IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tenendo opinionem, quae videtur D. Thomae, scilicet in Deo duplicem esse justitiam, unam, quae respicit condecentiam divinae bonitatis, et aliam, quae respicit exigentiam creaturae; dicendum est misericordiam esse partem justitiae. Sed tenendo in Deo esse unam justitiam formaliter (de quo q. 1. num. 7.) misericordia ab ea distinguitur, quia objecta sunt distincta. Doctor non decidit utrum horum sit asserendum, quia parum, aut nihil interest, utrum teneas. De distinctione formali attributorum agit Doctor 1. d. 2. q. 7. et d. 8. quaest. 4. et alibi saepe.
(a) Ad quaestionem sustinendo primam opinionem positam in prima quaest, dicitur quod misericordia est quaedam pars justitiae primo modo dictae, quae scilicet est condecentia suae bonitatis, quia suae bonitati condecet misereri. Sustinendo tamen secundam viam, patet quod justitia et misericordia non sunt formaliter idem, quia justitia respicit pro primo objecto bonitatem divinam. Misericordia autem respicit aliquid in creatura, praetermisso etiam justo, quod potest esse in creatura, scilicet exigentia, quia non est misericordia in Deo, ubi sic est justum in creatura ; istud autem objectum et illud non respiciuntur primo ab hoc et illo, nisi in hoc et in illo sit aliqua non identitas formalis, cum tamen non identitate formaliter stat identitas simpliciter, sicut dictum est distinct. 2. et dist. 8. primi, q. 4.
(b) Si autem quaeritur ordo justitiae illo modo acceptae in hoc et in illo, justitia est simpliciter prior misericordia, comparando ad objecta, sicut objectum est prius simpliciter objecto. Ex parte autem ipsorum inter se, ut sunt intrinseca Deo, non habent ordinem, nisi eo modo quo aliae perfectiones non eaedem formaliter ponuntur habere ordinem, per hoc quod una prius dicereturinesse realiter, si esset ibi distinctio realis, et per consequens secundum illam distinctionem quam habent, una est prior natura altera: et illa prioritate possibili, justitia est prior misericordia, secundum illud Anselmi Prosol. 11. ex justitia nascitur misericordia.
(c) Ad argumenta. Ad primum, extendit duas res ad qualitatem secundum quid, de qua dictum est q. praedicta primi, dist. 8. Nec oportet exponere res per realitates et formalitates, quia similis est distinctio rei et rei, sicut realitatis et realitatis, vel formalitatis et formalitatis.
(d) Ad secundum dicitur quod misericordia connotat aliud quam justitia, licet ista duo sint inter se simpliciter eadem ; sed contra hoc, connotatio illa non requirit aliquam distinctionem hujus ab illo, ut est in se, sed tantummodo ut concipitur et signatur, quia ad hoc requiritur connotatio: argumentum autem requirit quod illorum inter se, ut sunt causae distinctorum effectuum, sit aliqua distinctio. Nec sufficit, ut videtur, ad hoc differentia rationis, quia res rationis non est illud, quo aliquis effectus realiter efficitur, imo generaliter nulla distinctio realis in effectu dependet a relatione rationis in causa, ut probatum est distinct. 13. primi. ista autem distinctio effectuum essentialiter dependet ex distinctione in causa: ergo non est solius rationis.
Concedo ergo istam rationem, quod sicut in Deo intellectus non est formaliter voluntas, nec e converso, licet unum verissima identitate sit idem alteri, ita justitia non est formaliter, vel quidditative idem misericordiae, vel e converso, et propter hanc non identitatem formalem, potest istud esse principium proximum alicujus effectus extra, cujus reliquum non est principium formale: eodem modo sicut si hoc et illud essent duae res, quia esse principium formale competit alicui, ut est tale formaliter.
Contra hoc, esse divinum est actualissimum: ergo includit omnem perfectionem divinam: non includeret autem, si esset distincta perfectio a perfectione et ab essentia, quia quodcumque distinctum ab eo formaliter est ibi actualiter, et per consequens ut distinctum, est ibi actu, et ita essentia ut distincta non includit omnem actum.
Praeterea, si sint ibi distinctae formalitates reales, ergo distinctae sunt ibi realitates, et ita distinctae res. Probatio primae consequentiae, quia quaelibet formalitas propria realitate est distincta.
Ad primum,essentia unitive continet omnem actualitatem divinae essentiae: unitive autem non continentur quae sine omni distinctione continentur, quia unio non est absque omni distinctione. Nec unitive continentur quae simpliciter realiter distincta continentur, quiailla multipliciter, seu dispersim continentur; ergo hoc vocabulum unitive includit aliqualem distinctionem contentorum, quae sufficit ad unionem; non tamen talem unionem quae repugnet omni compositioni et aggregationi distinctorum, hoc non potest esse, nisi ponatur non identitas formalis cum identitate reali.
Ad argumentum ergo concedo quod essentia continet omnem actualitatem, et per consequens omnem formalitatem, sed non ut formaliter eadem, quia tunc non contineret unitive. Et si dicas, continet quantum potest contineri, verum est quantum unum unius rationis ; nihil autem unius rationis potest continere plura non formaliter eadem, perfectius quam unitive vel identice.
Ad secundum, potest dici quod quot sunt ibi formalitates, tot sunt ibi realitates et res: sed quaelibet pluralitas est tantum secundum quid, sicut ostensum est ibi. Vel posset negari consequentia, plures formalitates reales, ergo plures realitates, sicut negatur, plures personae divinae, ergo plures divinitates ; sed prima responsio est realior.
Ad auctoritatem in oppositum, probat veram identitatem in Deo cujuscumque ad quodcumque, loquendo de intrinsecis ipsi Deo; sed ex hoc non sequitur, ergo quodlibet est formaliter idem cuilibet, quia vera identitas, imo verissima, quae sufficit ad omnino simplex, potest stare cum non identitate formali, ut dictum est praedicta quaest. 4. dist. 8. primi.