In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Misericordiam ut dicit nolitionem miseriae esse in Deo, non tamen ut dicit compassionem, quia passionum non est capax.
(a) Respondeo, misericordia in nobis est habitus, vel qualitercumque dicatur, forma, qua nolumus miseriam alterius, ita quod primo inclinat ad actum nolendi miseriam in alio, et hoc vel futuram, et tunc praeservat ab illa, si potest, vel praesentem, et nunc relevat a miseria si potest: et ex consequenti, post operationem disponit ad passionem, scilicet displicentiam de miseria imminente vel praesente.
Quantum ad secundum, prout scilicet misericordia inclinat ad passionem illam, non est in Deo: et ab illo videtur imponi principaliter nomen misericordiae, exponendo misericors etymologice, id est, miserum cor habens, quia compatiens miseriae alienae in hoc habet cor miserum, hoc est communicans in miseria.
(b) Sed quantum ad istam operationem nolendi miseriam, sive imminentem, sive praesentem, misericordia proprie in Deo est. Quod probatur de imminente, quia sicut nullum bonum evenit, nisi volente Deo, ita nihil prohibetur ne eveniat nisi Deo nolente: multae autem miseriae possibiles evenire alicui prohibentur, ne eveniant: ergo Deus habet nolle respectu illarum. Consimiliter de miseria praesente, quia nulla miseria tollitur, nisi Deo nolente illam inesse: multae autem frequenter tolluntur: ergo, etc.
(c) De hac misericordia posset distingui, sicut de nolle miseriam inesse, quia sicut distinguit Augustinus in Deo velle antecedens et consequens, ita posset distingui in eo duplex nolle respectu miseriae ; et sicut semper habet velle antecedens respectu boni creaturae, ita semper habet nolle antecedens respectu mali creaturae prohibendi vel tollendi, juxta illud Apostoli 1. ad Tim. 2. Vult omnes homines salvos fieri. Sed sicut non habet semper velle consequens respectu boni, ita nec nolle consequens respectu mali amovendi. Primum autem nolle non est misericordis, sed secundum.
(d) Et illud potest distingui in hoc , quod vel habet nolle respectu mali imminentis totaliter vel partialiter. Si primo modo, dicitur misericordia liberans, quae scilicet excludit omne malum, vel imminens, vel jam praesens. Secundo modo dicitur misericordia parcens vel mitigans, quae scilicet non totum malum excludit, sed aliquam partem mali debiti isti secundum merita sua. Utroque autem modo misericordia est in Deo, quia vel subvenit quibusdam omnem miseriam imminentem prohibendo, vel praesentem relevando: aliis autem partem miseriae debitam dimittendo.
(e) Ad argumenta. Ad primum patet quod illa descriptio misericordiae est quantum ad effectum ejus remotum vel ultimum, scilicet passionem ordinatam compatiendi, sequentem ex actione ordinata nolendi malum proximo: sed quantum ad illum effectum remotum, concessum est misericordiam non esse in Deo, sed tantum quantum ad proximum, qui est nolle miseriam inesse.
(f) Ad secundum, misericors non infligit miseriam, nisi secundum rectam rationem: nunc autem recta ratio aliquando dictat miseriam aliquibus infligendam, ut secundum aliquos appareat justitia, ut in damnatione reproborum: et ideo non infligit ille paenam, nec permittit, nisi eo modo quo eam infligi statuit cum misericordia, vel cum dictamine rectae rationis.