IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Adistam quaestionem, etc. Subdit conclusionem probabilem, nempe in omni opere Dei concurrere justitiam et misericordiam, quam docet Alensis 1. part. quaest. 39. m. 3. D. Thomas hic art. 4. et 1. part. quaest. 21. art. 4. Durandus hic quaest. 3. Paludanus quaest. 1. art. 3. concl. 3. et alii, Augustinus lib. de peccatorum meritis et remissione cap. 19. Misericordiam et veritatem diligit Deus. Psal. 83. Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Psal. 84. Universae viae Domini misericor dia et veritas. Psal. 24. Et quis explicet, inquit, quam crebro haec duo conjuncta divina Scriptura commemoret ? aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur. Unde est : Et vidimus gloriam ejus sicut unigeniti, plenam gratia et veritate; aliquando pro veritate judicium, sicut est, misericordiam et judicium cantabo tibi Domine, etc. Adducitur ratio talis, quia artifex producens voluntate conformiter regulae suae, justus est, quia justitia reddit unicuique quod sibi debetur, artificiato maxime debetur conformitas ad regulam. Sed Deus est talis artifex respectu omnis creaturae,
aliis. ergo reddit ipsi tale debitum conformi latis ; similiter misericordia est ubvenire indigenti, vel praeveniendo ne insit, vel tollendo praesentem. Deus etiam producendo creaturam sic subvenit; ergo, etc. Accedit et congruentia, quatenus concurrentibus pluribus simul virtutibus, opus redditur perfectius: possibile autem est in Deo concurrere sic per justitiam et misericordiam, cujus operi debet tribui omnis perfectio possibilis; ergo, etc.
(c) Sed prima ratio, etc. Docet sumi justitiam et misericordiam valde large in prima, nam justitia proprie est in reddendo debitum, et sic nullum est debitum proprie dictum in artificiato, nisi voluntas artificis, neque in Deo est debitum respectu artificiati, nisi prout vult artificiatum hoc vel illo modo producere: neque alia regula prior sua voluntate qua vult artificiatum hoc vel illo modo; ergo non est debitum, neque justitia stricte sumpta in Deo respectu artificiati in genere, in quo nulla est exigentia respectu Dei, qui hoc vel illo modo, sub rationibus etiam oppositis, respicit Deum juxta suam omnipotentiam, quae in rebus creatis non stricte respicit aliquod debitum determinatum, sed tantum prout operatur, et prout disponit.
Idem docet de misericordia, eam valde large sumi, quia praecise, et stricte sumpta respicit miseriam, quae non comprehendit omnem defectum. Quantum etiam ad congruentiam de concursu virtutum includit, inquit, dubium, quia non est certum in voluntate posse esse aliquam virtutem, non solum re (quod certum est), sed neque formaliter distinctam, nam ipsa voluntas ex eo quod sit.formaliter infinita, magis sufficit ad omnem rectitudinem actus, quam aliqua virtus qualitercumque distincta, quod superius quaest. 1. probatum est. Quamvis etiam detur, taiis virtus distincta, non requiritur concursus ejus ad opus ad summam perfectionem operis, quia quaecumque perfectio limitata operis potest esse a divina voluntate in omni termino suae perfectionis, quamvis nulla virtus ad illud concurrat. Praeterea, esto quod istae rationes concluderent de effectu Dei positivo, quia ibi est manifesta rectitudo, et etiam exclusio indigentiae, quia divina bonitas ei communicatur, inquantum est ejus capax; tamen quia in punitione malorum infligitur aliquod malum, ita quod magis sit indigens per malum quam ante, non videtur quod aeque concurrant in proposito justitia et misericordia, quia misericordia non est inflictiva.
Haec ratio magis declaratur in misericordia, quatenus tollit malum culpae contra debitum, vel propter omne debitum peccatoris, et idem etiam, quando praeveniendo tollit idem malum seu miseriam. Hic discursus eo tendit, ut probet non sufficere illam generalem rationem, in qua per accommodationem justitia et misericordia omnibus Dei operibus tribuitur ad scopum praesentis quaestionis, in qua quaeritur de his virtutibus, prout exercentur circa damnatos secundum proprietatem. Unde in quaestione secunda docuit misericordiam non sumi pro omni nolitione mali circa creaturam, sed solum pro nolitione miseriae stricte sumptae, quae est peccatum, vel poena debita, alioquin Doctor non respuit illam communem accommodationem, sed indicat quaestionem pertinere ad strictam acceptionem, tam justitiae ut esse potest in Deo, quam etiam misericordiae, ideoque quamvis accommodate intelligantur Scripturae de omnibus operibus Dei, sumpta justitia et misericordia late, tamen id non sufficit ad praesentem quaestionem, ideoque illud Psalm. 24. Universae viae Domini, et aliter explicantur ab
Aliqui intelligunt de iis, qui misericordiam consequuntur, et remissionis peccatorum, et vocationis ad fidem, et perveniunt ad cognitionem veritatis per Scripturas. Alii intelligunt de misericordia, qua data est lex, et aliae Scripturae Judaeis, in qua fit contestatio Dei, et futurorum. Basilius et Theodoretus intelligunt misericordiam respectu paenitendum, et justitiam ut punit vel praemiat. Caeterum tenendo explicationem Augustini in loco praemisso agitur de concursu illorum attributorum, vel certe affectuum ad scopum praesentis quaestionis, sumendo justitiam et misericordiam proprie, ut inveniri possunt in Deo, ideoque Doctor ad resolutionem ejus hoc sensu procedit.