IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ad quaestionem primo videndum est, etc. Dividit quaestionem, prout supra ad tilulum est subnotalum, et in hoc primo articulo agit de punitione damnatorum ; quoniam autem poena et tristitia, seu miseria consistit, vel in privatione boni in creatura ralionali, vel in praesentia mali, quarum utraque est perceptibilis,
ideo definit utramque membrum sub disjunctione : Punitio, inquit, est perceptibilis carentia boni convenientis in natura intellectuali, vel perceptibilis praesentia mali disconvenientis in eadem, etc. Requiritur ut utraque sit perceptibilis, quia mediante cognitione causat poenam et tristiliam, ideoque debet percipi a creatura rationali, in qua est tristitia seu poena ex utraque causa.
Deinde, quantum ad primam poenam, quae consistit in carentia boni, dividit bonum in honestum et commodum, seu delectabile ; ad alteram vero reducit bonum utile, quod est medium propter aliud non propter se volitum. Utrumque bonum tam honestum quam commodum possunt in eodem concurrere, licet respiciunt diversam inclinationem voluntatis; de facto autem concurrunt in beatitudine, quae est summum honestum creaturae, et summum etiam commodum ejusdem, licet sub diversa ratione utrumque voluntatis appetitum satiant. Poena correspondens est privatio justitiae, quae opponitur bono honesto, et obstinatio in peccato dici potest. Poena correspondens bono convenienti commodo, est poena damni vel damnum, vel damnatio. Loquitur de poena, ut consistit in carentia boni justitiae, et sic praecise est obstinatio in peccato, quae est primaria miseria et principalis in creatura rationali, ad quam sequitur etiam privatio commodi, nempe beatitudinis, qua commodum est.
(e) Malum disconveniens in natura, etc. Declarat alteram membrum, in quo consistit poena positiva ex malo disconvenienti, repetitis iis, quae supra disseruit d. 44. q. 2. quae ibidem declarata sunt. Dicit ergo nullam operationem absolute sumptam esse disconvenientem naturae mere intellectuali, ut Angelo et animae, quia omnis operatio est connaturalis his,
et secundum inclinationem, quae operatio versatur circa objectum naturale ipsarum potentiarum. Nihil ergo invenitur, quod sit positive disconveniens, praeter passionem aut operationem, non absolute,sed quatenus infert passionem talem, qua operatio ipsa est nolita, quia universaliter omne nolitum positum in esse est natum causare tristitiam ex se, et in effectu in potentia suae naturae relicta.
In damnatis hujusmodi operatio nolita est detentio intensa intellectus in consideratione ignis; et idem dicendum de detentione spiritus in igne, quae potius est passio quam operatio. Tristitia autem ibi est quadruplex, duplex de privatione boni convenientis, tam honesti quam commodi; tristatur enim de peccato, quatenus est demeritum, quo privatur bono. Tristitia non est in damnato ex affectu justitiae, cujus nullum habet, sed quia peccatum est, quo privatur commodo, quod ardenter desiderat. Haec poena potest dici vermis et remorsus, non quia peccatum, sed quia causa damni. Tristitia alia, quae est de carentia boni commodi, recte dicitur absorpliva, quia desiderium maxime inest naturae sui commodi, quando non regulatur affectu justitiae. Poenam tandem dupliciter dici posse asserit, nempe ut sit poena de damno, id est, tristitia concepta de damno, vel ut ipsum damnum, et carentia boni convenientis ex qua oritur ipsa tiistitia. Primo sumitur transitive, secundo autem modo intransitive. Duplex etiam est poena sensus, nempe detentionis in igne, ut loco et carcere, et etiam detentionis in igne ut objecto, de quibus satis dictum est d. 44. quaestione secunda ; dubia quaedam de poena damni et sensus explicabimus infra d. 49. q. 7. et 50. q. 6.