IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit sex punitiones damnatorum in genere : Duae sunt per privationem duplicis objecti boni, scilicet honesti et commodi) quarum prima dicitur obstinatio in peccato ; secunda, damnatio seu poena damni. Aliae quatuor punitiones fiunt per quatuor tristitias, quarum prima causatur a uolita privatione honesti, seu peccato nolito, quatenus tollit immoderate concupitum, diciturque vermis et remorsus. Secunda, a privatione commodi, scilicet beatitudinis, et dicitur absorptiva. Tertia, a detentione ignis quasi definitive localiter, et dicitur incarceratio. Quarta, a consideratione perpetua ejusdem ignis per intellectum, et dicitur excaecatio.
(d) Ad quaestionem primo videndum est quae sit punitio malorum. Secundo, si est a Deo. Tertio, si concurrit justitia. Quarto, si misericordia.
De primo, punitio est perceptibilis carentia boni convenientis in natura intellectuali, vel perceptibilis praesentia mali disconvenientis in eadem. Bonum autem intellectuale in genere duplex est, bonum scilicet commodi, et bonum honesti. Bonum quidem utile, quod ponitur tertium, ad alterutrum illorum reducitur, secundum quod ad ipsum ordinatur, et licet quandoque in eodem concurrant rationes boni commodi et honesti, ut in fruitione Dei in patria, imo generaliter omne honestum sit commodum, licet non econverso, tamen summum commodum est beatitudo, et esset commodum, licet per impossibile non esset honestum. Summum etiam honestum est charitas, et esset honestum, licet per impossibile non esset commodum: ergo in natura intellectuali est duplex punitio per privationem duplicis boni. Prima vocatur malum injustitiae, sive culpae, et potest dici obstinatio in peccato ; secunda vocatur poena damni, vel damnum, vel damnatio.
(c) Malum disconveniens in natura mere intellectuali non potest esse aliqua operatio illius naturae secundum se accepta, quia quaelibet est conveniens: omne quidem intelligere secundum se acceptum, convenit intellectui communiter, et omne velle voluntati ; et similiter omne nolle secundum se acceptum, quia ita libere habet nolle sicut valle, et etiam illi comparando hanc potentiam, operatio unius non est disconveniens alii. Nihil ergo invenitur ibi, quod sit positivum disconveniens tali naturae, nisi passio distincta contra operationem, vel operatio disconveniens, non quidem secundum se, sed quia nolita; imo generaliter omne nolitum, positum tamen in effectu, causat tristitiam. Hujusmodi operatio nolitaest inmediata consideratio ignis, sicut dictum est prius distinct, 44. quaest. 2. quae est contra imperium voluntatis volentis libere uti intelligentia sua ad applicandum nunc ad istud objectum, nunc ad illud: determinatur autem intelligentia contra istud velle ex semper intensa consideratione ignis, per quod impeditur a perfecta consideratione aliorum objectorum, ut dictum est ibi.
Tristitia autem in genere est ibi quadruplex, duplex de privatione boni duplicis. Una quidem de privatione boni honesti, sive gratiae per culpam: tristatur enim de obstinatione sua in peccato, quae est prima privatio, vel saltem tristatur de peccato, quod commisit in vita, in quo nunc sine remissione derelictus est. Non quidem tristatur de hoc vel illo secundum se, quia talis privatio, sed quia demeritum respectu poenae damni, hoc est, tristatur, non quia Deum offendit, sed quia commodo, quod immoderate apppetit, se peccando privat: et illa tristitia proprie potest dici paena vermis, vel tristitia ex remorsu de peccato commisso, non quia peccatum, sed quia causa demeritoria respectu poenae damni.
Tristitia autem de carentia boni commodi, scilicet beatitudinis, vel non est nominata, vel potest dici tristicia absorptiva, quia ejus desiderium maxime inest naturae, et specialiter sibi sine fraeno justitiae, derelictae, ejus perpetua carentia percepta, contristat totaliter absorbendo, vel nominatur poena damni, ut sit constructio transitiva, id est, poena de damno, nam vocando solam carentiam commodi, poenam damni, constructio est transitiva.
Duplex est autem tristitia de positivo disconveniente, una de detentione ignis perpetua, tanquam definitive locantis: alia de detentione intelligentiae in consideratione intensa ignis, ut objecti: quae duo positiva, scilicet duae detentiones, sunt nolita, et ideo disconvenientia, non sic, quod destruant naturam potentiae, cui insunt, sed sicut est disconveniens gravi esse sursum, et esset ibi triste, si esset ab eo perceptum. Et illae duae tristitiae de duplici detentione possunt sic nominari poena incarcerationis prima, poena excaecationis secunda, ut sit constructio transitiva accipiendo poenam pro tristitia, et illud additum in genitivo pro objecto contristante. Sic ergo habemus in genere duas punitiones per privationem duplicis objecti boni, et quatuor per positionem quadruplicis tristitiae, respectu quarum sunt causae duo positiva. scilicet duae detentiones noliwsr et duae privationes illae nolitae et perceptae.