IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Describit commutativam et distributivam, et primam negat esse in Deo simpliciter ; secundam simpliciter ei tribuit. Primam partem tenet D. Thom. 1. part. quaest. 21. art. i. et 1. 2. quaest, ult. artic. 1. et communis. De quo late Vasquez 1. part. disp. 85. c. 2. et disp. 86. et 1. 2. disp. ult. ubi agit contra Suar. opusc. de justitia, qua Deus reddit praemia. Quoad secundam partem, Doctor non sumit distributivam proprie, quia non admittit ullam justitiam proprie in Deo, ex solut. ad primum et tertium.
(O Ad propositum, commutativa proprie respicit punitionem et praemiationem, ut scilicet pro meritis quasi commutando, reddantur praemia, et pro peccatis supplicia. Distributiva (g) respicit quasi naturas et perfectiones superadditas, ut scilicet naturae distribuatur perfectio sibi proportionata. Sicut nostra in Republica, distributiva personis secundum gradus suos, proportionaliter distribuuntur bona pertinentia ad gradus eorum ; sicut in Hierarchia universi naturae nobiliori ab Hierarcha, id est, principe Deo, distribuuntur perfectiones nobiliores seu convenientes tali naturae, et naturae inferiori distribuuntur perfectiones sibi convenientes.
(h) Prima illarum non potest simpliciter esse in Deo respectu creaturae, quia non potest esse simpliciter aequalitas, sed potest esse aliqualiter secundum proportionem, sicut inter dominum et servum: dominum enim liberalem decet retribuere majus bonum, quam servus possit mereri, dum tamen sit talis proportio, quod sicut servus facit quod suum est, ita dominus retribuat quod suum est, et eodem modo puniendo citra condignum.
Sed secunda justitia (i) potest hic esse simpliciter, quia simpliciter potest dare naturis perfectiones debitas vel convenientes eis secundum gradus perficientes.
(k) Sic ergo in genere tota illa definitio justitiae eo modo quo potest ad Deum pertinere, potest reduci ad duo membra, ut primo dicatur justitia rectitudo voluntatis in ordine ad condecentiam voluntatis divinae; alio modo rectitudo voluntatis in ordine ad exigentiam ejus, quod est in creatura: et illa distinctio potest haberi ab Anselmo Prosol. 10. ubi loquens ad Deum dicit: Cum punis malos, justum est, quia illorum meritis congruit. Quantum ad secundum membrum subdit statim, cum parcis malis, justum est, non quia illorum meritis, sed quia tuoe voluntati et bonitati condecens est, quantum ad primum membrum. Et tanta est illorum membrorum distinctio, quod Deus contra primam justitiam operari non potest, nec praeter eam, sed praeter justitiam secundam potest operari, licet non universaliter, quia non potest damnare justum vel Beatum.
(1) Si objicitur quod non potest in Deo esse alia justitia haec et illa, quia tunc una esset regula, ut prima, et alia regulata, ut secunda: in voluntate autem divina non potest esse rectitudo regulata, et probatur hoc in nobis, nam idem inclinat in finem proprium, et ad ea quae sunt ad finem, ut sunt ad finem ; ergo si illud inclinans ad finem esset simpliciter perfectum, simpliciter perfecte inclinaret ad ea quae sunt ad finem, sicut patet de charitate Beatorum. Justitia autem Dei potest esse simpliciter perfecta: ergo praeter illam, nulla alia requiritur in voluntate divina.
(m) Quod etiam dicitur, quod quandoque non potest agere praeter secundam, non videtur probabile, quia quidquid non includit contradictionem, potest simpliciter agere, et ita velle. Sed non potest aliquid velle, quod non possit recte velle, quia voluntas sua est prima regula: ergo quidquid non includit contradictionem potest intelligi velle, et ita cum illa justitia secunda determinet ad aliquid, cujus oppositum non includit contradictionem, potest Deus velle, et recte velle, et agere praeter illam justitiam secundam.
Primum istorum forte concederent aliqui, quod non est in Deo duplex justitia, sed tantum unica habens tamen quasi alium et alium effectum, utpote velle concorditer condecentiae bonitatis suae, et velle concorditer exigentiae creaturae.
Sed secunda ratio videtur evidenter concludere quod ad quidquid prima justitia inelinatjustitia secunda inclinare potest voluntatem divinam, cum determinate inclinet, quia per modum naturae: non tamen sic inclinat, quin praeter eam, et contra eam possit voluntas divina velle, et ita non erit distinctio istarum in hoc quod est posse agere praeteream, et non posse agere praeter eam.