In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) De secundo articulo, etc. Suppositis iis, quae declaravit in primo articulo de poenis damnatorum, prosequitur causam,
a qua insunt, et quomodo sunt a Deo. Quantum ad primam poenam, quae est obstinationis in peccato, dicit illius causam positivam non esse Deum, sed tantum negativam, quatenus non remittit. Causa autem demeritoria hujus remissionis est ipsa voluntas positive, et etiam negative, quia prius peccato demeruit Dei misericordiam et remissionem, quatenus libere peccavit, et continuavit peccatum, vel actu, vel certe habitu, et sic meruerit a Deo deseri et derelinqui in peccato. Haec est assertio communis Theologorum, quam etiam docent in 2. dist. 7. ubi Doctor quaestione prima, quamvis D. Thomas I, p. quaest. 61. assignet etiam causam ex parte Angelorum, ex immutabilitate eorum in modo operandi, quae ibidem examinatur. Hic posset esse locus disserendi de natura et causis, tam obcaecationis quam obstinationis, invia et in patria: sed potior locus est tractandi hanc quaestionem suo loco in 2. d. 37. ad quam hanc quaestionem remitto, de qua aliquid infra dicendum erit. Videatur Augustinus lib. 5. contra Julianum, cap. 3. epistola 105. Non enim, inquit, indurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam, etc. et tract. 53. in Joannem, lib. 1. ad Simplicianum quaest. 2. Chrys. homilia 3. in epist. ad Romanos, Damascenus lib. 4. fid. orlhod. cap. 20. Gregorius 5. lib. Moralium cap. 13. Isidorus lib. 2. sentent. cap. 9. qui eamdem causam substractae misericordiae et desertae voluntatis pravae, assignant obdurationis. Dicit secundo secundam poenam quae est privatio beatitudinis, non habere Deum ut causam positivam, sed negativam, quia non conferentem beatitudinem ob demeritum creaturae. Utriusque ratio est, quia privationis non datur per se causa positiva per influxum, sed tantum negativa per ejus suspensionem. Aliarum duarum poenarum, quae consistunt in positivo, et spectant ad poenam sensus, Deus est causa positiva. Sic patet ex littera, et superius est explicatum dist. 44. quaest. 2.