IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo, misericordia in nobis est, etc. Definit misericordiam per hoc, quod sit habitus nolens afficaciter malum alterius, ita quod primo inclinat ad actum nolendi miseriam in alio, vel futuram, vel praesentem tollit si potest illam: post operationem vero disponit ad passionem subjectum, est capax ejus. Quantum ad hoc secundum, nequit esse in Deo, et ab hoc secundo actu videtur imponi nomen huic affectioni, nam misericors elymologice, idem est ac miserum cor habens, quia compatiens miseriae alienae, et communicans per compassionem ejus miseriae. Illa declarat Isidorus lib. 10. Etymolog. Cicero in Tusculanis quaest. Misericordia, inquit, est aegritudo ex tristitia alterius injuria laborantis. Augustinus lib. 9. de Civit. c. 5. Misericordia est alienae miseriae in nostro corde compassio, qua utique, si possumus, subvenire compellimur, etc.
(b) Sed quantum ad istam operationem nolendi miseriam, etc. Est secunda conclusio, nempe misericordiam esse in Deo, quantum ad primum actum, qui convenit ei in recto et formaliter, licet non quoad secundum, qui competit materialiter tantum, ex natura subjecti talis, et capacis passionis aut compassionis ex participatione tristitiae alienae. Probat conclusionem, quia neque imminens, neque etiam incursa miseria tollitur, nisi Deo nolente miseriam, aut praeveniendo, aut certe tollendo, nam providentia ejus universalis est, et necessaria ad quemcumque effectum.
(c) De hac misericordia, etc. Dicit hanc misericordiam posse dividi in antecedentem et consequentem, sicut distinguit Augustinus in Deo velle antecedens et consequens. Distinctionem hanc voluntatis antecedentis et consequentis sub hac appellatione, videtur aliquibus primum invenisse Damascenum libro secundo de fide orthodoxa cap. 29, ubi dicit antecedentem voluntatem ex Deo existere, consequentem vero ex nostra causa existere, et lib.
contra Manichaeos sub finem, distinguit eam in primariam et secundariam voluntatem, quae distinctio est Chrysostomi hom. prima in epistolam ad Ephesios, et hom. 7. in illud Joannis primi: Illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ubi abbreviator ejus Theophylactus, Athanas. lib. 3. de assumptione hominis, Hieronymus in Isaiam cap. 28- in illud, opus peregrinum ab eo, etc. et in 2. cap. 1. ad Timotheum, Ambrosius, OEcumenius, Theophylactus ibidem hanc distinctionem admittunt, quatenus dicunt Deum velle omnes homines salvos fieri, si ipsi velint, sicut et Prosper de vocatione gentium lib. 2. cap. 1. 6. 7. et respons. 8. ad objectum Vincentii, Bernardus serm. 5. de nativitate. Eamdem distinctionem recipiunt communiter Scholastici in 1. distinct. 46. ubi noster Doctor q. unic. D. Bonaventura art. 1. q. 1. Durandus d. 47. Alens 1. p. q. 36. m. 2. D. Thomas. l.p. q. 19. art. 6. ad. 1. et reliqui.
Quamvis autem Augustinus illa verba Apostoli: Deus vult omnes homines salvos fieri, etc. quibus potissime a Doctoribus haec distinctio applicatur, aliter intellexit variis in Iocis, ut EncMridii cap. 103. epist. 107. lib. 4. contra Julianum, c. 8. et lib. de praedestinatione Sanctorum c. 8. Et quamvis haec interpretatio Augustini recte etiam subsistat ad scopum dissertationis quam habuit cum Pelagianis de necessitate gratiae Christi, qui auctoritate Apostoli abutebantur in sensum erroneum, quatenus inde inferrent potestatem liberi arbitrii, et evacuarent crucem Christi, tamen distinctio praemissa in reipsa, vel quantum ad id quod importat, saepe ab eo tradita est, distinguens adjutoria legis, qua innotescit veritas, et datur regula operandi ab adjutorio gratiae Christi, quo ipsum opus praecepti donatur et disponitur voluntas nostra. Hoc videre est toto lib. de spiritu et littera, et specialiter c. 33. lib. de gratia Christi c. 5. dicit nos recepissejam posse operari in ipsa : Et ut scirent, inquit, quia non tantum in eo quod operari possint, hoc enim et in doctrina jam acceperunt, sed etiam in eo quod operantur divinitus adjuvantur, etc. Idem c. 8. et praeclare de peccatorum meritis et remissione lib. 2. c. 5. hanc instructionem per antithesim exponit, lib. 4. in duas epistolas Pelagianorum c. 5. lib. de natura et gratia c. 1. et 12. epistola 105. et lib. 2. de peccatorum meritis et remissione c. 3. Nulla est ergo discordia inter Augustinum et alios Patres quoad illam voluntatem antecedentem, quam ipsi statuunt, quatenus denotat media legis, ejus praecepta et revelationem, suasiones, ipsum lumen naturale, per quod peccata damnantur, et admonetur voluntas perversa, ut optime Prosper lac. cit. Quod breviter admonuerim propter quorumdam modernorum hac in re praesumptionem, quam alio et suo loco alias confutavimus, in materia de auxiliis divinae gratiae. Ita enim illam expositionem Augustini aperte traducunt, tanquam adversarii sine ulla reverentia, et ex sententia sua, qui scopum Augustini non attigerunt, nec adverterunt quibus respondet, et quod per illa verba Apostoli concludere intendebant contra necessitatem gratiae, quasi voluntas illa mediorum extrinsecorum, et antecedens per quam homo inexcusabilis redditur, talis sit, ut sine aliis adjutoriis gratiae Christi reducatur unquam ad effectum salutis in eventu, cum ipsa lex admonens doceat quod sit confugiendum, et quid evitandum.
Hanc distinctionem voluntatis antecedentis et consequentis applicat Doctor ad misericordiam praevenientem et subsequentem, nam sicut semper habet velle antecedens nempe in causa et mediis ordinatis ad salutem, modo applicentur debite, ita etiam Deus habet nolle antecedens mali, tam culpae quam poenae, ex motivo illius voluntatis antecedentis, qua vult in causa omnes salvos fieri, etc. 1. ad Tim. Haec voluntas antecedens alio nomine dicitur signi, quatenus in operibus Dei relucet; verum sicut non habet semper voluntatem consequentem, quae alias dicitur beneplaciti, et qua donatur ipsum opus in eventu, seu bonum creaturae, ita etiam nec habet nolle consequens respectu mali creaturae, Dicit primum nolle non esse misericordiae, quia nempe illud est ex motivo proximo voluntatis antecedentis, quod est sua liberalitas seu bonitas, et ex eodem motivo velle et nolle habita non distinguuntur. Misericordia autem respicit bonum proprium et peculiare miseri, quatenus subvenit ejus miseriae. Et quamvis hoc etiam proveniat ex motivo divinae bonitatis remote, ex quo caetera sunt, quae fiunt a Deo, tamen ut est affectus miserentis respicit proxime miseriam indigentis, in ejus emolumentum, in quo praecise sistit. Quamvis enim bonum ex divina liberalitate datum creaturae, sit ejus emolumentum, tamen voluntas donantis primario intendit communicationem et manifestationem suae bonitatis propriae, et materialiter emolumentum donatarii; misericordia vero formaliter intendit emolumentum miseri et indigentis.
(d) Et illud potest distingui in hoc, etc. nempe velle, quod est proprium misericordiae, dividit in misericordiam praevenientem, et in misericordiam parcentem et liberantem. Utroque modo est partialis vel totalis, quia vel liberat a malo imminente totaliter, nempe per gratiam praevenientem, ne quis labatur in culpam et poenam, vel in gratiam liberantem a malo culpae incurso, et poenae aeternae, quamvis maneat aliquod debitum poenae temporalis quandoque, et sic est mitigans et liberans simul, inquantum scilicet aliquam partem poenae, etiam temporalis, tollit per poenitentiam, quod malum debetur secundum demerita indigentis. Utroque ergo modo, inquit, est misericordia in Deo, quia vel subvenit quibusdam omnem miseriam imminentem prohibendo, aut amovendo, vel praesentem relevando, aliis autem partem miseriae debitam dimittendo, etc.
Hic advertere licet contra plerosque modernos, quam expresse Doctor in hac quaestione explicuerit Dei misericordiam respective ad opera nostra, atque adeo necessitatem gratiae praevenientis et liberantis ; nam hic agit de miseria peccati et paenae, ut patet ex praemissis, et responsione ad secundum, quae est simpliciter miseria: datur ergo per ipsum misericordia praeveniens, datur et liberans. Superius autem probat conclusionem, nempe misericordiam esse in Deo, quod probat hoc modo, quantum ad misericordiam praevenientem, qua tollitur miseria imminens, quia sicut nihil evenit nisi volente Deo, scilicet voluntate beneplaciti, ita nihil prohibetur ne eveniat, nisi Deo nolente ; multae autem miseriae possibiles alicui evenire prohibentur ne eveniant: ergo Deus habet nolle respectu earum, scilicet nolle misericordiae, quam comparat voluntati beneplaciti in Deo, et qua Deus praeveniat miseriam imminentem. Idem eodem modo probat de miseria praesente et incursa, quae non tollitur, nisi Deo subveniente et nolente illam inesse: inferius autem loco jam explicato, praecipue et per se tantum loquitur de miseria culpae et poenae. Recte ergo explicat necessitatem divinae misericordiae et gratiae, tam praevenientis quam liberantis, quae non est volentis, neque currentis, sed miserentis est
Dei, etc. Ut dicit enim in quaestione sequenti, non est misericordia in Deo, ubi est justum, id est, debitum exigentia) in creatura.
(e) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hoc proponitur ex Damasceno, ubi definit misericordiam esse compassionem de malo alieno ; sed in Deo nulla est compassio ; ergo, etc. Respondet, illam descriptionem misericordiae esse ex effectu remoto, qui non invenitur in Deo, neque misericordia sub tali ratione, sed quoad illud, quod dicit per se et in recto.
(f) Ad secundum. etc, Secundum est quod misericors sit promptus ad tollendam miseriam: sed Deus non est sic promptus, quia cum possit omnem tollere, omnem tolleret, quod non facit, sed potius aliquam infligit. Respondet quod misericors non infligit paenam, nisi secundum rectam rationem, quae dictat aliquibus infligendam, ut secundum aliquos appareat justitia, ut in damnatione reproborum, et ideo non infligit, nec permitit paenam, sic eo modo quo eam infligi statuit cum misericordia, vel cum dictamine rectae rationis. quia nempe de ipsis malis bene facit ad ostensionem suae justitiae.