IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit rationem generalem justitiae ex Anselmo, et specialiorem ex Aristotele; item divisionem ejus in legalem et particularem, et an utraque sit in Deo. Vide D. Thom. i. 2. quaest. 60. artic. 3. Subdividit justitiam particularem ad alterum, in commutativam et distributivam. De quo supra dist. 14. quaest. 2. num. 8.
(b) Hic primo videndum est de justitiae definitione. Rationem generalissimam justitiae ponit Anselmus de veritate, capitul. 12. quod justitia est rectitudo voluntatis propter se scrvala. Haec ratio specificatur per justitiam, secundum quod de ea tractat Aristoteles quinto Ethicor, qui addit ultra hanc rationem hoc, quod est esse ad alterum, et utroque modo accipiendo, patet quod justitia competit Deo. Primo modo, habet enim rectitudinem voluntatis, imo voluntatem inobliquabilem, quia prima regula est, et servata propter se, non prout servata dicit aliquam susceptionem vel passionem respectu alicujus servantis; sed servata propter se, id est, spontanee propter se semper habita. Secundo etiam modo patet, quia potest habere rectitudinem ad alterum, et ideo in omni actione sua ad alterum est rectitudo.
(c) Ista secunda subdividitur, quia vel est quasi universalis ad alterum, puta ad legislatorem et ad legem, inquantum est regula quaedam determinata a legislatore, et haec dicitur a quibusdam justitia legalis; vel est particularis, puta in aliquo particulari determinato pertinente ad legem, rectitudo ad alterum. Et haec secunda subdivitur, quia vel potest esse simpliciter ad alterum, vel ad se quasi ad alterum. Et secundum membrum patet ex eo quod dictum est in materia de paenitentia, quod ipsa est justitia punitiva, non tantum respectu alterius simpliciter, sed sui, quasi alterius, quia sibi, ut Judicis ministro concessa est punitio sui, ut rei.
(d) Prima istarum, scilicet legalis, posset poni in Deo, si esset alia lex prior determinatione voluntatis suae, cui legi, et in hoc legislatori, quasi alteri voluntas sua recte concordaret; et est quidem ista lex : Deus est diligendus. Sed si non debet dici lex, sive principium practicum legis, saltem est veritas practica, praecedens omnem determinationem voluntatis divinae
Justitia etiam illa particularis ad se, quasi ad alterum, est in ipso, quia voluntas sua determinatur per rectitudinem ad volendum illud quod decet suam bonitatem ; et haec est quasi redditio debiti sibi ipsi, id est, suae bonitati, tanquam alteri, si tamen posset dici particularis, quia aliquo modo est universalis, scilicet virtualiter.
Et illa duo membra, scilicet justitia legalis et particularis ad se quasi ad alterum, in Deo quasi idem sunt, quia rectitudo voluntatis divinoe respectu suae bonitatis.
Si autem loquamur (e) de reliqua justitia, quae simpliciter est ad alterum, illa dividitur in commutativam et distributivam: et ita distinguitur justitia in nobis, ut patet per Philosophum 5. Ethicor. In distributiva requiritur aequalitas proportionis, non quantitatis; in commutativa, secundum aliquos, aequalitas quantitatis, non tantum proportionis. Ista exponuntur ibi.