distinguatur justitia et misericordia? Quarto, an in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis justitia cum misericordia?