IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic primo videndum est, etc. Definit justitiam generalissimo sumptam ex Anselmo, quod justitia sit rectitudo propter se servata, etc. In hac definitione comprehenditur communiter omnis rectitudo virtutis, qua bonum honestum propter se, qua honestum est, diligitur. Hoc autem nomine justitioe in genere saepius significatur in Scriptura, Patribus et Conciliis, ut justitiam a peccato discernunt, quod per oppositum dicitur injustitia, quia est recessus voluntatis a mediocritate debita servanda in operibus, et importat excessum aut defectum. Sicut ergo virtus quaecumque medium servare debet rectae rationis inter ipsa extrema ab utroque declinando, sic generali appellatione justitiae venit, verum quia virtus moralis in genere dividitur in eam, quae servat mediocritatem in ordine ad se ut personam operantem, debitam honestati propter se, et eam, quae est ad alterum ; haec specialius dicitur justitia, ut distinguitur a priori genere, sub quo continetur fortitudo et temperantia, juxta vulgarem divisionem virtutum cardinalium in suas quatuor species intermedias, aut genera subalterna. Justitia autem hoc modo sumpta definitur, suum cuique tribuens, et continet sub se omnes virtutes, quae operantur in ordine ad alterum, tanquam diversum a se, ita ut illud ad alterum sit differentia superaddita justitiae universaliter sumptae, de qua Philosophus 5. Ethic. Utroque modo dicit Doctor in Deo inveniri justitiam, quia rectitudo propter se servata (qui est primus modus): voluntatem enim habet, quae nequit obliquari, aut deficere, imo quae est prima regula indefectibilis ex natura. Habet etiam justitiam secundo modo in ordine ad alterum, nempe servando rectitudinem in omni actione ad alterum, quod intelligendum est juxta ea, quae in corpore quaestionis determinat, seclusis imperfectionibus, quae non cadunt in Deum.
(c) Ista secunda subdivitur, etc. Non subdit hic divisionem adaequatam justitiae ad alterum, sed illam tantum, quae ad scopum praesentis quaesiti facit, et speciali appellatione dicitur justitia, ut respicit debitum ex lege, strictius sumptum, in ordine ad bonum commune, vel in ordine ad bonum speciale. Illa quae est rectitudo ad alterum tanquam ad bonum commune, dicitur justitia legalis, quae est ad legislatorem, vel legem, seu ut alii explicant, ad bonum commune. Illa quae est ad bonum particulare pertinens ad legem, dividitur in eam, quae est ad se, quasi alterum, et quod simpliciter est ad alterum, quae est ad se quasi alterum, est paenitentia, quia est vindicativa delicti in seipsum, quasi alterum a se, inquantum est reus, eique, ut ministro Judicis datur vindicare in seipsum peccatum.
(d) Prima istarum, scilicet legalis, etc. Dicit legalem posse poni in Deo, si esset aliqua lex prior determinatione suae voluntatis, cui legi sua voluntas concordaret, illa esset: Deus est diligendus, etc. Sed si non debet dici lex, aut principium praeticum, ex lege, saltem est veritas practica, praecedens omnem determinationem voluntatis divinae. Sumit veritatem practicam late, quatenus est quidem de se directiva, modo voluntas quoe sequitur esset dirigibilis et defectibilis, qualis non est Dei voluntas. Vide ipsum in prologo q. 4. non sumit ergo scientiam, aut veritatem practicam quatenus influit actu, et per modum causae praxim, non solum ostensione objecti, sed etiam directionem potentiae, qua versatur defectibiliter circa objectum, qua ratione negat scientiam Dei ad extra esse practicam respectu suae voluntatis, vel esse causam rerum in 1. d. 38. q. unic. Dicit praeterea Doctor quod justitia illa, quae est ad se quasi ad alterum, potest esse in Deo, quia voluntas sua determinatur per rectitudinem ad volendum illud, quod decet suam bonitatem, et haec est quasi redditio debiti sibiipsi, id est, suae bonitati, tanquam alteri, si tamen posset dici particularis, quia aliquo modo est universalis, scilicet virtualiter. Intelligitur hoc sicut et membrum antecedens, de justitia in affectu et actu, non vero de justitia in habitu, quia voluntas divina ex rectitudine sua infinita necessario tendit in essentiam per amorem essentialem, et propter se, qua ratione habet proportionem illam, quam servat justitia legalis respectu boni communis, quia sicut bonum commune consistit per subordinationem ad legem, quae bonum commune dictat, ac proinde debet sumi lex ipsa ab ipso communi bono tanquam objecto, ejusque bonitate sicut principium practicum sumitur a bono universali, ejusque natura, ut prior est voluntate operante in ratione boni, quae sic ei competit a se et per se, non vero quatenus voluntas est ipsius ut finis voliti per electionem, sed ut praecedit tam intellectum quam voluntatem ita ut prius, et ratione sui sit diligibilis propter se, et non propter aliud (sicut medium est diligibile propter aliud), intellectus dictat esse diligendum, et voluntas conformis intellectui ideo diligit, quia diligibilis est, et ut diligendus proponitur, prout recte docet Doctor q. 4. prologi, nempe notitiam practicam sumi ab objecto, qui est finis, non vero qua finis est actu per electionem voluntatis, prout definitur, cujus gratia aliquid fit, etc. et in ordine ad media eligenda, quia ut sic, consideratur ut amatus, et intentus a voluntate.
Est ergo radix veritatis practicae, ut supponitur intellectui per modum objecti, a quo sic desumitur primum principium practicum, a quo dependent reliquae conclusiones, earumque veritas, tanquam causa, eodem modo se habet essentia divina in ratione primi objecti respectu intellectus divini, quia propter se diligibilis est, et non propter aliud positive, aut negative, quia est infinitum bonum, et continens omnem rationem bonitatis per se, et a se, non participative, ideoque est bonum uuiversale ad quod caetera omnia per participationem reducuntur, quia est finis in reipsa omnium rerum, et respective etiam ad voluntatem ordinatam, qua ultimate tendit in bonum universale, quia licet hac aut illa operatione possit esse boni participati propter se negative, quatenus scilicct sistit in ipso non referendo ad aliud, ut hic et nunc operatur ; sed caetera ad ipsum, quem finem hujus operis praestituit, tamen in nullo bono particulari aut creato (licet dicatur in aliqua serie bonum, et finis universalis respective ad ea quae ipsum participant) sistit positive, sed negative, ut comparatur ad legem universalem, quam primo respicit voluntas ex sua inclinatione, prout est ad finem ultimum suum, quia nullum bonum creatum potest esse talis finis vountatis, neque eam beare, aut ultimo satiare, nisi solus Deus propter se diligibilis ; caetera vero ut reducuntur ad Deum in reipsa. Unde sicut in politia humana sumitur a bono communi reipublicae aut societatis, quae est pax, et reliqua omnia particularia bona, circa quae disponit lex, secundario et per accidens respicit, non propter se, sed propter bonum commune, inquantum particulare illud participat, sicut medium finem, tunc quem primo respicit lex, ita etiam considerando omnia bona in creatis respective ad primum principium practicum a quo sumitur veritas prima practica, reducuntur ad Deum, quatenus in seipso diligibilis est. Eaque ratione charitas dicitur plenitudo omnis legis, et finis virtutum, ad quem omnes reducuntur.
Inde Doctor dicit illam esse primam et universalem veritatem practicam : Deus est diligendus propter se; estque prima lex universalis, quam voluntas ex justitia legali, ut subordinata legi et legislatori sequi debet, et ultimate in ea sistere, si est ordinata, referendo ultimate bona participata in fontem, a quo emanant, et finem ad quem tendunt. Respectu autem divinae voluntatis nulla est lex proprie dicta, neque directiva ut regula, neque praeceptiva ut obligans, quia est ex se recta, et essentialiter, nullique subesse possit ; tamen servata proportione quadam secundum modum, quo fertur in objectum amando essentiam, quae est finis ultimus caeterorum eligibilium et factibilium, dicitur se habere servata proportione, ut justa legaliter, seu per modum justitiae legalis inquantum haec respicit intrinsece et primario bonum universale reipublicae ut pacem: ex intentione vero secundaria, et ex fine intrinseco boni communis, extenditur ad secundaria bona, nempe particularia, sic voluntas divina propter se fertur in essentiam, tanquam bonum universale: in caetera vero factibilia, tanquam in bona secundaria ex solo motivo sui intrinseci objecti, nempe divinae bonitatis, quia omnia propter seipsum operatus est Dominus. Et in hoc, ut dixi, quia nullam imperfectionem includit justitia legalis, tribuitur divinae voluntati, non per modum attributi diversi a sua bonitate essentiali, ut mox videbitur. Eodem modo etiam dicendum est de justitia illa particulari, quae est ad se, quasi ad alterum, quatenus divina voluntas reddit sibiipsi debitum quasi alteri, volendo ea tantum, quae suam bonitatem decent, quia hoc habet ex propria et infinita perfectione, et in obliquitate essentiali, non per aliquod attributum diversum ipsum rectificans.
Servat tamen secundum affectum et necessario ab intrinseca virtute, illam proportionem, ideoque Doctor asserit, et illa, inquit, duo membra, scilicet justitia legalis et particularis ad se quasi ad alterum in Deo, quasi idem sunt, quia rectitudo voluntatis divinoe respectu suoe bonitatis, etc. Idem quidem in re sunt, sed connotant diversa, nam debitum vel quasi debitum justitiae particularis respicit seipsum quasi alterum, quatenus voluntas in operando servet rectitudinem, quam habet ab intrinseco principii operantis, non obliquabilis, quod habet voluntas ex se formaliter, ut discernitur ab operatione et objecto, qua ratione nequit voluntas divina esse causa peccati, aut defectus similis, qui redundaret in principium causans. Justitia vero legalis, seu ejus debitum, competit ex objecto ejusque natura ut comparatur in ratione objecti ad voluntatem, et finis ad reliqua, ut universalis est. Hinc ergo dicit Doctor, in Deo quasi idem esse debitum, seu quasi debitum justitioe legalis (loquor semper cum exclusione diversi attributi a voluntate, et secundum proportionem explicatam) et justitiae particularis in ordine ad objecta diversa, in quae tamen ex eadem radice bonitatis infinitae, et inobliquabilis, quae est ipsius voluntatis divinae, competit uterque modus operandi. Dicit praeterea Doctor quod illa bonitas voluntatis sit universalis virtualiter, quia nempe includit in seipsa omnem rectitudinem sive habitus, sive etiam voluntatis, et principii operativi per modum voluntatis, quantum ad omnem perfectionem et modum operandi perfectissimum, in ordine ad omnia objecta, vel necessaria, vel contingentia.
(e) Si autem loquamur de reliqua justitia, etc. Hic subdividit tertium membrum justitiae supra divisae, quae proprie dicitur ad alterum, est justitia suum cuique tribuens, servata proportione in dato et accepto. Dividitur in commutativam et distributivam, ut patet 5. Ethic. In distributiva servatur proportio quantitatis, non aequalitas, quia secundum gradus perfectionis et dignitatis distribuit, non vero aequale in quantitate. In commutativa respicitur medium rei secundum quantitatem dati et accepti, de quo dictum est supra d. 14. q. 2. n. 8.