IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad propositum, etc. id est ad scopum hujus quaesiti (in quantum quaeritur an justitia secundum propriam rationem, etiam particularis, sit in Deo?) agit de justitia commutativa et distributiva, qua possunt tribui Deo secundum illam providentiam, quam servat in operibus suis respectu creaturam. Quoniam autem medium commutativae non appareat in Dei operibus, nisi tantum respectu creaturae rationalis, ut discernit opera ejus quoad paenam et praemium, in quibus servatur aequalitas quoad quantitatem respective ad opera, quia Deus non est acceptor personarum, sed reddit unicuique juxti opera sua; ideo, inquam, dicit commutativam proprie respicere (supple in Deo, si in ipso ponitur) punitionem et praemiationem. Si objicias contra hoc quae dicta sunt loco citato, probando poenitentiam esse specialem virtutem, respondetur poenitentiam subordinari commutativae, ut servat medium in quantitate secundum rectam rationem, et prout lex decernit, tamen in hoc medio servare propriam et specificam honestatem, quia licet paenitentia sit virtus ad alterum, non tamen est ad alterum simpliciter, sed ipsius ad seipsum ut vindicantis voluntarie in seipsum tanquam reum, peccatum, quod dolet commisisse, et ad satisfactionem legis, commutativa vero est simpliciter ad alterum. Unde supra Doctor statuit paenitentiam esse justitiam, quae est ad seipsum, tanquam alterum, reducens eam ad secundam speciem justitiae in genere, et primam justitiae particularis, qua est ad seipsum tanquam alterum; commutativam vero dicit spectare ad secundam justitiae, quae est ad alterum simpliciter. Deus autem ut servans medium quantitatis in poena et praemio respective ad opera, se habet ad alterum simpliciter, quantum ad personam, in qua ordinantur opera secundum aequalitatem quantitatis.
(g) Distributiva respicit, etc. Diximus in distributiva servari proportionem quantitatis, non vero aequalitatem; haec proportio in eo consistit, ut quantum persona excedit in gradu dignitatis et perfectionis, tantum recipiat per distributionem boni communis supra illud quod distribuitur inferiori, secundum hos gradus, ex quibus desumitur perfectio rei; ideo dicit distributivam in Deo respicere naturas rerum, earumque perfectiones secundum excessum vel defectum, ut scilicet cuique distribuatur perfectio proportionata suae naturae.
Caeterum Buridanus 5. Ethic. cap. 7. negat justitiam distributivam esse speciem justitiae diversam a commutativa, quem sequi videtur Pater Smising. de justitia Dei n. 72. tum quia justitia distributiva dicitur attendere ad gradum personae differentem, distribuendo bona communia, et non sicut commutativa secundum geometricam proportionem et aequalitatem dati et accepti in quantitate. Sed cives non habent jus proprie dictum ad bona communia, nec quamvis haberent, requiritur justitia specialis diversa a legali et commutativa: ergo, etc. Minor patet quoad primam partem, quia ubi est jus strictum ibi est etiam stricta injuria, si illud non reddatur: at rector civitatis relinquendo dignum, et promovendo ad officia minus dignum, non facit injuriam stricte sumptam, quia non tenetur ad restitutionem: ergo cives non habent strictum jus ad bona communia. Secunda pars minoris probatur, quia haec obligatio est in rectore, vel quia est membrum, et pars principalis reipublicae, vel quia ad hoc ipsum praestandum, mercede et stipendio assignato, test conductus. Prior pertinet ad justitiam legalem, posterior ad commutativam.
Caeterum haec divisio Doctoris et aliorum (sustinenda est, quia et medium justitiae distributivae est diversum a Iegali et commutativa; et sicut commutativa est stricti juris in suo genere, ita et distributiva, nam sicut respublica nequit ex paribus membris sustineri quoad gradum et dignitatem, ita etiam quaedam membra ejus sunt necessaria magis conservando bono communi, ratione dignitatis et officii, funclionum, et magis accedunt ad finem societatis servandam, ac boni communis, ac proinde distributio boni communis iis magis debetur, quo magis influit ad ejus conservationem: hoc autem debitum fundatur in ipsa dignitate personae, quae in bonum publicum influit, qua talis est, et immediatius, quam persona particularis. Non attenduntur autem in hac distributione solum merita personalia, sed etiam dignitas personae, et talis aliquando est debitum fundatum in hac dignitate, ut ei cedat debitum stricti juris, quod est ex justitia commutativa. Unde communis resolutio illa auctorum, si aliquis in dignitate constitutus non possit detractis omnibus superfluis, solvere debitum commutativae conservando dignitatem, eum non teneri tum solvere, quia ejus dignitas conservata magis necessaria est Reipublicae, quam satisfactio debita particulari.
Ad rationem adductam respondetur, negando minorem, si loquamur de civibus, quibus ex gradu dignitatis et functionis, competit jus peculiare in bonum publicum. Ad cujus probationem respondetur, non teneri rectorem promovere digniores quantum ad statum particularem cujusque, et talentum, aut meritum, modo promoveat sufficientes et idoneos: tamen his promotis ratione dignitatis accepte debetur ex justitia distributio boni communis juxta ordinem functionum et officiorum, ac ipsius dignitatis receptae; quod si vero instituat inutiles, tenetur de damno Reipublicae, et etiam privatis, si quod incurrunt. Inferenda etiam lege communi, dignitas, privilegia, et status personarum debet attendi. Ad aliam probationem respondetur, negando justitiam legalem aut commutativam respicere hoc medium, quia legalis respicit bonum commune absolute, et subjectionem ad legem ac legislatorem; commutativa vero jura particularium inter se in ratione dali et accepti, ac commutatione rei spectata, quantitate et aequalitate; distributiva vero membra reipublicae heterogeneae, secundum rationem personarum, prout in iis conservatur bonum commune dispari functione et ordine.
Dices, justitia distributiva aliquando non versatur nisi circa unam personam, v. g. cathedra vacans, aut beneficium Ecclesiasticum, quod uni soli conferri potest, in ejus collatione non attenditur bonum commune, quod possit inter plures partiri, ac proinde non attendi proportionem Geometricam, quae respicit plures. Respondetur, de ratione distributivae esse, attendere ad personam ejusque dignitatem in sua distributione, et haec est proportio quam servat, et in qua distinguitur a commutativa, quae est in sola rei aequalitate, non attendendo ad gradum personarum, per accidens autem est hic et nunc, ut pluribus aliquid distribuatur, vel uni soli, attendendo ad dignitatem personae. Unde si ex pluribus concurrentibus, dignitas unius prae aliis attenditur, actus est justitiae distributivae, et caeteris paribus digniori dandum est ex aequitate hujus justitiae, licet non ex praecepto, modo dignus assumatur, in qua etiam assumptione necessario spectatur dignitas ejus, et sufficientia. alias etiam ex praecepto distributivae, nam qui indignum et insufficientem eligeret, teneretur damno publico, et alium eo amoto restituere.
Dices, quidquid per distributivam in specie dicitur, servari potest per alias virtutes ut amicitiae, observantiae, vindicativae liberalitatis et magnificentiae, et justitiae commutativae servari: ergo frustra ab his distinguitur distributiva. Declaratur exemplo commutativae, ut si sit aliquis debitor pluribus creditoribus, quibus non potest simul solvere, debet praeferre antiquiores, servata proportione arithmetica,
ita ut qui in his antiquissimi sunt debeant caeteris praeferri in solutione: deinde, si aliquis bonis cedit, qui non est solvendo, illa bona debent inter creditores secundum eamdem proportionem distribui, ut cui plus debet, etiam plus recipiat. In his casibus justitia commutativa servat proportionem arithmeticam: ergo ad hanc servandam non debet poni alia stricti juris, sed collectio aliarum virtutum praemissarum et similium, quae sunt species justitiae latae sumptae,
Respondetur, negando antecedens et consequentiam, nam virtutes praefatae respiciunt alia media diversa, secundum quae distinguuntur, alias dici posset, omnesvirtutes ad alterum esse unicam in specie virtutem, quae universaliter respicit medium in quacumque materia, Amicitia respicit communionem bonorum, affectuum officiorum: observantia honorem debitum superioribus; vindicativa satisfactionem legis violatae: liberalitas et magnificentia similiter sua media sicut commutativa: distributiva ab his diversa dignitatem personarum in communicatione boni communis: dicitur autem servare proportionem arithmeticam, inquantum dispar est materia circa quam versatur, nempe dignitas personarum, ita ut sicut ex objecto hanc respicit, quo amplior dignitas, eo amplius sit praemium, et communicatio boni communis. Quod si personae sunt aequales, etiam servat proportionem Geometricam, juxta aequalitatem personarum, quam primario attendit. Quod autem commutativa aliquando servet proportionem Arithmetican inter creditores, per accidens fit: neque sic servando attendit ad qualitatem personarum, fsed ad aequalitatem rei, ut in his circumstantiis casuum praemissorum expressis contingit, quantum fieri potest, et ad restaurationem juris laesi et proprii, sicut ex opposito distributiva non servat proportionem Geometricam inter aequales personas in dignitate, ad servandum aequalitatem in dato et accepto, seu aequalitatem rei, sed respicit ipsam aequalitatem personarum primario, secundario vero aequalitatem rei distributae ex motivo prioris aequalitatis personarum. Ad casus autem illos in specie respondetur, ideo in primo casu praeferri antiquiores secundum commutativam, quia, caeteris paribus, majus damnum passi ex mora solutionis, et praeterea, quia prius habuerunt jus in debitorem, et ejus bona; ut ergo servetur aequalitas quantum fieri potest, et juris anticipali, et damni incursi, praeferuntur caeteris.
Ad secundum, patet similiter ea ratione juris, et damni, ut servetur aequalitas, requiri ut qui majus damnum ex majori debito incurrunt, recipiant etiam aequalitatem, servata proportione, quantum fieri potest hic et nunc.
Dices, justitiam legalem posse ordinare bonum commune ad cives, et bona particularia civium ad bonum commune, quae justitia dicitur aequitas civica ; ergo superfluit distributiva. Respondetur, justitiam legalem respicere bonum commune ex objecto, et non personarum dignitatem aut exigentiam, sicut respicit distributiva, nam legalis respicit leges, quae sunt ad bonum commune, et debitam subjectionem legislatori et legibus ex parte civium, ex parte rectoris bonum commune, et non particulare hujus aut illius ; distributiva respicit bonum commune ut huic et illi distribuendum, juxta exigentiam personarum, et qualitatem, quam attendit dignitas personarum, attenditur in praemiis, et similibus, et stipendiis. Exigentia personarum aliquando etiam attenditur, ut si in penuria civium aliquid distribuendum sit indigentibus, quo magis hic aut ille penuriam patitur, caeteris paribus, etiam subventio debet esse proportionata secundum gradum indigentiae in persona. Justitia legalis solum ordinat omnia ad bonum commune, tanquam ad finem cui. Distributiva e contra bonum commune ad particulare, spectando qualitatem personarum tanquam ad finem cui: ordo ergo utriusque, medium et finis designat magnam esse differentiam, alias dicam justitiam legalem esse commutativam hoc modo, quatenus aequalitas inter particulares servata in dato et accepto ordinatur a lege in ordine ad bonum commune pacis et societatis debitae, seu fidelitatis, ut volueris, civi eae servandae.
Dices tandem ultimo, rectorem, ut est conductus a communitate, reddendo bonum commune ipsi per justitiam legalem, solvere debitum justitiae commutativae; quatenus vero illud bonum distributum cedit in particulare commodum hujus aut illius, hi participant de bono communi ; ut vero cedit in bonum hoc particulare, non exercet actum commutativae, sed justitiae legalis, quia ab illis non fuit conductus stipiendo, sed a communitate: unde si eligat indignum, tenetur communitati, et non ipsis; si vero dignum omisso digniori, ad nihil tenetur, quia non tenetur semper ad utiliora, sed ad necessaria.
Respondetur, licet communitas, aut persona ficta, sit capax dominii, et minister publico stipendio conductus teneatur etiam ex justitia commutativa, fidelitatem servare, tamen hoc debitum inter rectores et communitatem intervenire ratione stipendii, et conductionis, tanquam inter personas particulares, inter quas tantum est justitia commutativa, quae diversa est a legali, quae respicit bonum commune, ut per legem et directionem regitivam procurari potest.
Neque recte etiam dicitur commodum civium, ut nunc loquimur de commodo,
respici legalem tanquam per distributivam, quia legalis, sicut respicit bonum legis tantum, ita non inde huic aut illi, qua talis persona est, convenit emolumentum nisi remote, et non particulariter, et illud solum quod sibi, et caeteris est commune. Distributiva autem non in hoc versatur, sed circa personas particulares immediate, quatenus dignitas et status ipsarum consideratur distribuendo eis bonum commune intuitu personae secundum gradum, et exigentiam ejus, quod neque a legali, neque etiam a commutativa attingitur. Et confirmari potest, eminentia dignitatis et exigentia personae, qua tales sunt in republica concurrunt ad compagem corporis politici et societatis, sine quibus nequit esse recte institutum, aut gubernatum, aut conservatum: ergo sunt ordinabiles per aliquam specialem justitiam politicam in republica, sed non per unam communem omnibus, quia mediocritas quamrespicit, nequit esse communis omnibus membris disparibus et heterogeneis in corpore ; recte enim ex usu venit discursus Apostoli de corpore mystico Ecclesiae comparato ad corpus humanum: Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Doctores? etc. Sic etiam numquid omnes in republica eadem dignitate praediti ? numquid iisdem functionibus et ministeriis ? numquid etiam stipendiorum distributio, et privilegiorum, et exemplioni par in omnibus ? Sed neque illa dignitas personarum, aut exigentia, respicitur a commutativa, quae non respicit personas, sed aequalitatem rei in dato et accepto: ergo dari debet justitia particulariter ordinans personas secundum dignitatem et exigentiam ejus in republica, alias regimen ejus esset mancum, quia huc dignitas in ordine ad rempublicam et cives fundat aliquod debitum proprium, sicut et potestas legislaliva; hoc autem debitum est particulare, quod non respicit justitia quaecumque universalis, neque commutativa, quae est particularis; ergo erit medium justitiae distributivae, quae particularis ideo dicitur, quia certarum personarum ordinationem respicit, quod est intentum.
(h) Prima illarum non potest simpliciter esse in Deo, etc. Haec conclusio prima hujus paragraphi tenetur communiter ab omnibus Theologis antiquis et a modernis. Eam tenet Alensis 1. part. q. 39. m. 1. D. Thom. 1. part. quaest. 21. a. 1. et 1. 2. quaest, ult. lib. 1. contra Gent. cap. 93. D. Bonav. hic art. 2. quaest. 1. Richard. art. 1. Palud. q. 1. art. 1. Capreolus in 1. d. 45. q. 1. art. 1. conclus. 14. Supplementum Gabrielis in 4. d. 49. q. 4. art. 3. dub. 3. Sotus de justitia et jure lib. 3. q. 5. ad ult. de natura et gratia lib. 3. cap. 7. Richardus art. 11. Lovan. Lessius 2. de justitia et jure cap. 18. dub. 8. Vasquez locis citatis a Scholiaste, Valentia, et reliqui in D. Thomam, et nostrae scholae Doctores in hac distinctione. Contrarium hujus sententiae communis docet Suarez in opusculis disp. de justitia Dei sect. 2. Circa hanc materiam plura diximus in 2. part. hujus commenti distinct. 14. et 15. et alias.
Probat Doctor conclusionem, quia inter Deum et creaturam non potest esse aequalitas stricte sumpta, sicut nec inter servum et dominum, patrem et filium. Est Augustini serm. 3. de verbis Domini: O magna, inquit, bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, ut servi domino, famuli Deo, subjecti potenti, mancipia redemptori, amicitiarum nobis praemia repromittit, ut a nobis obsequia debitae servitutis extorqueat, ut quos nolle servire conspicit sponte, suorum beneficiorum possit promissionibus invitare, et quorum voluntates a se compescit alienas, eorum mentes praemiorum liberalitatibus
constituat suas : nam unde invitat praemio, aut terret supplicio, nisi ut benignitatis consilio a se formato homini consulat, redempto provideat, ut qui non terretur supplicio, invitetur praemio, et quem metus a factis revocare non possit, promissionum benignitas possit, etc. Serm. 16. de verbis Apostoli : In his enim quae jam habemus, videmus Deum largitorem, in his quae non habemus tenemus debitorem, etc. Sed quomodo debitorem explicat sic, ubi superius : Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod dei placuit promittendo;aliter enim dicimus homini, debes mihi quae dedi tibi; et aliter dicimus, debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis mihi, quia dedi tibi, a te processit beneficium, sed mutuatum, aut donatum: quando autem dicis, debes mihi, quia promisisti mihi, tu nihil dedisti, et tamen exigis) bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur ; qui autem fallit malus est. Deo igitur quid dicimus? redde mihi quod dedi tibi? quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni ab illo habemus, Nihil ergo ei dedimus, non est quod ista voce agamus Deum debitorem, maxime dicente nobis Apostolo: Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit f aut quis prior dedit, et retribuetur ei ? illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus : Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti;et hos tu fecisti, qui laborantes juvisli, etc. Quod in particulari prosequitur de vocatione, justificatione et glorificatione, et concludit: Si jam esses, non praedestinareris: nisi aversus esses, non vocareris: nisi impius esses, non justificareris; nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia, etc.
Si ergo in ipso, et per ipsum, et ex ipso sunt omnia, si nihil ei retribuitur, si tantum fit debitor, quia promisit, quae promissio nihil juris extra se statuit, nisi inquantum ipse suae fidelitati et veracitati debet secundum decentiam suae bonitatis ; si omnia nostra ejus sunt, ut creatoris, ut vocantis, ut justificantis, ut glorificantis, ut Domini, ut finis, ut Redemptoris, si denique comparatio nostri ad Deum sit, ut mancipii ad redemptorem, ut servi ad dominum, ex quibus titulis debetur ei servitus nostra, nulla potest esse aequalitas inter nos et Deum, quam exigit justitia commutativa stricte sumpta i haec enim aequalitas exigitur inter personas in ratione dati et accepti, et inter jura personarum, quae non debent communicare inter se, quantum ad dominium materiae, in quo servatur aequalitas stricte sumpta, de qua loquimur. Ideo dicit Augustinus supra aliud esse reddere debitum, et exigere, quia dedi tibi, et aliud quia promisisti mihi ; nam in priori debito per commutationem rei cognoscit jus strictum, quod negat posse competere creaturae respectu Dei, quia omnia quae sunt creaturae, sunt Dei, ex quo omnia, in quo omnia, et per quem omnia. Unde Apostolus, quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Agnoscit ergo tantum debitum promissionis et liberalitatis, et bonitatis in Deo, quo ipse sibi quasi alteri debitor constituitur ex propria bonitate et voracitate. Unde Augustinus supra: Debes mihi, quia promisisti mihi, tu nihil dedisti, et tamen exigis: bonitas autem ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur, etc.
Et hoc modo asserit Deum constitui debitorem, et non aliter, quia nihil recepit a creatura, per quod jus ullum creditoris in ipsa, aut debitoris in Deo fundaretur. Negat ergo Augustinus hic intervenire alium titulum justitiae, sed mere promissionis: aut inter Deum et creaturam inveniri posse illam justitiam, scilicet commutativam, quae fundatur in aequalitate dati et accepti, quia nihil habet creatura, quod non sit Dei, eique debitum pluribus titulis, et ab ipso concessum, cui juri nequit renuntiare; ergo nequit ponere aequalitatem in ratione dali et accepti. Nequit etiam alteritas seu discretio personarum in proprietate et dominio rei salvari in creatura respectu Dei, sicut neque inter patrem et filium, dominum et servum, qui nequeunt esse personae divinae quoad possessionem et dominium rerum, ac proinde nequeunt esse correlativa, tanquam alter ad alterum, ut requiritur ad commutationem ex justitia stricte sumpta.
Confirmatur, et peto quam justitiam excludit Apostolus et Augustinus, caeterique ( quos mox citabimus ) a Deo, ratione cujus esset debitor creaturae in retribuendo, nam aliquam excludunt, ut est manifestum et clarum ex ipsis verbis, et ratione adducta, perinde manifestum est excludi a Deo omne debitum retributionis quod est dati et accepti, alias creatura posset dicere, prior dedi, et retribue mihi : debes mihi, quia dedi tibi, qui modus statuendi debiti reprobatur a Scriptura et Augustino: ergo ex mente Apostoli et Augustini, removetur a Deo omne debitum retributionis ratione accepti fundatum aut dati: ergo aliqua justitia particularis, quae ex objecto suo respicit aequalitatem dati et accepti, secundum retributionem commutationis: sed illa sola est justitia commutativa, inquantum differt ab aliis partibus justitiae: ergo debitum in ea fundatum non potest convenire Deo.
Dices excludi justitiam commutativam, ut includit imperfectionem illam, per conditiones supra positas, quia sic tantum invenitur inter homines, quorum jura et dominia in res sunt limitata, non autem excludi justitiam commutativam sine imperfectione ratione dati et accepti. Contra, hoc est evertere naturam et conceptum justitiae commutativae, ut concipitur communiter ab omnibus, et confundere virtutes inter se quoad speciem, et etiam vitia, nam nulla est virtus, quin respiciat mediocritatem suo modo. Si ergo virtutes distinguuntur per media diversa, oportet etiam diversitatem ipsam mediorum subsistere ; sed haec nequit subsistere si conditiones peculiares, sub quibus haec vel illa virtus determinat sibi medium, auferantur ; tales autem sunt illae conditiones justitiae commutativae, prout definitur ad certum medium, et proprium distinctum ab aliis, ut sit scilicet aequalitas inter personas ratione dati et accepti, consequenter sint diversae quoad res et jura commutata, et cedant hinc inde in utilitatem ipsarum personarum, propriam cujusque, sine communione ad alterum in re quae fit ejus, et desinat necessario esse alterius, alias sub hac voluntaria praecisione poterimus omnes virtutes tribuere Deo, destructa earum particulari ratione; nam sicut infinita rectitudo competit divinae voluntati, ita etiam abstrahendo rectitudinem omnis virtutis a suis particularibus conditionibus imperfectis, etiam possumus eas tribuere Deo, v. g. poenitentiam et iram, nempe secludendo peccatum et passionem, quod est omnia confundere, quia sic tollitur via indagandi quae perfectiones sunt in Deo formaliter quae tantum eminenter.
Quidquid dicatur, sic argumentor : Scriptura et Augustinus absolute loquuntur de jure dati et accepti, seu de justitia, quae in hoc versatur, et ex qua fundatur debitum ratione accepti: et loquuntur de jure, quod acquiritur ratione meriti,
hoc jus negant esse dati et accepti, aut ullam creaturam posse quidpiam tribuere, ex quo debitum in Deo fundaretur ratione accepti, ex quo teneretur ad retributionem ullam: ergo excludunt a Deo omne debitum ratione accepti: ergo justitiam commutativam, ut versatur in debito dati et accepti, et solum statuitur debitum ex promissione, qua Deus sibi ipsi, et suae bonitati, quasi alteri, sit debitor ratione promissionis: ergo solutio data evacuatur. Probatur consequentia, si nulla interveniret promissio, nullum jus accederet creaturae, quia nihil posset dare prius Deo, quo redderetur ei debitor: ergo, etiam supposita promissione, nullum jus acquiritur, praeter id quod sola promissione fundatur. Probatur consequentia, ideo nequit acquirere jus respective ad Deum ratione dati et accepti ante promissionem, quia nihil habet proprium quod det, aut quod non sit Dei potiori jure, et ipsi debeatur, sed eadem ipsa ratio manet post promissionem ; ergo post promissionem nullum jus strictum acquirit, nisi solius promissionis Probatur subsumptum, quia neque per promissionem, neque post promissionem Deus mutat jus in omne opus creaturae, quia idem ipsum est, et invariatum et immutabile, ita ut mutari nequeat respectu creaturae, et omnium ejus operum bonorum, quae sunt Dei principaliter, ut causae, Domini, et finis: sed hoc jus ante promissionem repugnat omni debito stricte sumpto ex parte Dei, quod fundatur in dato et accepto: ergo etiam post promissionem perinde repugnat. Patet consequentia, quia etiam post promissionem nullum jus novum acquirit Deus in opera creaturae, imo id ipsi repugnat, quia, ut dicit Apostolus, quis dedit ei, et retribuetur ipsi ? Quod universaliter intelligitur quacumque ejus providentia supposita, quia sicut repugnat ipsi mutatio tituli, ita et juris debiti, ac proinde post promissionem idem est Dominus, et eodem modo quo fuit ante promissionem. Deinde, e contra nullum speciale dominium proprium acquirit creatura, etiam facta promissione, quia nihil transit in proprietatem ejus aliter, quam fuit ejus proprium ante promissionem, ita ut nihil prior tribuere possit Deo, neque Deus acquirere ; ergo tam ex parte Dei quam etiam ex parte creaturae, non potest salvari jus strictum fundatum in dato et accepto, sed tantum jus promissionis, atque in ea fundatum, quod est diversi generis et naturae a jure stricte sumpto et fundato in dato et accepto, quod Augustinus ex Apostolo, negat intervenire posse inter Deum et creaturam. Ex quibus patet ratio Doctoris, non posse scilicet aequalitatem intervenire inter Deum et creaturam in dato et accepto.
Confirmatur secundo, jus Dei in creaturam et omnia opera ejus, ut dictum est, est immutabile, et fundatur in dependentia essentiali creaturae ad Deum in essendo et operando: repugnat enim eam esse aut operari, nisi sit a Deo, et in se creatura. Hoc autem jus sicut fundatur in dependentia essentiali, ita etiam est.invariatum: ergo creatura per promissionem non fit altera a Deo, neque aliter est ad Deum, quam fuit antea. Sed promissio et pactum, ut inducat jus proprie dictum alteri, supponit necessario esse alterum, et capacem juris proprii, v. g. si dominus promittit servo, aut pater filio aliquid, interveniente pacto, requiritur patrem et dominum posse transferre a se dominium talis rei in filium et servum, et hos esse capaces, aut fieri posse capaces, per transferentem ratione pacti et promissionis, ita ut translatio fiat valide, nam quicumque jure est incapax, nulla translatione acquirit jus in rem aut personam, v. g. frater Minor nequit ex sua incapacitate acquirere jus proprie dictum, aut usum juris in ullam rem, neque translatio in eum facta valet quoad hoc, stante lege qua fit incapax, in suo vigore, respective ad ipsum: unde ut fiat capax juris talis acquirendi, debet fieri per eum, qui relaxare potest dispositionem, qua fit incapax, et reddatur alteritas requisita ad translationem et acquisitionem juris in rem aut personam: sic se habet filius et servus respectu patris et domini, quia licet alias in interveniente pacto aut promissione, non sint alteri a patre et domino: tamen ut jura disponunt, possunt fieri alter per dominum et patrem, nempe servus per manumissionem simpliciter, vel secundum quid inquantum dominus constituit eum liberum respective ad materiam pacti et promissionis: filius vero per emancipationem, vel simpliciter, vel etiam secundum quid, quia jus gentium, per quod inducta est rerum divisio et proprietas non reddit servum aut filium incapacem dominii et proprietatis simpliciter, sed tantum dependenter a voluntate patris et domini, qui vi pacti et promissionis renuntiare possunt suo juri, vel simpliciter, vel secundum quid. Quod si jura aliter disponerent, neque manumissio, neque emancipatio auctoritate privata factae tenerent, ut patet in exemplo allato, et aliis plurimis, quibus quis redditur incapax dominii aut dispositionis propriae absolute et respective ad privatam auctoritatem.
Haec ergo ideo contingunt, quia jura, quae variari et limitari possunt, hanc dispositionem inducunt, quoad ea autem quae sunt juris naturae, dispositio manet invariabilis, ut quod filius debet reverentiam patri, quod hic teneatur ad alimenta necessaria filii, sicut et dominus servi, quibus renuntiare non possunt, et hoc ideo, quia jus in quo fundantur, manet invariatum, et quoad haec constituit alteritatem inter illas personas; ergo ad hoc ut promissio aut pactum fundet jus, debet supponi alteritas inter ipsas personas paciscentes respective ad materiam, in quae transigitur, pacto aut promissione, ut contingit in exemplis allatis. Nam eo ipso quo dominus aut pater aliquid paciscuntur cum filio aut servo, renuntiat dominio suo et juri quoad talem materiam, quod alias habuerunt in filium et servum, alias pactum esset nullum; renuntiant, inquam, et propria voluntate et auctoritate legis, ex quibus filius et servus redditur alter quoad pactum et promissionem. Sed neque promissio Dei, neque pactum potest reddere creaturam sic capacem juris proprii, quod non sit Dei, neque etiam transferre jus Dei in bona creaturae ; ergo ratione pacti aut promissionis nullum acquiritur jus creaturae tanquam alteri, licet Deus sibi quasi alteri, debeat ex fidelitate et veracitate, seu sua bonitate.
Unde Bernardus Serm. primo de Anuntiatione : Neque talia, inquit, sunt hominum merita, ut propter ea vita aeterna debeatur ex jure, aut Deus aliquam injuriam faceret, nisi eam donaret, etc. Gregorius lib. 9. Moralium : Si opus, inquit, virtutis exercuero ad vitam, non ex meritis, sed ex venia convalesco, etc. Non ergo ex debito stricti juris fundato in operibus, sed tantum ex promissione, dono, venia, acquiritur tale jus, non creaturae, sed qua Deus suae bonitati et munificentiae et veritati, quasi alteri debet. Unde Basilius in Psalm. 114. Manet sempiterna requies illos, qui in hac vita legitime certaverint, non secundum debitum operum, sed secundum debitum Dei muniflcenlissimi, etc. Anselmus Prosologii cap. 10. Justus es, inquit, non quia reddis
debitum, sed quia facis quod decet te summum bonum, etc. Et Augustinus supra citatus : Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus. Ergo nequit creatura in bonis esse altera a Deo, aut quidpiam ei retribuere, etiam interposita promissione. Bonitas enim ejus, qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur, etc.
Accedit ultimo Tridentinum, quod alias citavimus in praemissis locis supra, agentes de merito et satisfactione ; in doctrina enim de justificatione, sess. 6. cap. 16. ita habet: Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba : Abundate in omni bono, scientes quod labor vester, non est inanis in Domino ; non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, et nolite amittere confidentiam vestram, quia magnam habet remunerationem, etc. Hanc autem justitiam meritorum, et debitum ita explicat Concilium in verbis sequentibus : Atque ideo, inquit, bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tanquam gratia filiis Dei misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda;haec est enim illa corona, quam post suum certamen repositam sibi esse aiebat Apostolus, a justo Judice sibi reddendam, non solum autem sibi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus, etc. In his verbis Concilium exponit totum fundamentum debiti, quod est creaturae ad vitam aeternam ex operibus, nempe quod misericorditer per Christum ipsis sit promissa, et tanquam merces bonis ipsorum operibus fideliter ex ipsius Dei promissione sit reddenda, etc. ergo totum jus ex operibus fundatur in sola promissione et Christi et Dei ; nam et promissio Christi non praescindit a justitia operum, quae tamen ad vitam aeternam comparata, non dicuntur eam recipere ut debitum siricii juris, sed tanquam gratiam filiis, id est, justis misericorditer promissam, ut comparantur etiam opera ad promissionem Dei ut reducitur jus ipsorum universorum ad Dei promissionem et fidelitatem: ideoque infra Concilium subdit : Neque vero illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris litteris usque adeo tribuatur, etc. absit tamen ut Christianus homo in seipso vel confidat, vel glorietur, et non in Domino, cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona, etc.
Hic non loquitur Concilium de confidentia in suis viribus, tanquam per eas posset meritum habere sine gratia Dei, et dono, quod sine merito nostro datur, sed de confidentia in ipsis meritis jam positis, in quibus neque confidendum, neque gloriandum esse docet, sed in Domino ; sed si jus strictum ex meritis esset, sane posset in suo jure gloriari, tanquam proprio, licet supponeretur Dei promissio. Rationem vero subdit Concilium, quare debeat in Domino, et non in seipso gloriari ratione meriti, quia nempe tanta est bonitas Dei, ut voluerit nostra esse merita, quae sua sunt dona: quae verba loquuntur de jure meriti positi, in quo non esse gloriandum asserit, sed in Domino, quia ejus est donum. Si ergo donum ejus est, nequit esse proprium creaturae, tanquam redditum Deo, cui ex jure deberetur merces, quia et ipsum meritum, et quidquid juris habet, non secus est donum Dei, quam quodcumque aliud: de eoque sine ulla laesione justitiae stricte sumptae disponere potest, licet ex sua fidelitate, qua sibi ipsi tenetur illud certissime reddat. Doctrinam hanc Concilii declarat Canon. 26.
Si quis, inquit, dixerit justos non debere pro bonis operibus, quae in Deo fuerint facta, expectare et sperare aeternam retributionem, per ejus misericordiam, et Jesu Christi meritum, si bene agendo, et divina mandata custodiendo, usque in finem perseveraverint, anathema sit, etc. Pro bonis operibus in Deo factis sperare et expectare aeternam retributionem per misericordiam Dei et Jesu Christi meritum, non est illam sperare ex stricto jure consummatis operibus, et perseverando in observantia legis finaliter, quia jus strictum fundatum in operibus, excludit misericordiam, licet ipsa opera fuerint misericorditer donata, de qua donatione aut misericordia, non agitur hic ex instituto Concilii, sed de retributione meritorum, quam dicit fieri per misericordiam Dei; ergo excludit jus stricte sumptum in creatura, atque debitum ex tali jure in Deo, etiam supposito et completo merito finaliter, quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Confirmatur tertio ex ratione supra allata ex Concilio, non posse stare aequalitatem siricii juris inter Deum et creaturam, cujus tanta est, inquit Concilium (supple Dei) erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona, etc. Si ergo meritum ut meritam, sit Dei donum, non potest creatura per meritum statuere aequalitatem siricii juris respectu Dei retribuentis. Probatur consequentia, quia ex bonis creditoris nequit fundari jus alteri ratione dati et accepti, quae requirunt in re ipsa aequalitatem secundum rectam rationem, sed nihil retribuit creatura nisi meritum, quod est merum Dei donum, non solum ratione gratiae, qua donatur, sed etiam ratione operis, quod etiam simul donatur a Deo;
ergo hoc donum nequit esse retributio aequalis et stricti juris. Probatur consequentia, quia si creditor remittat debitum integre debitori, non constituitur ulla retributio dati et accepti, sed mera liberalis remissio, quae non spectat ad datum et acceptum, secundum aequalitatem rei, et commutationem siricii juris, quae fit in aequalitate rerum vel materiae commutatae, neque cessatio debiti per talem remissionem est extinctio ejus secundum regulas, et leges justitiae commutativae, sed secundum leges donationis liberalis, et ex mero motivo liberalitatis, quia hanc remissionem facere nullo jure tenebatur debitori, neque is cui sic remittitur, alium titulum remissionis praetendere potest, quam solius donationis, si in eum actio extincta resuscitatur ab, haerede creditoris.
Idem dicendum, si aliquis alicui promittat maximum pondus auri pro obsequio nullius momenti, licet promissio fiat cum conditione operis, tamen non redundat debitum obsequenti secundum justitiam strictam dati et accepti, sed ex mera liberalitate et dono promittentis, cui nihil derogat conditio apposita: alias certe si ex motivo justitiae stricte sumptae liceret talem conventionem interpretari, et non ex dono promittentis, conventio declararetur jure nulla propter fraudem et gravamen notabile partis, licet merces idonea et proportionata obsequio constitui posset. Sic etiam si creditor conveniret sciens et valens infra dimidium justi pretii aut solutionis infra dimidium debiti, non esset talis conventio stricti juris, sed ex parte liberalis, neque in his ulla ratio potest admitti alia, nisi quia nequit datum et acceptum aequale et stricti juris constitui in dono et bonis alterius partis, v. g. creditoris; ergo neque donum Dei, quod est meritum, potest esse materia retributionis stricti juris in dato et accepto, qua acquiratur creaturae jus secundum justitiam commutativam, cujus ipsa est incapax respective ad Deum, quia totum quod tribuit est donum Dei ex ejus liberalitate; ergo quod accedat ipsi debitum aliquod ex opere, et ex mera Dei bonitate et liberalitate et promissione, quibus voluit ipsius esse meritum, si quod est suum donum. Unde jus proprium, et creaturae ex sola Dei promissione accresceret, jus, inquam, proprie dictum, inde etiam sequeretur quod per paenitentiam perfectam, v. g. contritionem, satisfaceret ad aequalitatem stricti juris, quia huic paenitentiae tanquam satisfactioni lege praescriptae, annexa est promissio divina de remissione peccatorum, et justificatione. Sed hoc esse falsum supra suo loco ostendimus, et patet ex Tridentino sess.6. c. 8.
Sequela tamen probatur, quia interveniente Dei pacto et promissione secundum adversarium, meritum transit in jus proprium creaturae, ita ut illud dans Deo acquirat jus ad praemium secundum justitiam commutativam stricte sumptam. Sed eodem modo dici posset quod promissione divina de acceptanda hac satisfactione ad remissionem debiti peccati, transiret illa satisfactio in jus proprium creaturae hoc modo, quin etiam dici posset meritum acquirendae gratiae sanctificantis, cui annexa est talis remissio, quod dici nequit; ergo neque ex promissione Dei liberali cum conditione operis, neque ex acceptatione consequente, vel vi promissionis antecedentis, neque etiam ex conventione in sola promissione fundata, potest Deus constitui debitor ex stricto jure, neque creaturae jus simile accrescere per exhibitionem talis operis.
Dices, aliud esse de merito justi, et aliud de satisfactione peccatoris, quia aliter acceptatur obsequium amici et filii, aliter vero inimici, quia huic nihil debetur ex justitia, sed ex misericordia ; illi vero potest deberi ex justitia, quia est filius et capax consequenter meriti et praemii. Contra, quia si haec referantur ad obligationem slricti juris in ordine ad Deum non est alia et alia ratio ; licet enim ex misericordia, et gratis justificatur impius, supposita debita paenitentia, intervenit tamen promissio cum conditione operis, atque adeo acceptatio ipsius operis per modum satisfactionis. Quod si consideretur etiam opus filii, licet acceptum sit, et sub ratione operis, et ratione personae, eo modo quo non acceptatur peccatoris persona, neque opus, ut ab eo in tali statu procedit, sed ratione sui, ut exhibetur libere per gratiam vocationis, et adjuvantem, tamen acceptatio operis justi et meriti, ad praemium est ex mera Dei bonitate et misericordia, ut dicit Concilium, neque promissio illa potuit esse ad effectum juris siricii inducendum, quia id omnino repugnat materiae, vel in ordine ad Deum, cujus promissio licet sit cum conditione operis, est tamen liberalis, sicut et ipsum opus, cui adhaeret promissio, est merum Dei donum. Unde sequitur intentum, nempe jus qualecumque ex voluntate liberali procedens, et promissione tantum tenens, quae non innititur justae et aequali commutationi, non posse inferre jus aliquod diversum a fidelitate, non vero fundatum in dato et accepto.
Ex his primo sequitur quod conventio facta inler Deum et creaturam, non possit esse justitiae commutativae proprie et stricte, sed, ut dicit Doctor, aliqualiter, quatenus scilicet medium dali et accepti servatur quoad quantitatem rei, nempe meriti et praemii, servata proportione, ita ut quantum crescit meritum, tantum etiam crescit praemium intuitu meriti, quia tamen inter Deum et creaturam formaliter nequit dari datum et acceptum, prout justitia commutativa distinguitur ex hoc medio ab aliis speciebus, quae materialiter imitantur modum commutativae, ut liberalitas, et promissio secundum ejus motivum facta, ideo non est capacitas ulla commutativae in operibus creaturae respectu Dei, neque Dei respectu creaturae, quia neque aequalitas est in reipsa, nisi tantum materialiter, inquantum scilicet Deus acceptat dona sua, tanquam merita nostra ex bonitate et misericordia, ut dicit Tridentinum, et ut Augustinus supra primo loco citatus invitat creaturam per praemium, ut faciat quod alias debet, licet hoc ipsum faciat ex dono Dei liberali, quod non cadit sub merito ejus. Hoc genus justitiae commutativae secundum quid et materialiter, seu, ut alii vacant, negativae, et non positivae aequalitatis, dari in Deo probat Suarez, et nihil aliud, quamvis in re ipsa considerata sit liberalitas et misericordia. Dicitur autem commutativa materialiter, quia licet ex dono et promissione ex motivo suae bonitatis vere existat, quia tamen alterius non est capax creatura, quam ex bonis et dono Dei mereri, non positive ponit aequalitatem, sed tantum negative quatenus creditor illo modo et genere dati sit contentus, licet non servetur datum et acceptum positive, et secundum propria bona, in quibus non communicant personae, quae ad alterum dicuntur, et habere debeant inter se contrapassum, quo res transmutatae in proprium dominium commutativae transeant sine communicatione jurium, et creditor per translationem rei, de qua conventio fit patiatur, illam alienando a se, ut amplius non sit ejus, et e contra debitor similiter patiatur, transferendo solutionem in creditorem, cujus amplius nullum tenet jus, ut transit in dominium alterius.
Secundo sequitur solutio ad loca Scripturae et Patrum,quibus dicitur vita aeterna praemium, corona justitiae, depositum, in quibus meritum dicitur esse merces, et de condigno justum mereri vitam aeternam, 1. ad Cor. 9. 2. ad Timoth. 4. ad Hebr. 6. Sap. 5. ad Philip. 3. ad Rom. 4. Eodem modo etiam Patres, qui sequuntur hunc modum loquendi, intelliguntur de debito ex fidelitate, quod lato modo, et secundum justitiam sumptum large, dicitur debitum, inquantum servat proportionem expositam justitiae commutativae, sic dicitur aliqualiter esse secundum eamdem, non tamen in rigore, aut formaliter, sed tantum materialiter. Dicitur praeterea de condigno meritum, quia procedit a filio per adoptionem, cui tantum est facta conventio aut promissio de haereditate, tanquam praemio, et ad differentiam peccatoris et inimici, qui alienus est, et primum reduci debet ad statum filii per paenitentiam, et hoc gratis, quamvis non sine dispositione ejus, qua renuntiat peccato, et affectat salutem per illam satisfactionem lege praescriptam. Quae autem superius diximus de differentia acceptationis meriti et paenitentiae, quatenus una sit ex motivo misericordiae , altera vero ex motivo justitiae, id intelligendum ratione diversi status utriusque, quia peccator est simpliciter alienus a regno et haereditate, ac proinde opera ejus, ut procedunt a persona sic inimica, nullum habent valorem. Quod ergo acceptetur ejus poenitentia, est ex mera Dei misericordia, qua subvenit indigenti, justus autem eo ipso quo justus, est adoptatus ad haereditatem, et ex communi regula, qua decernitur haereditas per opera, ipsius bona opera acceptantur, et ratione status, et ratione ipsorum immediate, et sine ullo alio impedimento ad haereditatem, servata etiam quadam proportione justitiae commutativae, quia taliter acceptantur ac si essent ejus propria in ratione dati et accepti, et non dona Dei, qui hoc modo praemiat opera, ac si non essent dona. Propter hanc ergo aliqualem proportionem justitiae retribuentis ad commutativam, diximus supra retributionem meritorum esse secundum justitiam, secluso tamen debito rigoroso ex parte Dei, aut jure simili ex parte creaturae, sine quibus nequit justitia commutativa stricte sumpta consistere.
Sequitur tertio ad rationes ejusdem auctoris, qui videtur reducere quaestionem ad nomen tantum. Objicit itaque quod ad justitiam commutativam non requiratur solutio adaequata debiti: ergo potest esse in Deo, quamvis non sit datum et acceptum, aut solutio debiti adaequata. Respondetur negando consequentiam. Ad antecedens vero dico quod per accidens aliquando contingat inter homines extingui debitum per solutionem ejus inadaequatam, ut quia debitor nequit propter inopiam solvere integrum, vel quia creditor ex aliquibus circumstantiis per solutionem inadaequatam et anticipalam debiti, ad quam non tenetur debitor, tantum lucratur, quantum per integram tempore debito; et ipse etiam debitor ex solutione tali potest gravari tantum, quantum solutio integra eum gravaret tempore praescripto. Caeterum data etiam solutione inadaequata priori modo, licet non sit integra, in eo quod solvitur, justitiae medium servatur hic et nunc, licet ex parte et materia est capax commutationis secundum justitiam: at inter Deum et creaturam ne quidem ex parte servari potest, quia creatura quidquid est, etiam ex parte, est Dei, et sic neque in parte potest quidpiam tribuere Deo, quod sit ejus proprium, et non Dei, quia omnia jura ejus, et reliqua, sunt Dei immutabiliter et essentialiter dominio tam universali quam speciali ; ideo materia haec, quae signatur inter Deum et creaturam, non est capax justitiae commutativae stricte sumptae.
Dices, respublica habet dominium universale in bona particularia civium, quo non obstante, illa bona sunt ipsorum propria, et in iis quisque potest habere jus proprium stricte sumptum ; ergo non obstante dominio universali Dei, potest creatura in suos actus habere dominium proprium. Respondetur negando consequentiam. Ad antecedens respondetur dominium universale reipublicae esse alterius rationis a dominio Dei in bona creaturae, quia dominium aniversale politicum in duobus consistit, nempe quatenus praescribit leges et conditiones observandas ad anem boni communis, sine quibus observatis, dispositio Domini particularis est illicita, vel etiam quandoque nulla, prout lex sic vel sic disponit observandas conditiones. Alio modo dominium universale reipublicae consistit in eo, quod bona particularis pro defensione necessaria reipublicae possit exponere, sicut et personam: utrumque dominium cessat quando finis cessat, ita ut si respublica usurparet bonum particularis civis secluso illo fine, ageret contra justitiam ; unde si ferret legem injustam in detrimentum, et sine ulla utilitate publica illa esset nulla, et ejus executio contra justitiam, eodem modo si gravaretur aliquis particularis sine culpa sua aut necessitate reipublicae esset contra justitiam, et mera usurpatio rei alienae, ad ipsamque nulla est potestas aut dominium reipublicae in eo casu, quia dominium ejus limitatur ex fine, nempe bono publico. ejusque conservatione necessaria, quo casu dominium particulare cedit superiori, et non aliter. Sed dominium Dei si dicatur universale, est alterius rationis, quia respicit totum quod est, et habet creatura, in omni casu et circumstantia ex ratione primae causae et ultimi finis, a quo essentialiter est creatura, et omnia ejus opera bona, ideoque illiraitatum et invariabile omnibus circumstantiis positis, et semper manens, cui neque Deus ipse renuntiare potest, ideoque stante tali dominio, nequit aliquid creaturae rdspective ad Deum esse capax materiae juris stricte sumpti.
Objicit secundo quod Patres et plures Scholastici asserunt de merito Christi, quod fuit de rigore justitiae, et idem de satisfactione. Respondetur, meritum Christi in genere meriti fuisse maximum et superabundans, in genere tamen meriti, cujus justitia fundatur in Dei acceptatione et fidelitate, cujus perinde proprium erunt merita Christi, et satisfactio, sicut meritum purae creaturae; nam fuit ex bonis creditoris, interveniente promissione et acceptatione Dei libera, et non ex debito. Sic ergo respective ad Deum non fuit meritum, aut satisfactio Christi de rigore justitiae stricte sumptae, et positive, sed tantum negative, quatenus aliud medium per viam satisfactionis et meriti non fuit ordinatum, neque aliud perfectius ordinari potuit, aut congruentius. Conparato autem merito Christi ad damnum, quod intulit Adan, fuit superabundans, et excedit: et sic loquitur de eo Apostolus ad Rom. 5. Deinde juxta statum praesentis justitiae fuit etiam superabundans, prout justitia late sumpta potest esse ad Deum, et de facto est, quia ut comparetur ad alias satisfactiones puri hominis, sacrificia et oblationes legales, quae praecesserunt, nullum ex his potuit satisfacere, quia omnes indigebant redemptore, et pro proprlis etiam delictis ; placare Deum Sacerdotes enim veteris legis, et ipsa lex non potuerunt perducere ad perfectum, et sic Paulus ad Hebraeos 7. 8. 9. et 10. loquitur de Christo et legis sacrificiis. Caeterum opera Christi debebantur Deo, ex iis titulis quibus debentur opera bona creaturae, tanquam Patri, auctori et ultimo fini, et Domino universali, loquendo de operibus creatis, tam Christi quam aliorum.
Aliud ergo est comparare satisfactionem Christi ad debitum, et ad alias quascumque satisfactiones: et aliud est eam comparare ad Deum secundum rigorem justitiae stricte sumptae. Priori modo fuit superabundans, et rigorosa de rigore justitiae late sumptae, et ut est, aut esse potest ad Deum, non tamen de rigore justitiae stricte sumptae, cujus nulla materia creata potest esse capax in ordine ad Deum, quae est sententia communis scholae, negantis in Deo justitiam commutativam rigorose; quod et negat ipse Suarez in reipsa, quamvis verbis et praecisionibus ejus essentiam evertat, ut eam Deo tribuat formaliter, quia illa effigies commutativae, quam ipse efformat, est ipsa justitia late sumpta, quam alii in Deo statuunt, non autem commutativa ; reficienda proinde ejus censura praeceps in 3. p. tom. 1. disp. 4. sect. 3. conclus. 3. qua notat oppositam inprobabilitatis, nec piam, nec fidei satis consentaneam. Caetera ejus argumenta facile ex dictis solvuntur, quod enim promissiones stipulatae aut vestitae, ut vocant, et pacta, inducant actionem in foro, id provenit ex constitutione legis, qua necessarium est ad bonum publicum, ut probata observentur, non quod materia semper ad justitiam spectat, v. g. si promissio et pactum sit ex voto aut motivo religionis, quae a justitia stricte sumpta differt; respectu
Dei autem promissio ejus, ut dictum est supra cum Augustino et Doctore ex fidelitate tenet, qua Deus sibi ipsi et suae bonitati tenetur, non autem legi alicui, qua ordinaretur ad creaturam, tanquam ex debito aut jure fundato in ipsa. Videatur de hac materia Pater Vasquez locis citatis, et noster Theodorus Smising, qui abundantissime et docte hanc materiam tractat, tract. de virtutibus intellectualibus et moralibus in Deo disput. 4. de justitiae attributo.
(i) Sed secunda justitia potest hic esse simpliciter, etc. Haec est secunda conclusio hujus paragra phi, in qua dicit justitiam distributivam posse esse in Deo simpliciter, distribuendo creaturis perfectiones, quas exigunt, secundum perfectionem disparem in esse; hanc sententiam docere videtur D. Thom. in 2. d. 27. art. 3. et 4. contra gentes cap. 93. quamvis alias non videtur admittere distributivam stricte sumptam in Deo. Caeterum conclusionem praemissam tenet Richardus in hac dist. art. 1. q. 1. Capreolus in primo dist. 45. q. 1. art. 1. concl. 14. Cajet. in 1. p. q. 21. art. I. et 2. 2. q. 61. art. 4. Ferrar. 1. contra gentes, cap. 93. Sotus lib. 3. de justitia et jure, q. 5. art. ult. ad finem, et lib. 3. de natura et gratia, cap. 7. Hossius in confessione cap. 73. ante medium. Richardus et Cajetanus extendunt justitiam distributivam ad retributionem praemii et poenae: Sotus tantum ad distributionem praemii: in poenis autem servari similitudinem commutativae. Doctor autem hic non extendit distributivam ad retributionem operum, sed ad gubernationem seu providentiam naturalem, qua in hierarchia rerum naturae nobiliori etiam dantur perfectiones naturales nobiliores, sicut in politia humana distribuuntur bona communia secundum perfectionem graduum in membris Reipublicae, et quoad hoc lanium admittit distributivam in Deo, non vero quoad opera salutis, in quibus non est disparitas gradus, sed electionis gratuitae; nam Angelus et homo per ipsum in 2. dist. 1. q. 5. sunt pares, ut comparantur ad gloriam, ex Augustino. Quod si autem sumatur differentia gradus ab ipsa electione divina, vel ea supposita, in quantum etiam reducitur ad effectum per gratiam Dei, qua donantur opera et meritum, potest admitti quaedam distributiva, aut similitudo ejus, inquantum electo ad perfectiorem gradum gloriae dentur a Deo media proportionata, quibus eam assequatur, licet ipsa merita ex talibus donis comparata sequuntur modum et similitudinem commutativae modo supra dicto. Joannis enim 14. dicitur : In domo Patris mei mansiones multae sunt, etc. quod intelligitur de dispari gloria electorum in patria. Deinde, si consideremus dona gratis omnino data membris Ecclesiae, disparitas etiam invenitur in membris, officiis et functionibus, quibus aliter et aliter assistit Spiritus ad aedificationem Corporis Christi, nam alii datur sermo sapientiae, alii scientiae, alii prophetiae, etc. prout Apostolus disserit. In patria etiam quoad gloriam accidentalem, et non solum essentialem datur diversa, nam alii Doctores, alii Martyres, alii Virgines, quibus suae laureolae dantur ob victoriam in certamine: caeterum proportio, quam servat meritum ad praemium et demeritum ad paenam, est ad imitationem commutativae, ut Doctor tenet in praecedenti conclusione.
Advertendum est praeterea, ut infra ipse docet, licet distinctionem justitiae particularis distributivae in Deo admittat hic cum aliis, tamen eum non asseri in rigore, et secundum debitum stricte sumptum, sed dumtaxat quantum ad similitudinem quamdam, quae est proportionis Arithmeticae servatam in rerum gubernatione quoad suas perfectiones naturales, ex quibus nullum debitum morale, aut juris redundat; loquitur enim eo modo quo Scriptura dicit Deum omnia condidisse in pondere, modo et mensura. Sap. 11, et sic naturae Hierarchia exigit ad completam sui perfectionem, quae consistit in corpore quodam heterogeneo, secundum disparem et dissimilem membrorum naturam et funcliones: ita etiam Deum dislribuisse proportionatam perfectionem, locum et motum, et formam ac figuram, eo modo quo Dionysius loquitur cap. 8. de divinis nominibus: Divitia enim justitia, inquit, omnia disponit et determinat omniaque non confusa inter se,nec permixta custodiens, iis quae sunt omnibus, quod cuique accommodatum est, tribuit, pro ea quae unumquodque eorum, quae sunt, attingit, dignitate, etc. Eodem etiam modo D. Thomas 1. contra Gentes, cap. 93. ait justitiam distributivam posse Deo aptari, secundum quod Deus est distributor bonorum universi, et sicut justitia hominis se habet ad civitatem et domum, ita etiam justitiam Dei se habere ad universum. Unde Dionysius in verbis sequentibus : Et cujusque naturam in proprio salvat ordine et virtute, etc. Sic etiam Tertullianus lib. 2. contra Marcionem, cap. 11. Bonitas Dei operata est mundum, justitia Dei modulata, etc. Hac itaque ratione providentia Dei universalis distribuit perfectiones juxta exigentiam creaturarum, dando singulis quod naturae suae competit, in quibus creatura rationalis connumeratur, tanquam supremum in perfectione, cui datus est intellectus et voluntas, et media necessaria, et regula secundum has potentias operandi, tam in ordine naturali quam supernaturali, ad quem illa ordinatur, quo sensu Doctor in praesenti conclusione loquitur, et non de justitia distributiva, prout est species justitiae stricte sumptae, quae respicit jus proprie dictum, prout Doctor et sui, et in paragrapho praecedenti distinguit justitiam proprie dictam cum Philosopho 5. Ethic, c. 2. et D. Thoma et Auctoribus jam praemissis, et infra citandis. Hanc etiam distinctionem supra dist. 14. quaest. 2. recepit.
(k) Sic ergo in genere tota illa definitio, etc. Definitionem justitiae tam ab Anselmo sumptam, quam etiam uti limitatur ad justitiam, quae est ad alterum, ut transfertur ad Deum, reduci ad duo membra asserit, nempe ad rectitudinem voluntatis propter se servatam, et ad rectitudinem ejusdem, ut respicit exigentiam creaturae, quod probat ex Anselmo in littera, et patet ex dictis, quia auferendo a Deo commutativam, manet tantum illa, quam sibi et suae bonitati quasi alteri debet, et ea quae respicit creaturam quasi secundario ex debito suae bonitatis juxta exigentiam naturae, modo supra dicto: et haec est justitia distributiva, quam statuit in Deo, non secundum debitum strictum ex parte creaturae ut infra docet, sed secundum debitum large sumptum et fundatum in exigentia ejus, ut procedere dedet a Deo auctore in esse completo, quod exigit quantum ad perfectionem essendi et operandi, quo universum corpus creatura componitur. Distinctionem praeterea statuit inter illa duo membra, ut sunt in Deo, quod prima sit talis, ut Deus non possit contra eam, aut praeter eam operari, quia nempe infinite bonus et indefectibilis essentialiter. Praeter autem justitiam secundam potest operari, quia nempe libere influit in creaturas, et circa eas potest universaliter, quod ex parte rei non repugnat. Limitat hanc partem : Dico quod nequit damnare justum, quia justus est, neque beatum, quia nempe damnatio secundum justitiam vindicativam supponit culpam ; potest tamen ex dominatione universali, juxta plurium sententiam, eos statuere in tormentis, ablata beatitudine a Beato, quod mihi etiam valde dubium est, quia et hoc suae bonitati videtur repugnare, licet alias ex parte creaturae non repugnet. Quamvis autem justos probet per afflictiones, hoc tamen ad cumulum meritorum, et purgationem facit. Unde non videtur ad finem dominationis manifestandum congruere suae bonitati et clementiae infinitae statuere posse justum in tormentis, aut beatum.
(1) Si objicitur quod non potest esse in Deo, etc. Objectio est contra distinctionem datam utriusque justitiae in Deo, quia sic una esse regula, nempe illa, qua Deus suae bonitati et rectitudini voluntatis propriae tenetur, altera esset regulata, nempe illa, qua tenetur exigentiae creaturae, sed in divina voluntate, quae est prima regula, nihil potest esse regulatum. Deinde, in nobis idem inclinat ad finem, et ad ea quae sunt ad finem, sicut patet de charitate Beatorum: justitia autem Dei est simpliciter perfecta, illa qua suae bonitati tenetur, et quae in primo membro distinctionis statuitur: ergo praeter illam, nulla alia requiritur in voluntate divina. Exemplum illud de charitate Beatorum sic intelligitur, quia illa ita inclinat ad finem voluntatem Beati, ut omnia alia, quae vult positive, velit ad finem ex motivo charitatis perfecto et actuali, quia operatur semper optima quae potest Beatus, ac proinde cum illa sit perfectissima operatio, quae procedit a fine et ex motivo, finis ultimi, ideo semper operatur omnia ex illo motivo, et circa Deum, et circa alia. In via autem non ita, quia saepe operatur ex motivo aliarum virtutum in hoc sistendo, et non referendo in finem actualiter, quia motus actualis in finem ultimum non continuatur semper in voluntate viatoris: in patria autem sicut semper continuatur actus et fruitio, ita etiam semper influit in omnem actum voluntatis, ut sit ad ipsum finem ; sed rectitudo divinae voluntatis semper est in actu circa bonitatem finis, et in ordine ad illam manifestandam et communicandam operatur circa creaturas: ergo in Deo non est statuenda alia justitia praeter illam, qua respicit propriam voluntatem.
(m) Quod etiam dicitur quod quandoque non potest operari praeter secundam, etc. nempe damnando justum aut beatum, non videtur probabile, quia quidquid non implicat contradictionem, potest simpliciter agere et velle, sed non potest aliquid velle, quin recLe velit ; ergo cum justitia secunda, nempe qua agit juxta exigentiam creaturae, respiciat aliquid, cujus oppositum non involvit contradictionem; ergo illud Deus potest velle, et recte velle. Respondet Doctor quod prima forte concederetur ab aliquibus, nempe eamdem justitiam inclinare Deum ad agendum conformiter suae bonitati, et etiam juxta exigentiam creaturae ex motivo ejusdem bonitatis. Dicit secundam rationem videri evidenter concludere, nempe quod ad quidquid prima justitia inclinat, secunda justitia inclinare potest, id est, ex eodem motivo divinae bonitatis inclinare ad exigentiam creaturae, cum determinate inclinet per modum naturae.
Haec ratio videtur responsio transposita, quia argumentum praemissum intendit probare quod inclinans ad finem, si perfecte inclinet, perfecte etiam inclinat ad media, prout ad finem sunt ; ergo justitia prinuTmodo sumpta, sicut inclinat ad Deum, et ad participans finem, nempe ejus bonitatem. Deinde, ratio assignata non videtur ver, scilicet quod justitia secunda inclinet divinam voluntatem per modum naturae, cum voluntas libere agat ad extra. Respondetur solutionem datam utrumque involvere, nempe justitiam primo modo sumptam inclinare ad finem et ad media, non dicit justitiam secundo modo sumptam etiam inclinare ad utrumque ; vel sic melius respondetur, justitiam primo sumptam non inclinare, nisi in bonitatem absolute, et non sub ratione finis, id est, ut respicit objectum secundarium, aut media, quia est rectitudo voluntatis Dei ad intra tantum. Justitia vero secundo sumpta, est ejus rectitudo ad extra, ut comparatur ad creaturas ut objecta secundaria, et media manifestandae bonitatis divinae ; et haec est, quae agit propter finem, nempe ex motivo divinae bonitatis, ut comparatur ad creaturas, tanquam media participantia illam, et sic fertur in divinam bonitatem propter se, in creaturas vero materialiter, et propter divinam bonitatem tanquam finem, quia argumentum agit de fine respective ad media, ideo respondit Doctor per illam secundam justitiam, quae sic est in Deo, non vero de prima, quae non respicit finem, qua finis hoc modo sumitur.
Ad aliam rationem dubitandi, respondetur secundam justitiam ut concipitur, eo modo quo habitus in nostra voluntate se habet, inclinare determinate ad exigentiam creaturae, eo modo quo habitus inclinat: non tamen necessario, quia id voluntati repugnat, ut comparatur ad objectum secundarium, quod est materiale, et in quod fertur voluntas libere, et hoc tantum intendit Doctor ad salvandam et explicandam sententiam, quam hactenus exposuit, quae est antiquorum D. Thomae et Richardi loc. cii. Sicut ergo habitus in nobis non destruit potentiam, aut modum naturalem ejus operandi, licet determinate et per modum naturae inclinet ad suum objectum, ita etiam neque justitia hoc modo sumpta per modum attributi voluntatis aut rectitudinis ejus essentialis, tollit ejus libertatem ad extra. Unde Doctor dicit non inclinare sic voluntatem, quin praeter eam, et contra eam possit velle: et ita distinctio posita utriusque justitiae non in hoc salvatur, quod est, non posse agere praeter eam, et posse agere praeter eam, quorum primum competit primo membro, secundum vero secundo, quia nempe non solum praeter secundam justitiam potest agere, sed etiam contra illam.
In hoc discursu videtur Doctor intelligere hoc universaliter, etiam quoad casus supra expressos de damnatione justi aut beati: hoc autem tenendo, non intelligitur de damnatione formaliter dicta, et tanquam poena propter culpam, quae nunquam fuit commissa, nam hoc omnino repugnat salvare unum correlativum poenae sine culpa praeterita. Sed intelligi debet de damnatione materialiter sumpta, ut est actus dominativus Dei, et usus suae potestatis in creaturam, vel secundum aliam providentiam, qua posset peccatorem justificare a peccato, tamen reservare ei poenam aeternam, et non dimittere, de quo actum est alias in secunda parte hujus commenti. Hoc facilius concederem, quam primum, quia justificatio a peccatis, sicut est diversum beneficium a remissione poenae, ita Deus posset remittere offensam, et reservare poenam, quo casu non admitteret remissarium ad jus ad gloriam, sed maneret cum debito poenae solvendae pro termino a lege praescripto. Alterum membrum superius diximus forte repugnare Dei clementiae, ut justum aut beatum possit destinare ad tormenta: plura enim quae ex natura terminorum non repugnant fieri, tamen ut comparantur ad hanc vel illam causam, etiam ad Deum repugnant fieri, ut mendacium, quia est contra suam veritatem, peccatum, quia est contra ipsius bonitatem, ita posset dici in proposito casu, repugnare divinae clementiae condemnare hoc modo justum aut beatum, quia alter est adoptatus ad haereditatem, quam alter adivit. Exponi ergo potest Doctor alio modo, nempe Deum posse condemnare, et potuisse condemnare justum, non qua justus est, et sic de Beato: sed personam quam juxta praesentem electionem solvat, potuit secundum aliam providentiam derelinquere, et damnare suppositis peccatis, quae haberet in illo statu; vel propter peccatum primi parentis, et hoc esset agere praeter justitiam, quam de facto exercet erga illos, sed contra eam per contrariam voluntatem. Praeter autem justitiam est, agere supra justitiam per affectus gratuitos aut miraculosos: hoc ergo intendit Doctor per illam differentiam illius quod est praeter, et illius quod est contra agere.